Liber de synodis seu de fide Orientalium 67.1
Homousion quando recte praedicetur. --Multi ex nobis, Fratres charissimi, ita unam substantiam Patris et Filii praedicant, ut videri possint non magis id pie quam impie praedicare: habet enim hoc verbum in se et fidei conscientiam, et fraudem paratam.
PL 10, 525Aホモウシオスがいつ正しく宣べられるか。――愛する兄弟たちよ、我々のうちの多くは、父と子の一つの実体を、敬虔に宣べているのか不敬虔に宣べているのか、いずれとも見えうるような仕方で宣べる。この語は、それ自体のうちに、信仰の良心と、用意された欺きとの両方を含んでいるからである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 67.2
Nam si secundum naturae proprietatem ac similitudinem, ut similitudo non speciem solam afferat, sed genus teneat; religiose unam substantiam praedicamus, dummodo unam substantiam proprietatis similitudinem intelligamus, ut quod unum sunt, non singularem significet, sed aequales.
PL 10, 525A本性の固有性と類似に従って、その類似が外見だけでなく類をも保つなら、我々は、一つの実体を敬虔に宣べる。ただしそれは、一つの実体ということで固有性の類似を理解する場合、すなわち、彼らが一つであるということが、単独のものではなく、等しいものたちを意味する場合に限る。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 67.3
Aequalitatem dico, id est, indifferentiam similitudinis, ut similitudo habeatur aequalitas; aequalitas vero unum idcirco dicatur esse, quia par sit; unum autem, in quo par significatur, non ad unicum vendicetur.
PL 10, 525B私が言う等しさとは、類似の無差異、すなわち、類似が等しさと見なされるということである。等しさは、等しいがゆえに一つと言われる。しかし、等しいことが意味される「一つ」は、唯一のものへと主張されてはならない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 67.4
Una igitur substantia, si non personam subsistentem perimat, nec unam substantiam partitam in duos dividat, religiose praedicabitur: quae ex nativitatis proprietate, et ex naturae similitudine ita indifferens sit, ut una dicatur.
PL 10, 525Bそれゆえ、一つの実体は、自存する位格を滅ぼさず、また分けられた一つの実体を二つに分割することもしないなら、敬虔に宣べられるであろう。その実体は、誕生の固有性と本性の類似によって、一つと言われるほどに無差異である。