ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber de synodis seu de fide Orientalium

Caput XXVIII 第XXVIII章

Hilary of Poitiers · Liber de synodis seu de fide Orientalium · PL 10, 501B · 4 sectiones

Liber de synodis seu de fide Orientalium 28.1

1

Decreta quo tempore edita. Qua occasione, cur. Fides subinde aliae. --Et haec quidem, Fratres carissimi, omnis quae edita est fidei doctrina, per paucos juxta universitatis modum Orientales, sub his ipsis prope diebus, quibus vos ingestam haeresim respuistis, emersit: cujus exponendae ea fuit ratio, quod unius substantiae silentium decernebatur.

PL 10, 501B

決議が出された時期。その機会と理由。その後の別の信仰の定式。――最愛の兄弟たちよ、たしかに、出された信仰の教えのすべては、全体の尺度に照らせば少数の東方の人々によって、諸君が持ち込まれた異端を退けたまさにそのころに、現れた。それを説き明かす理由は、同一実体について沈黙することが決定されたことであった。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 28.2

2

Sed jam superioribus diversisque temporibus, multis his causis postulantibus, fides alias necesse fuerit conscribi, quae quales sint, ex ipsis intelligetur.

PL 10, 501B

しかし、それ以前のさまざまな時に、これらの多くの理由が求めるところに従って、別の信仰の定式が書かれる必要があったのであろう。それらがどのようなものであるかは、それ自体から理解されるであろう。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 28.3

3

Omnibus enim quae ab iis gesta sunt cognitis, facilius tum et plenius earum rerum, de quibus inter nos quaestio est, absolutionem religiosam et unitati congruam afferemus.

PL 10, 502A

彼らによって行われたすべてのことを知れば、我々のあいだで問題となっている事柄について、より容易に、より十分に、宗教的で一致にかなった解明をもたらすことができるからである。

Liber de synodis seu de fide Orientalium 28.4

4

Expositio ( an. 341, edita ) ecclesiasticae fidei, quae exposita est in synodo habita per Encaenias Antiochenae ecclesiae consummatae. Exposuerunt qui adfuerunt episcopi nonaginta septem, cum in suspicionem venisset unus ex episcopis quod prava sentiret.

PL 10, 502A

教会の信仰の提示(341年に出された)。アンティオキア教会の完成を祝う献堂祭(エンカイニア)に開かれた会議で示されたもの。司教の一人が誤った考えを抱いているという疑いが生じたときに、出席していた九十七人の司教たちが示した。