Tractatus (libri II) 2.19.1
In illud Geneseos: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nihil est, fratres dilectissimi, ante omnia homini timenti Deum tam necessarium atque conveniens, quam ut se ipsum noverit: etenim genus insaniae est, eum rationem secreti naturae disquirere, qui vitae suae non possit reddere; non enim ullo pacto potest humanis opinationibus substantia naturae comprehendi, quam nemo novit, nisi ipse solus, qui fecit.
PL 11, 455B創世記の「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」という箇所について。――いとも愛する兄弟たちよ、神を畏れる人にとって、何にも先んじて、自分自身を知ること以上に必要でふさわしいことはない。自らの生を説明できない者が、自然の秘密の理を探り求めるのは、一種の狂気だからである。自然の実体は、人間の思いなしによってはとうてい把握されえない。それを知る者は、造った者自身のほかには誰もいないのだから。
Tractatus (libri II) 2.19.2
Itaque, quod specialiter ad nostras pertinet partes, videamus, quid sit, quod Deus ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
PL 11, 456Aそれゆえ、とくに我々の側に関わることとして、神が「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」と言うのは何のことかを見ることにしよう。
Tractatus (libri II) 2.19.3
Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 26, 27) ; et alio loco dicat: Ego sum, qui sum, et non demutor (Malac. III, 6) .
PL 11, 456Aそして「神は人を、神の像に、神に似せて造った」(創世記1:26,27)と言う。ところが別の箇所では、「我はある、というものである。我は変わらない」(マラキ3:6)と言っている〔「我はある、というものである」は出エジプト記3:14 の語で、「我は変わらない」がマラキ3:6 に当たる。引照はミーニュの刷るまま写した〕。
Tractatus (libri II) 2.19.4
Cum hoc ita sit, homo quemadmodum Dei imaginem portat? cujus vultus passibilis, omni conversioni subjectus, momentis omnibus demutatur labore, aetate, languore, ira, gaudio, tristitudine, totque induit vultus, quot animi fuerint motus; nullusque prorsus dies, quo jugiter sibi similis esse videatur.
PL 11, 456Aそうであるならば、人はどのようにして神の像を担っているのか。人の顔は苦しみを受けうるもので、あらゆる変化に服し、労苦によっても、年齢によっても、衰弱によっても、怒りによっても、喜びによっても、悲しみによっても、あらゆる瞬間に変わる。心の動きの数だけ顔をまとい、いつまでも自分自身に似ていると見える日は、まったく一日もない。
Tractatus (libri II) 2.19.5
Cum haec aliter non sint, ergone Dei imaginem non habemus? Habemus plane, et quidem manifestam ex eo ipso, quod non est nobis portantibus nota. Incomprehensibilis enim Dei imago invisibilis sit necesse est. Denique oculis non est subjecta carnalibus.
PL 11, 456Aこれがそうでしかありえないのなら、では我々は神の像をもたないのか。いや、たしかにもっている。しかも、我々がそれを担いながら、それが我々に知られていないという、まさにそのことによって、明らかにもっている。把握されえない神の像は、見えないものでなければならないからである。ゆえに、それは肉の目には服していない。
Tractatus (libri II) 2.19.6
Nam neque cum ingreditur corpus nostrum, neque cum de corpore egreditur, a quoquam deprehendi potest; tantumque potestatis habet, ut, cum sui domicilii septo teneatur, tamen quidquid voluerit, omnibus momentis illustret.
PL 11, 456Bそれは我々の体に入るときも、体から出るときも、誰にも捉えられえない。しかもそれは、自らの住まいの囲いに閉じ込められていながら、望むものは何でも、あらゆる瞬間に照らし出すほどの力をもっている。
Tractatus (libri II) 2.19.7
Non ergo carnale hoc domicilium imaginem Dei debemus accipere, sed coelestis hominis spiritalem, quam in se credentibus Dominus aetherea nativitate renovatis plenitudinis suae pio de fonte largitur per Dominum nostrum Jesum Christum.
PL 11, 456Bゆえに、神の像として受け取るべきは、この肉の住まいではなく、天の人の霊的な像である。主はこれを、自らを信じる者たち、すなわち天上の誕生によって新たにされた者たちに、自らの充満の慈しみ深い泉から、我々の主イエス・キリストを通して与えるのである。