Liber de synodis seu de fide Orientalium 19.1
Virtutis similitudo non est nisi ex naturae similitudine. Vita essentia significatur. --Conclusi haeretici Scripturarum auctoritatibus, hoc solum tribuere solent Filio, ut Patri tantum virtute similis sit, adimunt autem ei similitudinem naturae: stulti atque impii, non intelligentes non nisi ex naturae similitudine similitudinem esse virtutis.
PL 10, 495B力の類似は、本性の類似からでなければ生じない。命は本質を意味する。――異端者たちは聖書の権威に追い詰められると、子は父に力においてのみ似ていると認めるのを常とし、本性の類似は子から取り去る。愚かで不敬虔な者たちは、力の類似は本性の類似からでなければ生じないことを理解しない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 19.2
Neque enim aliquando inferior natura, superioris a se potiorisque naturae virtutem consequitur. Aut quid haec asserentes de omnipotente Deo patre profitebuntur, si virtuti suae virtus naturae inferioris aequatur?
PL 10, 495B劣った本性が、自分より優れた強い本性の力に到達することは決してないからである。もし劣った本性の力が父の力に等しいとするなら、こう主張する者たちは、全能の神なる父について何を告白することになるのか。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 19.3
Non enim potest negari, quin Filius idem possit; cum dixerit: Quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19) .
PL 10, 495B子が同じことをなしうることは否定できない。「父がなすことは何であれ、子も同様になす」と言っているからである(ヨハネ5:19)。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 19.4
Sed similitudini virtutis naturae similitudo succedit, cum dicit: Sicut habet Pater vitam in se, ita et Filio dedit vitam habere in semetipso (Ibid., 26) . In vita, naturae et essentiae significatio est: quae sicut habetur, ita data esse docetur ad habendum.
PL 10, 495Bしかし力の類似には本性の類似が続く。「父が自分のうちに命を持つように、そのように子にも自分のうちに命を持つように与えた」と言うからである(ヨハネ5:26)。命には本性と本質の意味があり、それが持たれているとおりに、持つために与えられたと教えられている。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 19.5
Tenet ergo vitae similitudo virtutis similitudinem: similitudo enim virtutis non potest esse dissimilis naturae.
PL 10, 495Cそれゆえ、命の類似は力の類似を保つ。力の類似は、似ていない本性のものではありえないからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 19.6
Atque ita necesse est, ut essentiae similitudo virtutis similitudinem consequatur: quia sicut ea quae Pater facit, eadem et Filius facit: ita sicut habens vitam Pater, sic habendam Filio dedit vitam.
PL 10, 495Cこうして、本質の類似が力の類似に続くのは必然である。父がなすことを子も同様になすように、命を持つ父が、持たれるべき命を子に与えたからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 19.7
Condemnatur ergo impiae professionis temeritas, quae virtutis similitudinem confitens, dissimilitudinem ausa sit praedicare naturae: cum principalis spei nostrae fides sit, indifferentem in Patre et Filio divinitatis substantiam confiteri.
PL 10, 495Cしたがって、力の類似を告白しながら本性の似ていなさを敢えて宣べる、不敬虔な宣言の無謀は断罪される。我々の希望の主要な信仰は、父と子における神性の実体が異ならないことを告白することだからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 19.8
VII. « Et si quis Patrem et Filium credere se promittens, Patrem dissimilis sibi essentiae patrem dicat, sed similis efficaciae; quasi profanas et novas voces contra essentiam Filii loquens, et interimens vere Dei filium esse: anathema sit. »
PL 10, 495C七。「また、もし誰かが、父と子を信じると約束しながら、父を、自分に似ていない本質の父と言い、しかし働きにおいては似ていると言うなら――あたかも子の本質に反して俗悪で新奇な語を語り、神の子が真に子であることを滅ぼすかのように――その者はアナテマであれ。」