Liber de synodis seu de fide Orientalium 65.1
Hilario desunt verba, non sensus. --Exposui, Charissimi, quantum humani sermonis consuetudo patiebatur, et Dominus mihi semper ut ipse scit a me oratus indulsit, communis fidei conscientiam.
PL 10, 524Bヒラリウスには言葉が欠けているのであって、理解が欠けているのではない。――愛する者たちよ、私は、人間の言葉の慣用が許す限りにおいて、また、私がつねに主に、主自身が知るとおりに祈り求めたところに従って、主が私に許した範囲で、共通の信仰についての自覚を述べた。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 65.2
Et si quid minus, immo quia minus ac prope nihil dictum est, mementote non sensum mihi, sed verba deesse.
PL 10, 524Bもし何かが足りなければ、それどころか、足りず、ほとんど何も語られなかったのであるから、私に欠けているのは理解ではなく言葉であることを、覚えていてほしい。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 65.3
Arguam forte in eo naturam meam, non tamen arguam voluntatem: et ignosco naturae, si loqui de Deo quod vult non potest, cujus sufficiat ad salutem, credidisse quae Dei sunt.
PL 10, 524B私はあるいはそこで、自分の本性を咎めるかもしれないが、自分の意志を咎めはしない。そして、望むとおりに神について語ることができないなら、私はその本性を赦す。その本性にとっては、神のものである事柄を信じたことが、救いに十分なのだから。