ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XXII 第XXII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 497A · 6 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 22.1

1

Filius eo quod natus, nec ipse qui Pater, nec aliud quam Pater. Filium a Patre aliud volentes, ob distinctionem personae. --Sed nativitas non admittit hanc fabulam; quia unio non habet nativitatem. Quod enim natum est, habet nativitatis suae patrem.

PL 10, 497A

子は生まれたがゆえに、父その者ではなく、また父とは別の何かでもない。位格の区別のゆえに、子を父とは別のものにしようとする者たち〔Filium a Patre aliud volentes の趣旨は定かでない。論駁される者たちを指す句と取った〕。――しかし誕生はこの作り話を許さない。合一は誕生を持たないからである。生まれたものは、自らの誕生の父を持つ。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 22.2

2

Neque quia indiscreta est nascentis a gignente divinitas, ideo ipse est et generator et genitus; cum non possit nisi alius atque alius esse et generans et natus, neque rursum dissimilis esse possit natus et generans.

PL 10, 497A

生まれる者の神性が生む者から区別されないからといって、同じ者が生む者であり生まれた者でもあるということにはならない。生む者と生まれた者は、別々の者でしかありえず、また逆に、生まれた者と生む者が似ていないこともありえないからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 22.3

3

Anathema ergo est, qui in Patre et Filio naturae similitudinem ad abolendam Filii personalem significantiam praedicabit: quia cum in nullo differat res a re per mutuam similitudinem; similitudo tamen ipsa, non recipiens unionem, Patrem et Filium per id, quod Filius indemutabilis similitudo Patris est, confitetur.

PL 10, 497B

それゆえ、父と子における本性の類似を、子の位格としての意義を廃するために宣べる者はアナテマである。相互の類似によって、事物は事物といかなる点でも異ならないが、しかしその類似そのものは合一を容れず、子が父の不変の類似であるということによって、父と子を告白するからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 22.4

4

Non enim aut pars est Filius Patris, ut unus dici possit et natus et generans. Neque emanatio est, ut continenti fluxu per corporalem et individuum procursum idem ipse fluxus retentus in origine, ipsum sibi sit serie atque tractu cohaerenti origo quod fluxus.

PL 10, 497B

子は父の一部ではない、そうであれば生まれた者と生む者が一つと言われうることになるからである〔aut の位置が不自然で、本文が崩れているらしい。文意で取った〕。また流出でもない。それは、連続した流れが、物体的で分割されない進行によって、起源にとどまる同じ流れそのものが、連なりと持続によって、自らにとって流れであると同時に起源でもある、という仕方のものではないからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 22.5

5

Sed perfecta nativitas est, et cum naturae similitudine manens: non conceptu et partu corporali corporaliter incohata, sed secundum ejusdem naturae similitudinem incorporalis Filius ex incorporali Patre subsistens.

PL 10, 497B

そうではなく、誕生は完全であり、本性の類似をともなって留まる。肉体的な懐胎と出産によって肉体的に始められたのではなく、同じ本性の類似に従って、非物体的な子が非物体的な父から存立しているのである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 22.6

6

IX. « Et si quis, propterea quod numquam Pater Filius intelligitur, et quod Filius numquam Pater intelligitur, alium dicens Filium praeter Patrem, propterea quod alius sit Pater, alius sit Filius, secundum quod dictum est, Alius est qui testimonium perhibet mihi, qui me misit Pater (Joan., V, 32) : propter hanc piam in Ecclesia intelligendam proprietatem personae Patris et Filii, timens ne quando idem intelligatur Filius et Pater, similem non dicat etiam juxta essentiam Patri: anathema sit. »

PL 10, 497C

九。「また、もし誰かが、父は決して子とは理解されず、子は決して父とは理解されないという理由で、子を父とは別の者と言い、それは、『私について証しする別の者がいる、私を遣わした父である』と言われているとおり、父が別であり子が別だからであると言い(ヨハネ5:32)、教会において敬虔に理解される父と子の位格の固有性のゆえに、子と父がいつか同じ者と理解されることを恐れて、子が本質においても父に似ているとは言わないなら、その者はアナテマであれ。」