Liber de synodis seu de fide Orientalium 7.1
Quid complectatur. --Obsequor igitur Charitatis Vestrae impatientissimae voluntati: et omnes fides, quae post sanctam synodum Nicaenam diversis temporibus et locis editae sunt, cum sententiarum omnium atque etiam verborum additis per me expositionibus destinavi.
PL 10, 484Cこの書簡が含むもの。――それゆえ私は、諸君の愛の、抑えがたい願いに従う。聖なるニカイアの会議のあと、さまざまな時と場所で出されたすべての信仰の定式を、そのあらゆる意見と語句にまで及ぶ私の解説を添えて、諸君のもとに送った。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 7.2
In quibus si quid vitiose inesse intelligitur, nemo mihi vitium potest assignare dictorum: internuntius enim, ut voluistis, sum ipse, non conditor.
PL 10, 485Aそれらのうちに何か誤りがあると分かっても、その語られたことの誤りを私のせいにすることはできない。諸君が望んだとおり、私は自ら伝令にすぎず、作り手ではないからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 7.3
Si quid vero rectum atque ex doctrinis apostolicis praescriptum deprehenditur, nemo ambigit non interpretantis in eo esse gloriam, sed auctoris. Ego tamen quae gesta sunt, fideliter transmisi: vos an catholica, an haeretica sint, fidei vestrae judicio comprobate.
PL 10, 485Aもしまた何か正しく、使徒たちの教えによって定められたものが見出されるなら、その栄光は解釈者にではなく、作者にあることを誰も疑わない。しかし私は、なされたことを忠実に伝えた。それが公同のものか異端のものかは、諸君の信仰の判断によって確かめるがよい。