Liber de synodis seu de fide Orientalium 62.1
Difficultas de Deo paucis loquendi. --Multifarie, ut intelligitur, episcoporum consiliis atque sententiis quaesita veritas est, et intelligentiae ratio exposita est per singulas scriptae fidei professiones: singulis quibusque generibus impiae praedicationis exstinctis.
PL 10, 522A神について少ない言葉で語ることの困難。――知られるとおり、真理は、司教たちの協議と意見によって幾重にも探求され、書き記された信仰の宣言の一つ一つを通して、理解の道筋が示された。不敬虔な説教のさまざまな類は、その一つ一つが消し去られた。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 62.2
Non enim infinitus et immensus Deus brevibus humani sermonis eloquiis vel intelligi potuit, vel ostendi.
PL 10, 522A無限で測り知れない神は、人間の言葉の短い表現では、理解されることも示されることもできなかったからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 62.3
Fallit enim plerumque et audientes et docentes brevitas verborum: et compendio sermonum aut non intelligi potest quod requiritur, aut etiam corrumpitur quod significatum magis, quam enarratum, rationis absolutione non constat.
PL 10, 522A言葉の短さは、聞く者をも教える者をも、多くの場合惑わせる。話を要約すれば、求められていることが理解されないか、あるいは、叙述されるよりも示されるにとどまるものが、論の完結を得られず損なわれることさえある。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 62.4
Et idcirco episcopi intelligentiae sensu loquentes, ob difficultatem naturalis intelligentiae, et plurimis definitionibus et copiosioribus verbis usi sunt ad docendum: ut et sensum audientium distinctione editae per multa veritatis imbuerent, et de divinis rebus nihil aliud periculosum aut obscurum in hac multimoda plurium sententiarum absolutione loquerentur.
PL 10, 522Bそれゆえ司教たちは、理解の感覚をもって語りつつ、本性上の理解の難しさのゆえに、教えるために、多くの定義とより豊かな言葉を用いた。それは、提示された多くの区別によって聞く者の感覚を真理で満たすためであり、また、多岐にわたる多くの見解のこの締めくくりの中で、神的な事柄について、危険なことや不明瞭なことを何も語らないためであった。