Liber de synodis seu de fide Orientalium 15.1
Item eo quod sicut Pater, ita ipse vitam habet in semetipso. Vita Patris et Filii, ipsa utriusque essentia. --Indiscreta confirmatur indissimilisque natura.
PL 10, 491B同じく、父と同じように子自身も自分のうちに命を持つことについて。父と子の命は、そのまま両者の本質である。――区別されない、似ていないことのない本性が確証される。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 15.2
Cum enim unigenitus filius Dei, et imago invisibilis Dei sit; necesse est per speciem atque naturam similis essentiae sit.
PL 10, 491B神の独り子は見えない神の像なのだから、姿と本性によって、本質において似た者であらざるをえない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 15.3
Aut quomodo inter Filium atque Patrem natura discernitur generis indifferentis; cum in his, quae Patris sunt propria, subsistens Filius per naturam in se genitam consistat, gloriae scilicet, virtutis, potestatis, invisibilitatis, essentiae?
PL 10, 491Bあるいは、類において異ならないものの本性が、子と父のあいだでどうして区別されるだろうか。子は、栄光、力、権力、不可視性、本質という、父に固有のものにおいて存立しつつ、自らのうちに生み出された本性によって成り立っているというのに。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 15.4
Atque ita in his paribus divinitatis bonis intelligitur neque ille minor esse, cum filius sit; neque hic praestare, cum pater sit: cum patri filius et coimaginatus ad speciem sit, nec sit dissimilis in genere; quia diversitatem substantiae geniti ex substantia patris filii similitudo non recipit, et omnem in se divinitatis paternae, qualis et quanta forma est, invisibilis Dei filius et imago complectitur: et hoc vere est esse filium, paternae scilicet formae veritatem coimaginatae in se naturae perfecta similitudine retulisse.
PL 10, 492Aこうして、神性のこれら等しい善において、子であるゆえに子が劣っているとも、父であるゆえに父が優れているとも解されない。子は姿において父と同じ像をなし、類において似ていなくもないからである。父の実体から生まれた子の類似は、実体の相違を受け入れず、見えない神の子であり像である者は、父の神性の、それがいかなる形でどれほどの大きさであれ、そのすべてを自らのうちに包含している。そして子であるとは、まことにこのことである。すなわち、父の形の真実を、自らのうちに同じ像となった本性の完全な類似によって示し返したということである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 15.5
IV. « Et si quis audiens hoc, Quomodo enim Pater habet vitam in semetipso, sic et filio dedit vitam habere in semetipso (Joan. V. 26) ; similem non dicat etiam juxta essentiam Filium Patri, testantem quod sic habet quemadmodum dixit: anathema sit.
PL 10, 492A四。「また、もし誰かが、『父が自分のうちに命を持つように、そのように子にも自分のうちに命を持つように与えた』(ヨハネ5:26)と聞いて、子が、子の言うとおりに命を持つと証言しているのに、本質においても子が父に似ているとは言わないなら、その者はアナテマであれ。」
Liber de synodis seu de fide Orientalium 15.6
Manifestum est enim, quod quae vita in Patre intelligitur, substantia significata; vita quoque Unigeniti, quae ex Patre generata est, essentia intellecta, ita similitudinem essentiae ad essentiam significat. »
PL 10, 492B「父において命と理解されるものは実体が意味されており、父から生み出された独り子の命も本質と理解されるのだから、こうして本質と本質との類似が意味されているのは明白だからである。」