ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XLVIII 第XLVIII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 516A · 3 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 48.1

1

Filio Dei crucifixo corruptionem non est perpessa deitas. --Conservatur dignitas divinitatis: ut in eo, quod Verbum caro factum est, dum Verbum caro fit, non amiserit per carnem quod erat Verbum, neque translatum in carnem sit, ut Verbum esse desineret; sed Verbum caro factum est, ut caro potius hoc inciperet esse quod Verbum.

PL 10, 516A

十字架につけられた神の子において、神性は腐敗を被らなかった。――神性の尊厳は保たれている。言葉が肉となったということにおいて、言葉が肉となる間に、言葉であったものを肉によって失ったのでもなく、言葉であることをやめるほどに肉へ移されたのでもない。むしろ言葉が肉となったのは、肉が言葉であるものであり始めるためであった。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 48.2

2

Alioquin unde carni in operibus virtutes, in monte gloriam, in cogitationibus humanorum cordium scientiam, in passione securitatem, in morte vitam? Sed demutationem Deus nesciens, nihil ex substantiae suae bonis caro factus amisit.

PL 10, 516A

そうでなければ、肉に、業における力、山における栄光、人の心の思いにおける知識、受難における確かさ、死における命は、どこから来たのか。しかし神は変化を知らず、肉となっても、自らの実体の善きものを何も失わなかった。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 48.3

3

XII. « Si quis unicum Filium Dei crucifixum audiens, dealitatem ejus corruptionem vel passibilitatem aut demutationem vel deminutionem vel interfectionem sustinuisse dicat: anathema sit. »

PL 10, 516B

十二、「もし誰かが、神の独り子が十字架につけられたと聞いて、その神性が、腐敗、あるいは受苦、あるいは変化、あるいは減少、あるいは死を被ったと言うなら、その者はアナテマであれ。」