ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XXIX 第XXIX章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 502A · 4 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 29.1

1

« Credimus consequenter evangelicae et apostolicae traditioni in unum Deum patrem omnipotentem, cunctorum quae sunt aedificatorem et factorem et provisorem, de quo omnia: et in unum Dominum Jesum Christum filium ipsius unigenitum, Deum per quem omnia, qui generatus est ex Patre, Deum de Deo, totum ex toto, unum ex uno, perfectum de perfecto, regem de rege, Dominum de Domino, verbum, sapientiam, vitam, lumen verum, viam veram, resurrectionem, pastorem, januam, inconvertibilem et immutabilem, divinitatis essentiaeque et virtutis et gloriae incommutabilem imaginem, primum editum totius creaturae, qui semper fuit in principio apud Deum Verbum Deus, juxta quod dictum est in Evangelio, Et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) , per quem omnia facta sunt, et in quo omnia constant: qui in novissimis diebus descendit desursum, et natus est ex virgine secundum Scripturas, et agnus factus est, mediator Dei et hominum, praedestinatus fidei nostrae, et dux vitae.

PL 10, 502A

「我々は、福音書と使徒の伝承に従って、唯一の神、全能の父、存在するすべてのものの建て主にして造り主にして配慮する者、すべてがそこから出た者を信じ、また、唯一の主イエス・キリスト、その独り子を信じる。この子は、万物がそれによってある神であり、父から生まれ、神からの神、全体からの全体、一者からの一者、完全な者からの完全な者、王からの王、主からの主、言葉、知恵、命、真の光、真の道、復活、羊飼い、門であり、変えられることも変わることもない者、神性と本質と力と栄光の不変の像、全被造物の最初に生み出された者であり、常に初めに神とともにあった言葉、神であって、福音書に『言葉は神であった』と言われているとおり(ヨハネ1:1)、万物がそれによって造られ、万物がそれにおいて成り立つ者である。終わりの日々に、上から降り、聖書に従っておとめから生まれ、小羊となり、神と人との仲保者、我々の信仰のために定められた者、命の導き手となった者である。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 29.2

2

Dixit quippe: Non enim descendi de coelo, ut facerem voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) .

PL 10, 503A

「実際、この子はこう語っている。『私は、自分の意志を行うためではなく、私を遣わした者の意志を行うために、天から降ってきたのである』(ヨハネ6:38)。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 29.3

3

Qui passus est et resurrexit pro nobis tertia die, et adscendit in coelos, et sedet in dextera Patris, et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos.

PL 10, 503A

「この子は、我々のために苦しみを受け、三日目に復活し、天に昇り、父の右に座し、生ける者と死せる者を裁くために、栄光とともに再び来る者である。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 29.4

4

Et in Spiritum sanctum, qui in paraclesin et sanctificationem et consummationem credentibus datus est, juxta quod et Dominus Jesus Christus ordinavit discipulos dicens: Pergite, et docete universas gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) : manifeste utique Patris vere patris, certumque Filii vere filii, et Spiritus sancti vere spiritus sancti; hisque nominibus non simpliciter neque otiose propositis, sed significantibus diligenter propriam uniuscujusque nominatorum substantiam et ordinem et gloriam, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum.

PL 10, 503A

「また我々は聖なる霊を信じる。霊は、信じる者たちに、慰めと聖化と完成のために与えられた。それは、主イエス・キリストが弟子たちに命じて『行って、すべての民を教え、彼らに、父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けよ』と語ったとおりである(マタイ28:19)。すなわち、明らかに、真に父である父、確かに真に子である子、真に聖なる霊である聖なる霊であり、これらの名は、単に、また無益に置かれたのではなく、名指された各々の固有の実体と秩序と栄光を、注意深く意味している。それらは、実体においては三つであるが、和合においては一つである。」