Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.1
Fides in Oriente. Frequenter exposita; in paucis sana. Osius. Fidei coactae subscriptiones.
PL 10, 522B東方における信仰。しばしば提示された。少数の者においては健全。オシウス。強いられた信仰への署名。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.2
Occidentales scriptas fides nesciunt. --Nihil autem mirum videri vobis debet, Fratres charissimi, quod tam frequenter exponi fides coeptae sunt: necessitatem hanc furor haereticus imponit.
PL 10, 522B西方の人々は書き記された信仰の定式を知らない。――愛する兄弟たちよ、信仰の提示がこれほどしばしば始められたことは、諸君に不思議と見えるべきではない。異端の狂気がこの必要を課しているのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.3
Nam tantum Ecclesiarum Orientalium periculum est, ut rarum sit hujus fidei (quae qualis sit, vos judicate) aut sacerdotes aut populum inveniri.
PL 10, 522C東方の諸教会の危機は非常に大きく、この信仰(それがどのようなものか、諸君が判断するがよい)を持つ司教も民も、見いだされることが稀なほどである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.4
Male enim per quosdam impietati auctoritas data est: et exsiliis episcoporum, quorum causam non ignoratis, vires auctae sunt profanorum. Non peregrina loquor, neque ignorata scribo: audivi ac vidi vitia praesentium; non laicorum, sed episcoporum.
PL 10, 522C一部の者たちによって、不敬虔に権威が与えられるという悪しきことが起こり、司教たちの追放――その理由を諸君は知らないわけではない――によって、涜聖の者たちの力が増した。私が語るのは他所のことではなく、知らないことを書くのでもない。私は現在の者たちの悪を、聞きもし見もした。それは平信徒のではなく、司教たちの悪である。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.5
Nam absque episcopo Eleusio et paucis cum eo, ex majori parte Asianae decem provinciae, intra quas consisto, vere Deum nesciunt. Atque utinam penitus nescirent; cum procliviore enim venia ignorarent, quam obtrectarent.
PL 10, 522Cエレウシオス司教と彼とともにいる少数の者を除けば、私が身を置くアジアの十の属州の大部分は、まことに神を知らない。せめて全く知らないのであればよいのに。そうであれば、誹謗するよりも、知らないでいるほうが、より容易に赦されるからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.6
Sed horum episcoporum dolor se intra silentium non continens, unitatem fidei hujus quaerit, quam jam pridem per alios amisit.
PL 10, 523Aだがこれらの司教たちの苦痛は、沈黙の内にとどまりえず、この信仰の一体性を求めている。その一体性を、彼らはすでに以前、他の者たちによって失っていたのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.7
Nam illa in primo collatae expositionis fides hanc habuit necessitatem: quia apud Sirmium per immemorem gestorum suorum dictorumque Osium novae et tamen suppuratae jam diu impietatis doctrina proruperat.
PL 10, 523A私がまとめて示した提示の最初にあるあの信仰は、こうした必要を負っていた。シルミウムで、自分自身の行いと言葉を忘れたオシウスを通じて、新しく、しかしすでに久しく膿んでいた不敬虔の教えが噴き出したからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.8
Sed de eo nil loquor, qui idcirco est reservatus, ne judicio humano ignoraretur qualis ante vixisset. Ubique autem scandala, ubique schismata, ubique perfidiae sunt.
PL 10, 523Aだが私は、彼については何も語らない。彼は、以前どのように生きていたかが人間の裁きによって知られずにおかれることのないよう、取っておかれたのである。しかしあらゆるところに躓きがあり、あらゆるところに分裂があり、あらゆるところに背信がある。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.9
Hinc illud est, ut ad professionem subscribendae fidei aliqui eorum, qui ante aliud scripserant, cogerentur.
PL 10, 523Aここから、以前に別の信仰を書いていた彼らのうちの何人かが、署名すべき信仰の宣言へと強いられる、ということが起こった。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.10
Nec queror de patientissimis viris Orientalibus episcopis, quibus suffecit post blasphemiae voluntatem coactae saltem fidei professio: gratulandum enim videtur in tanta blasphemantium episcoporum haeretica pertinacia, aliquem ex his suscipi poenitentem.
PL 10, 523A私は、非常に忍耐強い東方の司教たちについて嘆くのではない。彼らは、〔相手が〕冒瀆を望んだ後であっても、せめて強いられた信仰の宣言があればそれで足りとしたのである。実際、冒瀆する司教たちのこれほどの異端的な頑なさの中で、そのうちの誰かが悔いる者として受け入れられることは、喜ぶべきことと思われる。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.11
Sed inter haec, o beatos vos in Domino et gloriosos, qui perfectam atque apostolicam fidem conscientiae professione retinentes, conscriptas fides huc usque nescitis! Non enim eguistis littera, qui spiritu abundabatis.
PL 10, 523Bだがそうした中で、おお、主にあって幸いで栄光ある諸君よ。諸君は、良心の宣言によって完全で使徒的な信仰を保ち、書き記された信仰の定式をこれまで知らずにいる。霊に満ち溢れていた者たちには、文字は必要なかったのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.12
Neque officium manus ad scribendum desiderastis, qui quod corde a vobis credebatur, ore ad salutem profitebamini. Nec necessarium habuistis episcopi legere, quod regenerati neophyti tenebatis.
PL 10, 523B諸君は、書くための手の務めを求めもしなかった。諸君が心で信じていたことを、救いのために口で宣べていたからである。諸君は、再生した新受洗者として保っていたことを、司教として読む必要を持たなかった。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 63.13
Sed necessitas consuetudinem intulit, exponi fides, et expositis subscribi. Ubi enim sensus conscientiae periclitatur, illic littera postulatur. Nec sane scribi impedit, quod salutare est confiteri.
PL 10, 523Bしかし必要が、信仰が提示され、提示されたものに署名される、という慣習をもたらした。良心の感覚が危うくなるところでは、文字が要求されるからである。告白することが救いとなるものを書き記すことを妨げるものは、確かに何もない。