Liber de synodis seu de fide Orientalium 68.1
Vocis ejusdem triplex sensus pravus. --At vero si idcirco unius substantiae Pater et Filius dicatur, ut hic subsistens, sub significatione licet duum nominum, unus ac solus sit: confessum nomine Filium conscientia non tenemus, si unam substantiam confitentes ipsum sibi unicum ac singularem et Patrem esse dicimus et Filium.
PL 10, 525B同じ語の三通りの誤った意味。――だがもし、父と子が同一実体のものと言われるのが、二つの名の意味を持ちながらも、この自存するものが唯一で単独であるためであるなら、我々は、名によって告白された子を、良心において保っていないことになる。一つの実体を告白しつつ、その者自身が、単独で唯一の者として、父であり子でもあると言うのなら。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 68.2
Quin etiam et hujus statim erroris occurrit occasio, ut divisus a sese Pater intelligatur, et partem exsecuisse quae esset sibi filius.
PL 10, 525Cそれどころか、この誤りの機会がただちに現れる。すなわち、父が自分自身から分けられていると解され、自分の子となるはずの部分を切り出したと解される、ということである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 68.3
Id enim haeretici unam substantiam praedicantes contendunt: et his multum piae confessionis nostrae sermo blanditur, ut dum hoc verbum indefinita brevitate dubium est, proficiat ad errorem.
PL 10, 525C異端者たちが一つの実体を宣べて主張するのは、まさにこのことである。そして我々の敬虔な告白の言葉は、彼らにかなり迎合する。この語が、限定されない短さのゆえに疑わしいために、誤りへと進んでいくのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 68.4
Est praeterea error hic tertius, ut cum unius substantiae Pater et Filius esse dicatur, significari existimetur substantia prior, quam inter se duo pares habeant: ac sic tres res sermo significet, substantiam unam, et duos unius substantiae velut cohaeredes.
PL 10, 525Cそのほかに、第三の誤りがある。父と子が同一実体のものと言われるとき、二人の等しい者が共に持つ、より先の実体が意味されていると考えられ、こうして語が三つの事物、すなわち一つの実体と、いわば同一実体の共同相続人である二者とを意味することになる、というものである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 68.5
Ut enim cohaeredes duo sunt, et haereditas anterior est cujus duo sunt cohaeredes: ita unius substantiae anterioris duo pares possunt videri esse consortes.
PL 10, 525C共同相続人が二人いて、その共同相続人たちが共に持つ遺産のほうが先にあるように、より先にある一つの実体の、二人の等しい者は、共同の持ち分にあずかる者と見えかねない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 68.6
Atquin ita una substantia Patris et Filii praedicata, aut unum qui duas nuncupationes habeat subsistentem significat; aut divisam unam substantiam, duas imperfectas fecisse substantias; aut tertiam priorem substantiam, quae a duobus et usurpata sit et assumpta, quae idcirco una dicatur, quia in duas una desecta sit.
PL 10, 526Aしかるに、このように父と子の一つの実体が宣べられるなら、二つの呼び名を持つ一つの自存するものを意味するか、あるいは、分けられた一つの実体が、二つの不完全な実体を作ったことを意味するか、あるいは、二者によって用いられ受け取られた、より先の第三の実体、すなわち、一つの実体が二つに切り分けられたがゆえに「一つ」と言われる実体を、意味することになる。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 68.7
Et ubi post haec nativitas? Ubi Pater, ubi Filius intelligitur; si Patrem et Filium vel desectio potius, vel anterioris substantiae communio, quam naturae nativitas praedicabit?
PL 10, 526Aこの後、誕生はどこにあるのか。父はどこ、子はどこに理解されるのか。もし、父と子を、本性の誕生よりも、むしろ切り離しか、先にある実体の共有が宣べるのだとしたら。