ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput IX 第II巻 第IX章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 415A · 11 sectiones

Tractatus (libri II) 2.9.1

1

De Nativitate Domini et Majestate. I. Secundum quod Deus suos promiserat per prophetas, Filium suum salvatorem generi humano se esse missurum commodum tempore maturo, divinitatis interim dignitate deposita, non tamen potestate, coelo egressus, metatura praedicta sacrario templi virginalis hospes pudicus illabitur; ibidemque, qualis velit esse, disponit.

PL 11, 415A

主の誕生と威厳について。――I. 神が預言者たちを通して自らの民に約束していたとおり、自らの子を、救い主として、都合のよい熟した時に人類へ遣わすとして、〔子は〕そのあいだ神性の尊厳は脱ぎ捨てたが、しかし権力は脱がず、天を出て、あらかじめ告げられた割り当ての場、おとめという神殿の聖所へ、貞潔な客としてすべり入る。そしてまさにそこで、自らがどのようなものでありたいかを定める。

Tractatus (libri II) 2.9.2

2

Immo, quod jam olim disposuerat complendum, latenter assumit; namque requiescit libens florentissimo in domicilio castitatis, et in visceribus sacrae virginis comparat sibi corpus suo judicio nasciturus.

PL 11, 416A

いや、むしろ、すでに昔から成し遂げられるべきものとして定めていたことを、ひそかに引き受ける。というのは、最も花盛りの貞潔の住まいに喜んで憩い、聖なるおとめの胎のうちに、自らの判断で生まれようとして、自分のために体を整えるからである。

Tractatus (libri II) 2.9.3

3

In hominem coaptatus, in tegumento carnis includitur Deus; humanamque vitam mutuatur de tempore, qui praestat temporibus aeternitatem.

PL 11, 416A

人へと適合させられ、神は肉の覆いのうちに閉じ込められる。時に永遠を与える者が、人の命を時から借り受ける。

Tractatus (libri II) 2.9.4

4

Mira res: concipit Maria de ipso, quem parit: tumet uterus majestate, non semine, capitque virgo, quem mundus mundique non capit plenitudo. Interea promovent suum membra factorem, et opus sui figura vestit artificem.

PL 11, 416A

驚くべきことだ。マリアは、自分が産むその当人から身ごもる。胎は、種ではなく威厳によって膨らみ、おとめは、世界も世界の充満も容れえない者を宿す。そのあいだ、肢体は自らの造り主を成長させ、造られたものは自らの姿で造り主に衣を着せる。

Tractatus (libri II) 2.9.5

5

Parturit Maria non dolore, sed gaudio: nascitur sine patre Filius, non totus matris, sibi debens, quod conceptus est, donans matri, quod natus, quae principaliter stupet talem sibi Filium provenisse, qui ex se natus non crederetur, nisi quia sicut fuit virgo incorrupta post conceptum, permanet talis quoque post partum.

PL 11, 416B

マリアは苦痛ではなく喜びをもって産む。子は父なくして生まれる。全面的に母のものではなく、身ごもられたことは自らに負い、生まれたことを母に与える。母はとりわけ、このような子が自分に生じたことに驚嘆する。受胎のあとも彼女が無傷のおとめであったように、出産のあとも同じままであるのでなければ、その子は彼女から生まれたとは信じられないほどである。

Tractatus (libri II) 2.9.6

6

II. O nova ratio! Amore imaginis suae coactus in infantem, vagit Deus: patiturque se pannis alligari, qui totius orbis debita venerat soluturus. In stabuli praesepe deponitur, populorum pastorem pabulumque se esse contestans.

PL 11, 417A

II. ああ、新しい道理よ。自らの似像への愛に迫られて、幼子となり、神は泣き声を上げる。全世界の負債を支払うために来た者が、産着に縛られることを甘んじて受ける。家畜小屋の飼い葉桶に寝かされる。自らが諸民の牧者であり、また牧草でもあることを証しながら。

Tractatus (libri II) 2.9.7

7

Subjicit se gradibus aetatis, cujus aeternitas in se non admittit aetatem. Totum contra conscientiam suam, ut homo infirmus patitur, ut homini mortis lege consumpto immortalitas tribuatur. Haec est enim potestas Dei, ut salvo, quod est, possit esse, quod non est.

PL 11, 417A

自らを年齢の段階に服させる。その永遠は、自らのうちに年齢を容れないのに。自らの意識に全く反して、弱い人として苦しむ。死の法によって消耗させられた人に不死が与えられるために。というのは、これが神の権力だからである。自らがあるところのものを損なわずに、あらぬものでありうる、ということが。

Tractatus (libri II) 2.9.8

8

Hic est Deus noster aeterni Dei coaeternus Filius. Hic et homo et Deus, quia inter Patrem hominesque adstitit medius, probans infirmitatibus carnem, et virtutibus majestatem.

PL 11, 417B

これこそ我々の神、永遠の神と同じく永遠である子である。これは人であり神である。父と人間たちのあいだに仲介者として立ち、弱さによって肉を、力によって威厳を証明したからである。

Tractatus (libri II) 2.9.9

9

Hic sol noster, sol verus, qui clarissimos ignes mundi germanos astrorum candentiumque polorum claritatis suae de plenitudine accendit. Hic qui semel occidit, et ortus est rursum, numquam repetiturus occasum.

PL 11, 417B

これこそ我々の太陽、真の太陽であり、世の最も明るい火、星々と白く輝く天極の兄弟を、自らの輝きの充満から燃え立たせる。これは、ひとたび没し、再び昇り、二度と没することのない者である。

Tractatus (libri II) 2.9.10

10

Hic, inquam, quem duodecim radiorum, id est Apostolorum duodecim, corona circumdat, quem per ambitum totius orbis non muta quatuor animalia, sed salutiferis praedicationibus quatuor circumferunt Evangelia.

PL 11, 417B

これである、と私は言う。十二の光線、すなわち十二人の使徒からなる冠が取り巻き、全世界の周回にわたって、物言わぬ四つの生き物ではなく、救いをもたらす宣教をもって四つの福音書が運び回るのは。

Tractatus (libri II) 2.9.11

11

Cujus quam vim habeat amictus et currus, his verbis propheta testatur: Deus, sicut ignis veniet, et sicut procella currus ejus, retribuere in ira vindictam.

PL 11, 417B

その衣と戦車がどれほどの力を持つかは、預言者がこれらの言葉で証言する。「神は火のように来る。その戦車は暴風のようである。怒りをもって報復を返すために」。