Liber de synodis seu de fide Orientalium 89.1
Homoeusion non caret offendiculo. Similitudo vera. --Sed dicis: Movet me cum scandalo homoeusii ambiguitas. Iterum audi, oro, sine scandalo: et me movet homoeusii nuditas. Multa saepe fallunt, quae similia sunt.
PL 10, 541Aホモイウシオスにも躓きがないわけではない。真の類似。――だが汝は言う。「ホモイウシオスの曖昧さが、躓きとともに私を動かす」と。今度は、どうか躓かずに聞いてほしい。ホモイウシオスの裸のままの提示は、私をも動かす。似ているものの多くは、しばしば欺く。
- ホモイウシオス(ὁμοιούσιος、ラテン語 homoeusion/similis substantiae)=「類似実体の」。350年代に、アンキュラのバシレイオスら東方の司教たちが唱えた語で、子は実体において父に「似ている」と言う。子を被造物とし、父に「似ていない」とする人々(アノモイオイ)を退けつつ、ホモウシオスへの警戒も保つ立場である。ホモウシオスとはギリシア語で一文字(ι)しか違わない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 89.2
Timeo aurum bracteae, quia me fallere possit interius: et tamen auro simile est quod videtur. Timeo lactis similitudinem, ne oblatum mihi lac, non lac ovium sit: quia ei simile videatur et bubulum.
PL 10, 541A私は金箔を恐れる。内側では私を欺きうるからである。それでも、見えているものは金に似ている。私は乳の類似を恐れる。私に差し出された乳が、羊の乳ではないかもしれないからである。牛の乳もそれに似て見えるからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 89.3
Ut lac ovium lacti ovium simile sit, non potest simile esse, nisi ovis sit. Similitudo vera in veritate naturae est. Veritas autem in utroque naturae non negatur homousion.
PL 10, 541B羊の乳が羊の乳に似たものであるには、羊のものでなければ、似ていることはできない。真の類似は、本性の真実のうちにある。だが、両者における本性の真実は、ホモウシオスを否定しない。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 89.4
Haec est enim secundum essentiam similitudo, si massa massae consimilis non fallat in bractea, si lac quod concolor est, non diversum sit in sapore. Simile auro quidquam non potest esse, nisi aurum: simile lacti, nisi sui generis sit, esse non poterit.
PL 10, 541B実際、本質に即した類似とは、金箔において、塊が塊に等しく似ていて欺かないこと、乳が同じ色であって、味が異ならないことである。金に似たものは、金でなければありえず、乳に似たものは、自らの類のものでなければありえない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 89.5
Fefellit me frequenter color vini: et tamen gustatu, alterius generis liquorem recognovi. Vidi carnes carnibus similes: sed postea mihi naturae dissimilitudinem sapor prodidit. Has enim similitudines, quae non ex unitate naturae sint, metuo.
PL 10, 542A葡萄酒の色は、しばしば私を欺いた。しかし味わうことで、別の類の液体であると悟った。私は、肉に似た肉を見た。だが後で、味が本性の不似を私に明らかにした。実に私は、本性の一体性に由来しないこれらの類似を、恐れる。