Liber de synodis seu de fide Orientalium 64.1
Hilarii fides de Patre et Filio. --Confitemur sane in sancti Spiritus dono semper innocentes, et scribimus volentes, non deos duos, sed Deum unum: neque per id non et Deum Dei filium; est enim ex Deo Deus.
PL 10, 523Cヒラリウスの、父と子についての信仰。――我々は、聖なる霊の賜物によって常に無垢な者として告白し、進んで書く。二つの神ではなく、唯一の神を。だがそのことによって、神の子が神でないのでもない。子は神からの神だからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 64.2
Non innascibiles duos, quia auctoritate innascibilitatis Deus unus est: neque per id non et Unigenitus Deus est; namque origo sua innascibilis substantia est. Non unum subsistentem, sed substantiam non differentem.
PL 10, 523C生まれざる者が二つあるのではない。生まれざることの権威によって神は唯一だからである。だがそのことによって、独り子が神でないのでもない。その起源は〔origo sua の sua の指示は定かでない。独り子を指すと取った〕、生まれざる実体だからである。自存するものが一つなのではなく、実体が異ならないのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 64.3
Non unum in dissimilibus naturis Dei nomen, sed unius nominis atque naturae indissimilem essentiam. Non praestantem quemquam cuiquam genere substantiae, sed subjectum alterum alteri nativitate naturae.
PL 10, 524A神という名が、似ていない本性において一つなのではなく、一つの名と一つの本性に属する、似ていないところのない本質なのである。実体の類において誰かが誰かにまさるのではなく、本性の誕生において一方が他方に従属しているのである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 64.4
Patrem in eo majorem esse quod pater est, Filium in eo non minorem esse quod filius est. Significationem interesse, non interesse naturam. Patrem non intra tempora confiteri, sed cointemporalem Patri Filium non negare.
PL 10, 524A父は、父であるという点でより大きく、子は、子であるという点でより小さくない、と我々は告白する。意味に相違があり、本性に相違はない。父を時の内にあるとは告白せず、しかし父と同時的な子を否定しない。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 64.5
Patrem in Filio praedicare, quia nihil in se habeat Filius a Patre dissimile: Filium in Patre confiteri, quia non est aliunde quod filius est.
PL 10, 524A父を子において宣べ伝える。子は自らのうちに父と似ていないものを何も持たないからである。子を父において告白する。子であるということが、他のどこからのものでもないからである。
Liber de synodis seu de fide Orientalium 64.6
Mutuam sibi ac similem invicem naturam non nescire, quia par sit: quod unus sit non existimare, quia unum sunt: unum eos sic per indissimilis naturae indifferentiam praedicare, ne unus sit.
PL 10, 524A互いに通じ合い、互いに似た本性を、知らないのではない。それは等しいからである。彼らが一つであるからといって、一人であるとは考えない。似ていない点のない本性の無差異によって、彼らを一つであると宣べ伝えるが、それは一人であることにならないようにである。