ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput LXXXV 第LXXXV章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 536C · 10 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 85.1

1

Homousion num improbandum, quia vitiose soleat intelligi. --Sed forte e contrario dicetur, idcirco improbari oportere, quia vitiose intelligi soleat.

PL 10, 536C

ホモウシオスは、誤って解されるのが常だからといって、退けられるべきか。――しかし、おそらく逆に、それは誤って解されるのが常であるから、退けられるべきだと言われるであろう。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 85.2

2

Hoc si timemus, deleamus in Apostolo quod dictum est: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim.II, 5) ; quia ad auctoritatem haeresis suae Photinus hoc utitur: et non legatur a nobis, quia ab illo male intelligatur.

PL 10, 537A

これを恐れるなら、使徒の書において言われている「神と人との仲保者は、人であるキリスト・イエスである」(一テモテ2:5)を削ろう。フォティヌスが自分の異端の権威づけにこれを用いるからである。彼によって誤って解されるからといって、我々はそれを読まないことにしよう。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 85.3

3

Pereat quoque ad Philippenses scripta epistola, aut igni aut spongia: ne in ea Marcion relegat: Et habitu repertus ut homo (Philip. II, 7) , phantasiam corporis confitens esse, non corpus.

PL 10, 537A

フィリピの人々に宛てて書かれた書簡も、火によってか海綿によってか、滅びるがよい。マルキオンがそこで「姿は人として見いだされ」(フィリピ2:7)を読み返し、体の幻影があるのであって、体はないと告白することのないように。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 85.4

4

Non exstet Evangelium Joannis: ne Sabellius discat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Neque isti nunc creaturae praedicatores scriptum habeant: Pater major me est (Joan. XIV, 28) .

PL 10, 537A

ヨハネの福音書もなくなるがよい。サベリオスが「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)を学ぶことのないように。また、子を被造物と宣べるこの者たちも、「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と書かれたものを持たないがよい。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 85.5

5

Neque illi, qui dissimilem Patri Filium affirmare volunt, legant: De die autem et hora nemo sit, neque Angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32) .

PL 10, 537A

子が父に似ていないと断言しようとする者たちも、「その日とその時については、誰も知らない〔底本は sit。scit と読む〕。天の天使たちも、子も、ただ父のみが知る」(マルコ13:32)を読まないがよい。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 85.6

6

Non sint quoque libri Moysi: ne tenebrae Deo, qui innascibilem lucem habitat, coaevae sint; quia in Genesi (I, 2) post noctem dies coepta sit: ne anni Mathusalae aetatem diluvii excedant (Gen. V, 26) , et non tantum octo sint animae reservatae (I Pet. III, 20) : ne clamorem Sodomorum repletis jam peccatis Deus audiens, tamquam ignorans clamorem, descendat ut videat an plena sint cum clamore peccata, et reperiatur Deus nescire quod sciret (Gen. XVIII, 21) : ne quisquam quoque sepelientium sepulti Moysi sciat sepulcrum (Deut. XXXIV, 6) ; ne per haec, ut haeretici putant, diversa lex ipsa sibi hostis sit.

PL 10, 537B

モーセの書もまた、なくなるがよい。生まれざる光に住まう神に、闇が同時的なものとならないように。創世記(1:2)では、夜の後に昼が始まったからである。マトゥサラの歳が洪水の時代を超え(創世記5:26)、救われた魂が八つだけではなかったことにならないように(一ペトロ3:20)。ソドムの叫びを、罪がすでに満ちているのに神が聞いて、叫びを知らないかのように、罪が叫びとともに満ちているかどうかを見るために降り、神が知っていたはずのことを知らないと見いだされることのないように(創世記18:21)。また、埋葬した者の誰も、葬られたモーセの墓を知ることのないように(申命記34:6)。これらによって、異端者たちが考えるように、律法そのものが食い違って自分自身の敵となることのないように。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 85.7

7

Et quia haec ab his non intelliguntur, non legantur a nobis. Pereant quoque, si videtur (quod non ego dixerim, sed responsionis necessitas), omnia divina illa et sancta Evangelia salutis humanae: ne se invicem contraria dictorum opinione compugnent: ne missurus Dominus Spiritum sanctum ipse de Spiritu sancto natus legatur: ne mortem gladio denuntiaturus usuris, emi gladium passurus indicat (Matth. XXVI, 52) : ne ad inferos descensurus, in paradiso sit cum latrone (Lucae XXII, 36): ne postremo apostoli reperiantur in crimine, qui baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti jussi (Matth. XXVIII, 19) , tantum in Jesu nomine baptizaverunt (Act. X, 48) .

PL 10, 537B

そして、これらは彼らによって理解されないのだから、我々によって読まれないことにしよう。また、もしそう思われるなら(これは私が言うのではなく、応答の必要がそう言わせるのである)、人間の救いに関する、神的で聖なる福音書もすべて滅びるがよい。それらが、互いに相反する言葉の見方によって争い合うことのないように。主が、聖なる霊を遣わそうとしているのに、自らが聖なる霊から生まれたと読まれることのないように。剣を用いる者たちに剣による死を告げようとしながら、自らは苦しみを受けようとして剣を買うことを指示する、ということのないように(マタイ26:52)。冥界に降ろうとしているのに、強盗とともに楽園にいる、ということのないように(ルカ22:36)〔底本の引照はこの位置に刷られているが、剣を買う言葉の箇所を指すらしい〕。最後に、父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けるよう命じられた(マタイ28:19)使徒たちが、イエスの名によってのみ洗礼を授けた(使徒言行録10:48)として、責めを負う者と見いだされることのないように。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 85.8

8

Vobis enim, Fratres, vocis dico, qui jam non lacte alimini, sed firmo cibo valetis (Hebr. V, 12) : Numquid, quia ista sapientes mundi non intelligunt, et his stulta sunt, nos cum mundo sapientes erimus, ut haec stulta credamus?

PL 10, 538A

兄弟たちよ、私は諸君に語る〔底本は vocis dico。vocis を衍字と見て dico と読む〕のである。諸君はもう乳を飲むのではなく、固い食物に耐える者だからである(ヘブライ5:12)。世界の賢者たちがこれらを理解せず、彼らにとって愚かなものであるからといって、我々が、これらを愚かなものと信じるために、世界とともに賢者となるだろうか。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 85.9

9

Et quia haec impiis caeca sunt, nos non lucebimus intellecta veritate doctrinae? Male sanctis rebus praejudicatur, si quia non sanctae a quibusdam habeantur, esse non debent.

PL 10, 538B

そして、これらが不敬虔な者たちには見えないからといって、我々は、教えの真理を理解して輝くことがないのだろうか。聖なる事柄が、一部の者によって聖ならざるものと見なされているからといって、存在すべきでないというなら、それは聖なる事柄に対する悪しき予断である。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 85.10

10

Non ergo gloriemur cruce Christi, quia scandalum mundo est: neque in vivente Deo mortem praedicemus, ne ab impiis mortuus Deus arguatur.

PL 10, 538B

それゆえ、我々は、キリストの十字架を誇らないことにしよう。それは世界にとってつまずきだからである。また、生ける神において死を宣べ伝えないことにしよう。不敬虔な者たちによって、神が死んだと非難されないために。