ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput LXXXIV 第LXXXIV章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 535C · 10 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 84.1

1

Nicaenae synodi scopus. Symbolum Nicaenum. --Videamus igitur quid Nicaena synodus studuerit, homousion, id est, unius substantiae confitendo: non utique haeresim parturire, quae de homousii vitiosa opinione concipitur.

PL 10, 535C

ニカイア会議の目的。ニカイアの信条。――それゆえ、ニカイアの会議が、ホモウシオス、すなわち同一実体を告白することによって、何を目指したかを見よう。ホモウシオスについての誤った見解から懐胎される異端を産み出そうとしたのでは、決してない。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 84.2

2

Non, opinor, illud loquentur, quod unam anteriorem substantiam Pater et Filius in substantiam suam partiendo diviserint.

PL 10, 535C

思うに、彼らは、父と子が、より先の一つの実体を、自分たちの実体へと分け取ることによって分割した、などとは語るまい。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 84.3

3

Et ipsam quidem religiose tum scriptam fidem, nunc quoque huic sermoni nostro non irreligiose inseremus. « Credimus in unum Deum patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem.

PL 10, 535C

そして、そのとき敬虔に書かれたまさにその信仰の定式を、今もまた、我々のこの論述に、不敬虔にならずに挿入しよう。「我々は、唯一の神、全能の父、見えるものと見えないものすべての造り主を信じる。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 84.4

4

Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est, de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiae cum Patre, quod graece dicunt homousion, per quem omnia facta sunt quae in coelo et in terra, qui propter nostram salutem descendit, incarnatus est, et homo factus est, et passus est, et resurrexit tertia die, et adscendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos.

PL 10, 536A

「また、唯一の我々の主イエス・キリスト、神の子を。父から生まれた独り子、すなわち父の実体から、神からの神、光からの光、真の神からの真の神として生まれ、造られたのではなく、父と同一実体であり(ギリシア語でホモウシオスと言う)、天と地にあるすべてのものは彼によって造られ、我々の救いのために降り、受肉し、人となり、苦しみを受け、三日目に復活し、天に昇り、生者と死者を裁くために来る者を。」

Liber de synodis seu de fide Orientalium 84.5

5

Et in Spiritum sanctum. Eos autem, qui dicunt, Erat quando non erat, et ante quam nasceretur non erat, et quod de non exstantibus factus est, vel ex alia substantia aut essentia, dicentes convertibilem et demutabilem Deum: hos anathematizat catholica Ecclesia. » Non hic sanctissima religiosorum virorum synodus nescio quam priorem, quae in duos divisa sit, substantiam introducit, sed Filium natum de substantia Patris.

PL 10, 536A

「また、聖なる霊を。しかし、『かつて、いなかった時があった』『生まれる前にはいなかった』と言い、『存在していなかったものから造られた』と、あるいは他の実体または本質のものであると言い、神が変わりうるもの、変化しうるものであると言う者たちを、公同の教会はアナテマとする。」ここで、信心深い人々の最も聖なる会議は、二つに分けられた何やら先行の実体を導入するのではなく、父の実体から生まれた子を導入している。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 84.6

6

Numquid et nos negamus? aut quid aliud confitemur? Et post caeteras communis fidei expositiones ait, « Natum non factum, unius substantiae cum Patre, quod graece dicunt homousion. » Quae hic vitiosae intelligentiae occasio est?

PL 10, 536B

我々もまた、これを否定するであろうか。それとも、これ以外の何を告白するのか。また、共通の信仰の他の提示の後で、こう言っている。「生まれ、造られたのではなく、父と同一実体であり(ギリシア語でホモウシオスと言う)」。ここに、誤った解釈の機会がどこにあるか。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 84.7

7

Natus esse de substantia Patris Filius, non factus praedicatur: ne nativitas divinitatis, factura sit creationis.

PL 10, 536B

子は、父の実体から生まれたのであり、造られたのではないと宣べられる。神性の誕生が、被造の作りものとならないためである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 84.8

8

Idcirco autem unius substantiae: non ut unus subsistat aut solus, sed ut ex substantia Dei natus non aliunde subsistat, neque ut in aliqua dissidentis substantiae diversitate subsistat.

PL 10, 536B

そして「同一実体の」であるのは、一人が自存し単独であるためではなく、神の実体から生まれた者が、他のところから自存するのではなく、また、相容れない実体の何らかの相違のうちに自存するのでもないためである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 84.9

9

Aut numquid non haec fides nostra est, ut non aliunde subsistat, neque quod indissimilis subsistat? Aut aliud hic testatur homousion, quam ut una atque indissimilis duum sit secundum naturae progeniem essentia, quia essentia Filii non sit aliunde?

PL 10, 536C

あるいは、他のどこからも自存せず、また似ていないものとして〔底本は indissimilis。dissimilis と読む〕自存するのでもない、ということこそ、我々の信仰ではないのか。あるいは、ホモウシオスは、子の本質が他のどこからでもないゆえに、二者の本質が、本性の生みにおいて、一つで、似ていないところがない、ということ以外の何を、ここで証しているのか。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 84.10

10

Quae quia aliunde non est, unius recte esse ambo credentur essentiae; quia substantiam nativitatis Filius non habeat nisi de paternae auctoritate naturae.

PL 10, 536C

それが他のどこからでもないゆえに、両者は一つの本質のものであると正しく信じられる。子は、誕生の実体を、父の本性の権威によるほかには、持たないからである。