ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XL 第XL章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 513A · 4 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 40.1

1

Quis hic ambiguitatis locus? aut quid ex sincerae fidei conscientia reliquum est? Non est de non exstantibus: ut ei exstans origo sit.

PL 10, 513A

ここに曖昧さの入り込む余地があるだろうか。誠実な信仰の良心から、何が残っているだろうか。子は存在しないものからではない。したがって、子の起源は存在するものである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 40.2

2

Non est exstans ei ad originem substantia aliqua alia, nisi sola quae Dei est: ut in eo nihil aliud natum esse possit, quam omne quod Dei sit; quia non ex nihilo exstans, aliunde non subsistit. Non differt in tempore: ut cum Patre sit intemporalis et Filius.

PL 10, 513A

子に、起源のために、神のものである実体以外に存在する何か別の実体はない。したがって、彼において生まれたのは、神のものであるすべて以外のものではありえない。無から存在するのではないから、ほかから存立するのでもないからである。時において異ならない。子もまた、父とともに時を超えている。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 40.3

3

Inseparabilia itaque inter innascibilem Patrem et unigenitum Filium cuncta sunt, quos in tempore pares ipsa illa unius tantum paternae exsistentis, ex qua nativitas sumitur, indifferentia in nullo discernat essentiae.

PL 10, 513B

したがって、生まれざる父と独り子なる子のあいだでは、すべてが分かたれえない。誕生がそこから受け取られる、ただ一つの、存在する父の本質の違いのなさそのものが、時において等しい彼らを、何においても区別しないからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 40.4

4

II. « Si quis autem Patrem et Filium duos dicit deos: anathema sit. III. Et si quis unum dicens Deum, Christum autem Deum ante saecula filium Dei obsecutum Patri in creatione omnium non confitetur: anathema sit. »

PL 10, 513B

二、「もし誰かが、父と子を二つの神と言うなら、その者はアナテマであれ。三、また、もし誰かが、神は一つと言いながら、キリストが、世に先立つ神の子であり、万物の創造において父に従った神であることを告白しないなら、その者はアナテマであれ。」