Liber de synodis seu de fide Orientalium 51.1
Definitio haec a suspicione liberatur. Filius quatenus Patri non aequandus, manente naturae aequalitate. --Et superiora et consequentia suspicionem, si qua esse in his dictis videbitur, penitus excludunt, ne diversitas dissimilium deitatum in Domino et Domino praedicetur.
PL 10, 518Aこの定義は疑いから解かれる。本性の等しさは保たれたまま、子はどの点で父と等しくされてはならないか。――先の言葉も後の言葉も、ここでの言葉に何か疑いがあるように見えるなら、それを完全に退ける。主と主において、似ていない神性の違いが宣べ伝えられることのないようにするためである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 51.2
Et in eo non comparatur, quia duos deos dici impium sit: non autem idcirco non comparatur vel exaequatur Filius Patri, ne Deus ipse non esse credatur.
PL 10, 518Aそして、その点で比べられないのは、二つの神と言うことが不敬虔だからである。しかし、子が父と比べられも等しくされもしないのは、子自身が神ではないと信じられるようにするためではない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 51.3
Cum enim anathema sit Christum Deum denegans, non potest idcirco profanum videri, duos deos connominari, ne et Christus Deus praedicetur; cum per essentiae naturalis proprietatem idcirco Deus unus est, quia ex innascibili Deo patre, qui unus est Deus, unigenitus filius Deus natus, non aliunde quam ex Deo habeat esse quod Deus est: et indifferenti ejus qui genitus est ab eo qui genuit essentia, non potest non indifferentis unum nomen esse naturae.
PL 10, 518Aキリストを神と否定する者はアナテマである以上、二つの神と並べて名づけることが不敬と見なされるのは、キリストもまた神と宣べ伝えられることのないようにするためではありえない。むしろ、神が一つであるのは、本性的な本質の固有性によるのである。すなわち、生まれざる神なる父、唯一の神から、独り子なる子が神として生まれ、神であるものを、神以外のところからではなく持つからである。生まれた者の本質が、生んだ者の本質と違いがない以上、違いのない本性の名は、一つでないはずがない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 51.4
Et vel in eo quidem maxime non comparatur nec coaequatur Filius Patri, dum subditus per obedientiae obsequelam est, dum pluit Dominus a Domino, ne a se ipse secundum Photinum aut Sabellium pluerit, ut Dominus a Domino; dum ad dexteram Dei tum consedit, cum sibi ut consideret dictum sit; dum mittitur, dum accipit, dum in omnibus voluntati ejus qui se misit obsequitur.
PL 10, 518Bそして、子が父と比べられず、等しくされないと言われるのは、とりわけ、彼が従順という服従によって従っているとき、主が主から降らせるとき(フォティヌスやサベリオスに従って、自分から、主が主から、と降らせたのではないように)、彼が神の右に座ったのは、座るようにと自分に語られたときであるとき、彼が遣わされ、受け、すべてにおいて自分を遣わした者の意志に従うときである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 51.5
Sed pietatis subjectio non est essentiae diminutio, nec religionis officium degenerem efficit naturam: cum per id, quod cum et innascibilis pater Deus est, et unigenitus filius Dei Deus est, Deus tamen unus sit; et subjectio filii doceatur et dignitas, dum et ipsi illi nomini Filius nuncupandus subjicitur, quod cum Dei patris sit, tamen sibi ex natura sit nomen.
PL 10, 518Bしかし、敬虔から来る服従は、本質の減少ではなく、信仰の務めは本性を劣ったものにしない。生まれざる父が神であり、独り子なる神の子が神であっても、神は一つだからである。子の服従と尊厳の両方が教えられる。子と呼ばれるべき者が、その名そのものに従うとき、その名は神である父のものではあるが、それでも彼自身の本性から自分の名なのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 51.6
Habens nomen, sed ejus cujus et filius est, fit Patri et obsequio subjectus et nomine; ita tamen, ut subjectio nominis proprietatem naturalis atque indifferentis testetur essentiae. XVIII. « Si quis Patrem et Filium unam personam dicit: anathema sit. »
PL 10, 518C名を持つが、それは彼がその子である者の名である。こうして彼は、父に対し、服従によっても名によっても従う者となる。ただし、名への服従が、自然で違いのない本質の固有性を証している。十八、「もし誰かが、父と子を一つの位格と言うなら、その者はアナテマであれ。」