Tractatus (libri II) 2.38.1
Ad Neophytos post baptisma I. Post devotissima completa expiationis sacrae casta jejunia, post clarissimae noctis suo sole dulces vigilias, post lactei fontis lavacro vitali in spem immortalitatis animas pullulantes, ex quo qui eratis aetate diversi, diversi natione, subito germani fratres, subito unigeniti emersistis infantes, hortor vos nativitatis tantae festa laeto celebrare convivio: sed non illo, in quo diversis epulis intrimentorum lenocinio saporis de summa certantibus, obrutum pectus saepe crudis atque acidis vomitibus inurgetur; in quo musti vestri dulcedo saecularis, vini pridiani exhalante foetore, corrumpitur: sed coelesti prandio, honesto, puro, salubri, atque perpetuo; quod, ut saturi semper ac felices esse possitis, esurienter accipite.
PL 11, 483A新受洗者たちへ、洗礼の後に(1)。――聖なる贖いの、ひたすら敬虔な清い断食を終え、きわめて輝かしい夜の、その夜自身の太陽による甘美な徹夜の祈りを終え、乳のような泉の命の洗いによって、魂が不死の望みへと芽吹いたのち、その泉から、年齢も異なり出身も異なっていた諸君が、突然、実の兄弟となり、突然、独り子の幼子たちとして浮かび上がった。いま私は諸君に勧める。これほどの誕生の祝いを、喜ばしい宴で祝え。ただし、さまざまな料理が並び、調味の媚びる味が頂点を競い合い、押しつぶされた胸がしばしば生のまま酸っぱい嘔吐に責め立てられる〔底本は inurgetur。「責め立てられる」と取った〕ような宴ではない。そこでは諸君の新酒の甘さが、この世のものとして、前日の酒の悪臭を放つことで台なしにされる。そうではなく、天の昼食である。それは誉れあるもの、清いもの、健やかなもの、そして永遠のものである。つねに満ち足りて幸いであることができるよう、飢えた者として受け取れ。
Tractatus (libri II) 2.38.2
Paterfamilias panem vinumque pretiosum vobis ex usibus suis sua de mensa largitur. Tres pueri unanimes legumina inferunt primi, quibus, ut scitus sit sapor, salem sapientiae aspergunt: oleum Christus infundit: Moyses primitivam festinus, maturamque procuravit agninam, Abraham pinguem conditamque fideliter vitulinam.
PL 11, 484A家の主人は、高価なパンと葡萄酒を、自分の用のものから、自分の食卓から諸君に惜しみなく与える。三人の若者は心を一つにして、まず豆類を運び入れる。味がよく仕上がるように、知恵の塩を振りかける。油はキリストが注ぐ。モーセは急いで、初物の、よく熟した小羊の肉を用意した。アブラハムは忠実に、肥えて味付けされた子牛の肉を用意した。
Tractatus (libri II) 2.38.3
Isaac innocenter oleum portat, et ligna. Jacob patienter varia exhibet pecora. Joseph praemotus ad mensuram praerogat cunctis annonam. Sane si quis aliquid desideraverit, qui recondidit, Noe omnia illi arcarius non negabit.
PL 11, 484Aイサクは無垢に、油と薪を運ぶ。ヤコブは忍耐強く、さまざまな家畜を差し出す。ヨセフは前もって促されて、量りに従い、すべての人に穀物を配る。もし誰かが何かを欲しがるなら、蓄えを収めたノアが、倉番として、何も拒まないであろう〔qui recondidit の係りは定かでない。ノアを指すと取った〕。
Tractatus (libri II) 2.38.4
Petrus piscator recentes marinos affatim pisces apponit cum sarda admirabili. Tobias peregrinus fluvialis piscis interanea diligenter accurat et assat. Joannes camelarius devote praecurrens, de silva mel attulit, et locustas.
PL 11, 485A漁師ペトロは、獲れたての海の魚を惜しみなく並べ、見事なサルダ〔鰯の類の魚と取った〕を添える。旅人トビアは、川魚の内臓を丁寧に取り除いて、焼く。らくだの毛衣を着たヨハネ〔camelarius は「らくだの者」の意。らくだの毛衣を着たと取った〕は、敬虔に先立って走り、森から蜜といなごを持ってきた。
Tractatus (libri II) 2.38.5
Ne alter alterum manducantem denotet, invitator admonet Paulus (Rom. XIV, 3) . David regius pastor omnibus momentis lac argenteum subministrat, et caseum.
PL 11, 485A互いに、食べている者を軽んじないようにと、招き手パウロが戒める(ローマ14:3)。王なる牧者ダビデは、あらゆる折に、銀のような乳とチーズを給する。
Tractatus (libri II) 2.38.6
Zachaeus sine mora quadruplicata expungit apophoreta: Deus et Dominus noster Jesus Christus Dei Filius dulcia, sicut prior qui hoc prandio pastus est ante nos, dicit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel, et favum ori meo (Ps. CXVIII, 103) !
PL 11, 485Aザアカイは遅れることなく、四倍にして贈り物を支払う。我々の神にして主、神の子イエス・キリストは、この昼食に我々より先に養われた先人のように〔sicut prior 以下の係りは定かでない。詩篇を語るダビデを指すと取った〕、甘美なことを語る。「汝の言葉は、私の喉になんと甘いことか。蜜にまさり、私の口には蜜房にまさる」(詩篇118:103)。
Tractatus (libri II) 2.38.7
Haec, fratres, si quis libenter crediderit, largiores adhuc escas inveniet; quibus si diligens fuerit, semper et se et alios bonis omnibus satiabit: per Dominum nostrum Jesum Christum.
PL 11, 485B兄弟たちよ、これらのことを、もし誰かが喜んで信じるなら、さらに豊かな食べ物を見いだすであろう。それらに熱心であれば、その人はつねに自分をも他の人々をも、あらゆる良きもので満たすであろう。我々の主イエス・キリストによって。