ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput LXXXII 第LXXXII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 534C · 3 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 82.1

1

Quo sensu judicio communi damnetur. --Sed hinc non calumnior. Malo enim aliquid novum commemorasse, quam impie respuisse. Praetermissa itaque quaestione novitatis, ne in his quidem residet quaestio, quae communi omnium nostrum judicio damnantur.

PL 10, 534C

どの意味において共通の判断で断罪されるか。――だが、この点で私は非難しない。私は、不敬虔に退けるよりは、何か新しいことを述べたことになるほうを選ぶ。それゆえ、新しさの問題は措くとして、我々すべての共通の判断によって断罪されるものにも、もはや問題は残らない。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 82.2

2

Quis enim sanae mentis tertiam substantiam, quae et Patri et Filio communis sit, praedicabit? Vel quis secundum Samosateum, in Christo renatus, et Filium confessus ac Patrem, quod Christus in se sibi et pater et filius sit confitebitur?

PL 10, 535A

正気の者の誰が、父にも子にも共通の第三の実体を宣べるであろうか。あるいは、キリストにおいて再生し、子と父を告白した者の誰が、サモサタの人に従って、キリストは自分自身において自分の父であり子であると告白するであろうか。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 82.3

3

Par itaque in condemnandis impietatibus haereticorum nostra sententia est: et hanc homousii intelligentiam non modo respuit, sed et odit. Atque ita non relinquitur vitiosae intelligentiae quaestio, ubi in vitii damnatione communis assensus est.

PL 10, 535A

それゆえ、異端者たちの不敬虔を断罪することにおいて、我々の見解は等しい。そして、ホモウシオスのこの解釈を、単に退けるだけでなく、憎む。こうして、過ちの断罪において共通の同意がある以上、誤った解釈という問題は残らない。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。