Liber de synodis seu de fide Orientalium 20.1
Haeretici dolose Patrem et Filium confitentes. Refelluntur Filium negantes a Patre alium ob similitudinem naturae. --Confusis permixtisque verbis veritatem frequentissime haeretici eludunt, et incautorum aures communium vocabulorum sono capiunt, Patrem et Filium solis nominibus, non etiam per veritatem naturalis et genuinae essentiae praedicantes: quia omnium creationum sciant dici Deum patrem, et sanctos quosque nuncupari meminerint Dei filios.
PL 10, 496A異端者たちは狡猾に父と子を告白している。本性の類似のゆえに、子を父とは別の者であることを否定する者たちは論駁される。――異端者たちは、混乱させ混ぜ合わせた言葉で、真理をしばしばはぐらかし、用心の足りない人々の耳を、共通の語の響きで捕らえる。彼らは父と子を名称だけで宣べ、本性的で真正な本質の真実によっては宣べない。神があらゆる被造物の父と言われること、また聖なる者たちがみな神の子と呼ばれることを、知っているからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 20.2
Quo exemplo Patrem et Filium secundum communia universitatis nomina confitentur; ut Pater et Filius dicantur potius, quam sint.
PL 10, 496Aこの例に倣って、彼らは宇宙に共通の名に従って父と子を告白し、父と子が存在するというより、そう言われるだけのものとする。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 20.3
Dicuntur enim, non etiam sunt, si in his differentis essentiae discreta natura est: cum non possit paterni nominis veritas nisi ex naturae suae progenie acquiri.
PL 10, 496B本質が異なり本性が区別されているなら、それらは、そう言われるだけであって、実際にそうであるのではない。父という名の真実は、自らの本性からの子孫によってでなければ得られないからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 20.4
Pater itaque non potest alienae a se ac dissimilis substantiae pater dici; quia nativitas perfecta non habeat dissidentem originalis substantiae diversitatem.
PL 10, 496Bそれゆえ父は、自分とは異質で似ていない実体の父とは言われえない。完全な誕生は、起源の実体の食い違う相違を持たないからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 20.5
Repudiatur ergo haec omnis impietas, quae Patrem non secundum naturam suam geniti ex se filii patrem loquatur.
PL 10, 496Bそれゆえ、父を、自らの本性に従って自分から生まれた子の父としては語らない、この不敬虔はすべて退けられる。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 20.6
Neque enim per id pater dicetur Deus, si habeat virtuti atque efficaciae suae similem creationem; sed si genuerit non dissimilis atque alienae a se essentiae naturam: quia diversitatem paternae naturae nativitas naturalis non recipit.
PL 10, 496B神が父と言われるのは、自らの力と働きに似た被造物を持つことによってではなく、自分に似ていないのでも自分と異質なのでもない本質の本性を生んだことによってである。自然の誕生は、父の本性の相違を容れないからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 20.7
Atque ob id anathema sunt, qui Patrem asserant dissimilis sibi naturae patrem esse: ut ex Deo aliud quam Deus natus sit, et putent essentiam Patris a se in Filio degenerasse gignendo.
PL 10, 496Bそれゆえ、父は自分に似ていない本性の父だと主張する者たちは、アナテマである。彼らは、神から神とは別のものが生まれたとし、父の本質が子を生むことで自らから堕落したと考えているのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 20.8
Perimunt enim, quantum in se est, ipsam illam innascibilem Patris et indemutabilem essentiam, qui ausi sunt ei in Unigeniti sui nativitate dissimilitudinem degeneratae essentiae naturalis ingerere.
PL 10, 496C彼らは、独り子の誕生において、堕落した本質の似ていなさを父に持ち込むことを敢えてした者として、父のあの生まれざる不変の本質を、彼ら自身に関するかぎり滅ぼしているのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 20.9
VIII. « Et si quis intelligens similem secundum essentiam Filium ejus, cujus et filius intelligitur; eumdem dicens Filium quem Patrem, aut partem Patris, aut per emanationem aut aliquam passionem, quemadmodum corporales filios, ab incorporali Patre incorporalem Filium subsistentem: anathema sit. »
PL 10, 496C八。「また、もし誰かが、子を、その子と理解される者に本質において似た者と理解しながら、同じ者を子とも父とも言い、あるいは父の一部と言い、あるいは、流出や何らかの受苦によって、肉体をもつ子らのように、非物体的な父から非物体的な子が存立するのだと言うなら、その者はアナテマであれ。」