Liber de synodis seu de fide Orientalium 73.1
Aequalitatem perfectam significat similitudo naturae. Quod Moysi similitudo, id Joanni aequalitas. -- Praedicantes itaque, Fratres charissimi, similem Filium in omnibus Patri, nihil aliud quam aequalem praedicamus.
PL 10, 527C本性の類似は完全な等しさを意味する。モーセにとっての類似は、ヨハネにとっての等しさである。――それゆえ、愛する兄弟たちよ、子があらゆる点で父に似ていると宣べるとき、我々は、等しいと宣べる以外の何をも宣べていない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 73.2
Perfectae aequalitatis significantiam habet similitudo: et hoc ex sanctis Scripturis intelligendum est.
PL 10, 528A類似は、完全な等しさの意味を持つ。そしてこのことは、聖書から理解されねばならない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 73.3
Legimus namque: Vixit autem Adam ducentis triginta annis, et genuit secundum effigiem suam et secundum similitudinem suam, et cognominavit nomen ejus Seth (Gen. V, 3) . Quaero cujusmodi similitudinem et effigiem suam Adam in Seth genuerit.
PL 10, 528A我々は読むからである。「アダムは二百三十年生きて、自分の形に、自分の類似に従って子を生み、その名をセトと名付けた」(創世記5:3)。私は問う。アダムはセトにおいて、どのような類似と自分の形を生んだのか。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 73.4
Tolle corporum infirmitates, tolle conceptus initium, tolle dolores partitudinis, et omnem humanam necessitatem: quaero similitudo haec, quae in Seth est, utrum per naturam dissentiat auctori, aut utrum alterius generis essentia fuerit in utroque, ne non naturalem habuerit Adae Seth natus essentiam.
PL 10, 528A体の弱さを取り除け。懐胎の始まりを取り除け。出産の苦痛と、あらゆる人間的な必然を取り除け。私は問う。セトにあるこの類似は、本性において生んだ者と異なるのか。あるいは、二人に別の類の本質があったのか。生まれたセトが、アダムの自然な本質を持たなかった、ということになるのではないか。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 73.5
Sed similitudo Adae est, etiamsi negemus; quia non est natura dissimilis. Similitudo autem naturae non habuit in Seth alterius generis naturam, quia non aliunde Seth natus est: ita similitudo res ipsas naturalis coaequat, per similitudinem non indifferentis essentiae.
PL 10, 528Aだが、たとえ我々が否定しようとも、それはアダムの類似である。本性が似ていないわけではないからである。本性の類似は、セトにおいて別の類の本性を持たなかった。セトは他のどこからも生まれたのではないからである。こうして、自然な類似は、異ならない本質の類似によって〔ミーニュの注:この non は冗語で、ローマ写本は欠く〕、事物そのものを等しくする。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 73.6
Omnis itaque filius, secundum naturalem nativitatem, aequalitas patris est; quia est et similitudo naturae.
PL 10, 528Bそれゆえ、すべての子は、自然な誕生に従えば、父の等しさである。子は本性の類似でもあるからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 73.7
Et beatus Joannes docet in natura Patris et Filii, quam Moyses in Seth et Adam similitudinem dicit, hanc eamdem aequalitatem esse naturae, ait enim: Propter hoc eum magis quaerebant Judaei interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) .
PL 10, 528Bそして幸いなるヨハネは、モーセがセトとアダムにおいて類似と言うものと同じものが、父と子の本性における本性の等しさであると教える。こう言っているからである。「このために、ユダヤ人たちは、いっそう彼を殺そうと求めた。彼が安息日を破っただけでなく、神を自分の父と呼び、自分を神と等しくしたからである」(ヨハネ5:18)。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 73.8
Quid tantorum virorum doctrinis atque dictis inserimus torpentia peccatis gravibus ingenia, et sensus hebetes atque temerarios adversum indissolubiles praedicationes impii fatigamus?
PL 10, 528Bなぜ我々は、これほどの人々の教えと言葉に、重い罪で鈍った才知と、鈍く向こう見ずな感覚を差し挟み、不敬虔にも解きがたい宣言に逆らって疲れさせるのか。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 73.9
Per Moysen Seth Adae similitudo est, per Joannem Filius Patri aequalis est: et quaerimus tertium nescio quid inter Patrem et Filium, quod natura non recipit. Similis est Patri, filius Patris est, ex eo natus est: per hoc solum pie potest quod unum sint praedicari.
PL 10, 528Cモーセによればセトはアダムに似ており、ヨハネによれば子は父に等しい。しかも我々は、父と子の間に、本性が受け入れない何やら第三のものを求めている。子は父に似ており、父の子であり、父から生まれた。ただこのことによってのみ、彼らが一つであると敬虔に宣べることができる。