Liber de synodis seu de fide Orientalium 18.1
Creatam se simul et genitam dicens originis suae naturam quam apte explicet. Solam virtutis similitudinem Filio tribuentes damnantur. --At vero ut ostenderet, non creationis in se, sed nativitatis esse naturam; subjecit et genitam, ut cum creatam se et genitam confitetur, absolutam nativitatis suae intelligentiam praestaret: dum et indemutabilem Patris naturam in creatione significat, et legitimam ac propriam ex Deo patre genitae naturae suae ostendit esse substantiam.
PL 10, 494B知恵は、自分が造られたと同時に生まれたと言うとき、自らの起源の本性をいかに適切に説き明かしているか。子に力の類似だけを与える者たちは断罪される。――しかし、自らにあるのは創造の本性ではなく誕生の本性であることを示すために、知恵は「生まれた」をも付け加えた。自分が造られたと同時に生まれたと告白することで、自らの誕生の完全な理解を与えるためである。すなわち、創造においては父の不変の本性を示し、また神なる父から生まれた自らの本性の実体が、正当で固有のものであることを示している。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 18.2
Atque ita perfectae nativitatis intelligentiam, creationis et generationis attulit sermo: cum alterum sine demutatione, alterum in proprietate naturae est.
PL 10, 494Bこうして、この語は、完全な誕生の理解を、創造と生成の両方によってもたらした。一方は変化なしにあり、他方は本性の固有性のうちにあるからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 18.3
Fitque utrumque unum, et unum utrumque perfectum: dum et Filius, ex Deo ac sine demutatione Dei natus, sic ex Patre nascitur, ut creetur; et indemutabilis ex se ac naturalis Filio Pater sic Filium condit, ut generet.
PL 10, 494Bそして両者は一つとなり、一つは両者において完全となる。子は神から、神が変化することなく生まれたのであり、その子は父から、造られもするという仕方で生まれる。また、自らにおいて不変であって子にとって本性的である父は、子を、生むという仕方で造るのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 18.4
Haeresis ergo creaturam esse Dei filium profiteri ausa, damnatur: quia impiam creaturae ex nihilo opinionem, impassibili per eam divinitatis perfectione monstrata, consequens professio naturalis generationis exstinguat.
PL 10, 494Cそれゆえ、神の子が被造物であると公言することを敢えてした異端は断罪される。神性の完全さがそれによって受苦を受けないものとして示されるので、無からの被造物という不敬虔な意見は、続く、本性的な生成の宣言によって消し去られるからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 18.5
VI. « Et si quis in Filio, Patris similitudinem secundum essentiam quidem ipso Filio revelante per haec quae dicit: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic et Filio dedit habere vitam in semetipso (Joan. V, 26) ; juxta efficaciam autem per ea quae docet: Quae enim Pater facit, eadem et Filius similiter facit (Ibid., 19) , solam secundum efficaciam similitudinem concedens, juxta essentiam vero, quod est principalissimum fidei nostrae, Filium fraudet: quasi semetipsum fraudans cognitione vitae perpetuae, quae est in Patre et Filio: anathema sit. »
PL 10, 495A六。「また、もし誰かが、子において、父との類似を、本質に従っては、子自身が『父が自分のうちに命を持つように、そのように子にも自分のうちに命を持つように与えた』(ヨハネ5:26)と語ることによって啓示しているのに、働きに従っては『父がなすことは、子も同様になす』(ヨハネ5:19)と教えることによって啓示しているのに、働きに従う類似だけを認め、本質に従う類似、それは我々の信仰の最も主要な点であるが、それを子から奪うなら、あたかも父と子にある永遠の命の認識から自分自身を奪うかのように、その者はアナテマであれ。」