ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput X 第II巻 第X章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 417C · 18 sectiones

Tractatus (libri II) 2.10.1

1

De Abraham I. I. Abraham, fratres dilectissimi, quale divinae pietatis munus acceperit, vetustae legis gesta testantur. Sara uxor ejus non inferior, longae vitae transactis cursibus, qualem filium ediderit, partus effusione percepit.

PL 11, 417C

アブラハムについて(1)。――I. いとも愛する兄弟たちよ、アブラハムが神の慈しみの賜物をどれほど受けたかは、古い律法の記録が証ししている。その妻サラも劣らない。長い生涯の歩みを過ぎてから、どのような子を産んだかは、出産のほとばしりによって悟った。

Tractatus (libri II) 2.10.2

2

Sed quia utrisque aetas ademerat spem sobolis, pignus succidaneum meruerunt. Sic meruit fides, quod ademerat tempus: extorsit credulitas, quod natura denegaverat.

PL 11, 418A

だが、二人から年齢が子孫の望みを奪っていたので、代わりの担保〔の子〕を得るに値した。こうして、時が奪ったものを信仰が得、自然が拒んだものを信じる心が勝ち取った。

Tractatus (libri II) 2.10.3

3

Abraham Patriarcha noster exploratus a Deo, in senectute suscepit unicum filium, nihil tamen sollicitum patri; cujus aetas in annis vergentibus in occasus sui terminum versabatur, et educationis tempus angustum, et senectuti exitus jam vicinus.

PL 11, 418A

我々の族長アブラハムは、神に試みられ、老年にして独り子を授かったが、父にとって、気がかりの尽きない子であった〔底本は nihil tamen sollicitum(父にとって少しも気がかりでない)。続く理由の文とも、次節の「気がかりの重荷」「気がかりな老人」とも合わないので、本文に問題があるとみて、気がかりの尽きないの意に解した〕。その年齢は傾く歳月のうちに日没の終わりへ向かっており、養育の時は短く、老いの終わりはもう近かったからである。

Tractatus (libri II) 2.10.4

4

Ecce prima devotio, libenter excipere, quod fero datur, et in tristissima senectute suscepta sollicitudinis mole gaudere, nam et risit Sara munus juventutis subiens in senecta; unde nomen accepit infans, qui post haec Abraham sacratam Deo approbat mentem. II.

PL 11, 418B

見よ、最初の献身を。遅くに〔底本は quod fero datur。sero(遅くに)と読む〕与えられたものを喜んで受け、この上なく悲しい老年に、授かった気がかりの重荷を喜んだ。サラも、老年にして若さの賜物を受けるものとなって笑った。そのため、その幼子は名〔イサク〕を受けた。この子は、のちに、アブラハムの心が神に聖別されていることを証しする。II.

Tractatus (libri II) 2.10.5

5

Unicus ille filius solliciti senis, adhuc parvulus, cui pietas et miseratio major debetur, postulatur ad victimam; cui si per humanam fragilitatem aliqua in corpore infirmitas nasceretur, aut humanus exitus contingeret, vix in ejus casibus pater vivere potuisset, si annis teneris moreretur.

PL 11, 418B

気がかりな老人のその独り子は、まだ幼く、情けと憐れみをいっそう受けるべきなのに、いけにえとして求められる。人の弱さによって、もしその体に何か病が生じ、あるいは人としての最期が訪れて、幼い年で死ぬようなことがあれば、この子の災いの中で、父はほとんど生きていられなかっただろう。

Tractatus (libri II) 2.10.6

6

Hic igitur infans, e cujus vita paternus affectus et maternus pendebat, ad explorationem fidei suae divina voce postulatur ad victimam.

PL 11, 418B

それゆえ、この幼子、その命に父の情も母の情もかかっていたこの子が、その信仰を試すために、神の声によっていけにえとして求められる。

Tractatus (libri II) 2.10.7

7

Volo, dixit Deus, mihi fieri sacrificium, Abraham, tuis manibus in monte de filio tuo: haec mihi victima placet, hoc me sanguine deplacabis, iste meis sacris debetur: hunc immolari jam jubeo.

PL 11, 418B

「アブラハムよ、私は望む」と神は言った。「山の上で、汝の手によって、汝の子で、私のために犠牲が捧げられることを。このいけにえが私の気に入る。この血で汝は私をなだめるだろう〔底本は deplacabis。placabis(なだめる)の意と取った〕。この子は私の聖なる儀に属する。これをいま屠れと命じる」。

Tractatus (libri II) 2.10.8

8

Non contristat frontem devotissimus Abraham, nec dolor patri lacrymas persuasit, sed exsultat et gaudet. Nec timuit, ne parricidium ei imputaretur, sed magis ut devotioni pareret: laetabatur hoc jussisse Deum.

PL 11, 419A

いとも敬虔なアブラハムは、顔を曇らせず、悲しみも父に涙を促さず、むしろ小躍りして喜ぶ。近親殺しの罪を負わされることを恐れたのではなく、むしろ敬虔に従えなくなることを恐れた。神がそう命じたことを喜んでいた。

Tractatus (libri II) 2.10.9

9

De filio hostiam parat: festinat denique implere sacrificium, ne mora faciat peccatum. Necessaria sacramentis praeparantur protinus; ascenditur in montem. Omni mysterio sacrificioque disposito ductus filius gaudens, gaudente patre, patris dextera feriendus.

PL 11, 419A

自らの子からいけにえを整える。遅れが罪とならないよう、ついに急いで犠牲を成し遂げようとする。秘跡のために必要なものが、ただちに整えられる。山に登る。あらゆる奥義と犠牲が整えられ、子は喜び、父も喜びつつ、父の右手に打たれるべく連れて行かれる。

Tractatus (libri II) 2.10.10

10

Qui antequam veniret in montem, cum de patre quaereret, ubi esset victima, quam disponeret et immolaret; securus de fide generis sui pater filio, de quo non dubitabat, patefecit, quia se Dominus postulasset; et quid ipse Domino promisisset, ostendit.

PL 11, 419A

山に着く前、その子が父に、父が整えて屠ろうとしているいけにえはどこにあるのかと尋ねたとき〔文頭の Qui は子を受けて副文の主語となり、主文で主語が父に移っている。構文は破格だが、Cui と改めなくとも意は通る〕、父は、自らの血筋の信仰について安心して、疑っていない子に、主がこの子を求めたことを〔se は字義どおりには「自分を」だが、子を指すと取った〕明かし、自らが主に何を約束したかを示した。

Tractatus (libri II) 2.10.11

11

Laetatus est puer patre fidele, ipse quoque fidelior: nec recusabat mortem, quam Deus, qui vitam dederat, imperabat. Laetatur pater filio quoque gaudente, et cum gaudio unici pignoris alligat manus, quas ille vinciendas libentius offert.

PL 11, 419A

少年は、信実な父を得て喜んだ。自らもいっそう信実であった。命を与えた神が命じる死を、拒まなかった。父も、子が喜ぶのを見て喜び、唯一の担保である子の喜びとともに、その手を縛る。子はそれを、縛られるよう、いっそう進んで差し出す。

Tractatus (libri II) 2.10.12

12

Pedes quoque constringit, ne in exitu mortis concitata victima calcitraret: securus enim pater optimus timuit, ne dolori aliquid liceret in mortem. III. O, fratres, secura devotio! O pater spiritum captans: corpus vero mortemque contemnens!

PL 11, 419B

足も縛る。死に際にいけにえが激して蹴ることのないようにである。安心しているこの上ない父も、苦痛が死に向かって何かを許されることを恐れたのである。III. ああ、兄弟たちよ、揺るがぬ献身よ。霊を求め、体と死を軽んじる父よ。

Tractatus (libri II) 2.10.13

13

O, qui servum Domini ita se esse meminerat, ut patrem se esse nesciret. Quid est pater? Ecce sub oculis jacet filius vinculis adstrictus. Ubi sunt lacrymae? ubi dolor, qui in humanis sensibus versari consuevit?

PL 11, 419B

ああ、自分が主の僕であることをあまりに心に留めて、自分が父であることを知らなかった者よ。父はどうしたのか。見よ、目の前に子が、縄に縛られて横たわっている。涙はどこにあるのか。人の感情の中にいつもあるはずの苦痛は、どこにあるのか。

Tractatus (libri II) 2.10.14

14

In tantis filii casibus laetatur et gaudet; et se Dominum promeruisse triumphat. Accepit jam praemia, quae meretur; divinae enim explorationis tentamina porriguntur; exserit quidem ferrum, et armata dextra sublevat manum: sed vox ejus, qui victimam postulaverat, contradicit.

PL 11, 419B

子のこれほどの災難のなかで、父は喜び、小躍りし、主を得たと勝ち誇る。すでに、値する報いを受けた。神の試みの試練が差し出されたからである。父は刃を抜き、武装した右手で手を高く上げる。だが、いけにえを求めた者の声が、これに反対する。

Tractatus (libri II) 2.10.15

15

Respice retro, dixit Deus, et antequam respicias, parce. Ecce et meritum principale divinam indulgentiam meruisse sub casibus: nam et retro respiciens Abraham invenit victimam, quam innocens immolaret. Eo ferro mactavit arietem, quo filium percutere jam parabat.

PL 11, 420A

「後ろを見よ」と神は言った。「見る前に、控えよ」。見よ、第一の功もまた、試練のもとで神の寛容に値したのである。アブラハムは後ろを見て、罪なくして屠ることのできるいけにえを見いだした。子を打とうとすでに構えていたその刃で、雄羊を屠った。

Tractatus (libri II) 2.10.16

16

A filio ad agnum transtulit dextram semper laetatus et gaudens. Nec mutatus est vultus ejus, cum esset victima commutata. Cum tanta laetitia arietem obtulit, cum quanta obtulerat et filium: ubi enim fides fuit, non erat dolor.

PL 11, 420A

子から小羊へ、右手を移した。つねに喜び、小躍りしながらである。いけにえが替わっても、その顔は変わらなかった。子を捧げたときと同じ喜びで、雄羊を捧げた。信仰のあるところには、苦しみがなかったからである。

Tractatus (libri II) 2.10.17

17

In illo sacrificio solus Deus doluit, quia aliam victimam procuravit: nam Abraham cum filio sic probatus a Deo est, ut non postulans, misericordiam mereretur. IV. Videamus, fratres dilectissimi, legis arcana: et intellectum altius proferamus.

PL 11, 420A

あの犠牲において、苦しんだのは神だけである。別のいけにえを備えたからである。アブラハムは子とともに神に試され、求めることなくして憐れみに値した。IV. いとも愛する兄弟たちよ、律法の秘められた事柄を見よう。そして、いっそう深い理解を示そう。

Tractatus (libri II) 2.10.18

18

Abraham sub lege non erat, sed legem solus implevit; et qui nullo jure legis tenebatur, omne jus divinum praecipue custodivit: cujus immolatione ille quoque gauderet, qui ad victimam parabatur. Aries haerebat in vepre, implicitus spinis, capite obligatus. Hic est, qui pro Isaac immolatus est Deo. Hunc obtulit Abraham: hunc jussus est immolare.

PL 11, 420B

アブラハムは律法のもとにいなかったが、ただ一人で律法を満たした。律法のいかなる掟にも縛られていなかったのに、神の法のすべてを、とりわけよく守った。その屠りを、いけにえとして備えられた子もまた喜んだであろう。雄羊は茂みに引っかかり、茨にからまれ、頭を縛られていた。これこそ、イサクに代わって神に屠られた者である。アブラハムはこれを捧げた。これを屠れと命じられたのである。