Tractatus (libri II) 2.22.1
In Isaiam I. I. Audi coelum, et percipe auribus terra, quoniam Dominus locutus est: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Is., I, 2) .
PL 11, 462Aイザヤについて(1)。――I. 「聞け、天よ。耳を傾けよ、地よ。主が語ったからである。我は子らを生み、高めた。だが彼らは我をさげすんだ」(イザヤ1:2)。
Tractatus (libri II) 2.22.2
Grandem Judaicae gentis offensam libri istius exordia proloquuntur, et iracundiam divinae indignationis ostendunt, quae alias personas, ut verbum Dei ab ipsis potius audiatur, hortatur: non est enim parum criminis, ut semper apud ipsos divinus sit sermo prolatus, nunc alteris videatur ingestus.
PL 11, 462Aこの書の冒頭は、ユダヤの民に対する大きな咎めを語り、神の憤りの怒りを示している。それは、神の言葉がむしろ他の者たちによって聞かれるよう、他の者たちに呼びかける。実際、神の言葉がつねに彼らのもとで語り出されてきたのに、今は他の者たちに押しつけられたと見えるのは、小さな罪ではない。
Tractatus (libri II) 2.22.3
Unde rejectio Judaeorum est aliarum electio personarum; quia cum alteris, ut verbum Dei audire debeant dicitur, Israel sic reprobus invenitur; et dum clamat propheta: Audi, coelum, et terra, significat, quod illi audire contempserint. II.
PL 11, 462Bそれゆえ、ユダヤ人たちの拒絶は、他の者たちの選びである。神の言葉を聞くべきだと他の者たちに言われるとき、イスラエルはこのように棄てられた者と見いだされるからである。預言者が「聞け、天と地よ」と叫ぶのは、彼らが聞くことを軽んじたことを意味する。II.
Tractatus (libri II) 2.22.4
Audi, inquit, coelum, et percipe auribus terra. De coelo et terra prophetam fuisse testatum, quasi de aliqua re esse conquestum?
PL 11, 462B「聞け」と彼は言う、「天よ。耳を傾けよ、地よ」。預言者は、天と地について証言し、何かのことで嘆いたというのか。
Tractatus (libri II) 2.22.5
Vel, cum dicit: Audi, coelum, et terra, tamquam numquam aut coelum audierit, aut terra, cum jussui Dei et coelum obsecundet, et terra, quia coelum pluvias, et fruges terra non denegat?
PL 11, 462Bあるいは、「聞け、天と地よ」と言うとき、天や地がこれまで聞いたことがないかのように言うのか。天も地も神の命令に従い、天は雨を、地は実りを拒まないというのに。
Tractatus (libri II) 2.22.6
Sed quia haec prophetia novissimis erat complenda temporibus sub Domini salvatoris adventum, qui non esset a Judaeorum populis audiendus, quod eum Apostoli essent, et homines ex Gentibus audituri, ideo ait: Audi, coelum, et terra.
PL 11, 462Bそうではなく、この預言は終わりの時、救い主なる主の到来のもとで成就されるはずであり、主はユダヤ人の民には聞かれず、使徒たちと諸国民の人々が聞くことになっていたので、それゆえ「聞け、天と地よ」と言うのである。
Tractatus (libri II) 2.22.7
Coelos autem Apostolos esse claro testimonio veritatis affirmat, sic enim ait: Et videbo coelos opera digitorum tuorum (Ps. VIII, 5) . Heic utique non de coelis istis loquitur, quos semper viderat, sed de Apostolis, quos videre optabat.
PL 11, 462C天とは使徒たちであることを、真理の明白な証言が断言している。こう言っているからである。「我は見るであろう、汝の指の業である天を」(詩篇8:5)。ここで彼は、いつも見てきたこの天について語っているのではなく、見ることを望んだ使徒たちについて語っている。
Tractatus (libri II) 2.22.8
Et iterum: Texit coelos virtus ejus (Habac., III, 3) ; eo quod Apostolos ad mirabilia facienda Spiritus sanctus obumbravit et texit. Et denuo: Coeli, inquit, enarrant gloriam Dei (Ps. XVIII, 2) .
PL 11, 463Aまた、「その力は天を覆った」(ハバクク3:3)。聖なる霊が、使徒たちが驚くべき業を行うよう、彼らを影で覆い、包んだからである。さらに言う。「天は神の栄光を語る」(詩篇18:2)。
Tractatus (libri II) 2.22.9
Et heic utique non jam coelos loqui dicit, quos loquentes nullus audivit, sed Apostolos adseverat, quorum praedicatione gloria Domini per tota terrarum spatia nuntiata est.
PL 11, 463Aここでも彼は、もはや天が語ると言っているのではない。語る天を聞いた者はだれもいないからである。彼は使徒たちのことを断言しているのであり、その宣教によって、主の栄光が全地の広がりに告げ知らされたのである。
Tractatus (libri II) 2.22.10
Terram homines intelligendos frequens prophetarum adsertio demonstravit: Jubilate, inquit, omnis terra. Et alibi: Audi, inquit, terra, ex ore meo (Ps. LXV, 2) ; quo vocabulo Gentiles homines sine dubio comprehendit, in quibus adhuc erant opera terrena.
PL 11, 463A地が人間と解されるべきことは、預言者たちの繰り返される断言が示している。「歓呼せよ、全地よ」と彼は言う。また別の箇所では「聞け、地よ、我が口から」(詩篇65:2)。この語によって彼は、なお地上の業のうちにあった諸国民の人々を、疑いなく含めている。
Tractatus (libri II) 2.22.11
Hoc est ergo, quod ait: Audi; coelum, et terra, quod Judaeis non audientibus, Christus Dominus esset ab Apostolis et Gentibus audiendus. III. Filios, inquit, genui et exaltavi.
PL 11, 463Bゆえに「聞け、天と地よ」と言うのは、ユダヤ人たちが聞かないので、主キリストが使徒たちと諸国民によって聞かれることになるからである。III. 「我は子らを生み、高めた」と彼は言う。
Tractatus (libri II) 2.22.12
Haec Domini vox est, quia jam tunc per prophetam Judaeos objurgabat incredulos, et quae essent futura, priusquam fierent, admonebat. Proprium est enim Dei scire transacta, et nosse ventura. Filios, inquit, genui et exaltavi.
PL 11, 463Bこれは主の声である。すでにそのとき預言者を通して、不信のユダヤ人たちを咎め、起こるべきことを、起こる前に警告していたからである。過ぎたことを知り、来るべきことを知るのは、神に固有のことだからである。「我は子らを生み、高めた」と彼は言う。
Tractatus (libri II) 2.22.13
Infinita Judaei infidelitate sua apud Dominum nostrum odia meruerunt, quod jam quanta fuit de amore gratia, tanta de eorum offensione futura vindicta est: certum est enim in eum filium, posteaquam deliquit, granditer vindicari, quem pater plurimo dilexit affectu; et quantam pietatem dilecto filio amatus pater exhibuit, tantam laesus exigit ultionem, quia cum vicem non reddidit patri dilectus filius, dignam sententiam percipit abdicatus: cujus enim impietas paterno affectui parem gratiam non refert, quantum sit criminis dici non potest, Deum patrem non dilexisse, cum peccatum sit, hominem non amasse.
PL 11, 463Bユダヤ人たちは、その果てしない不信仰によって、我々の主のもとで憎しみを招いた。すでに愛から生じた恩寵が大きかったのと同じだけ、彼らの罪から来るべき報復も大きいからである。罪を犯したのち、父が最も深い愛情をもって愛した子に対して、厳しく報復されることは確かである。愛された父が愛される子に示した慈しみと同じだけの報復を、傷つけられた父は要求する。愛される子が父に報いを返さなかったとき、勘当されて、それにふさわしい判決を受けるのである。不敬のゆえに、父の愛情に等しい感謝を返さない者にとって、父なる神を愛さなかったことがどれほどの罪か、言い表せない。人を愛さなかったことでさえ罪であるのに。
Tractatus (libri II) 2.22.14
Unde infelices et miseri sunt Judaei, qui Deum patrem, a quo sunt geniti, respuerunt, tanti immemores honoris, tantae dignitatis ignari.
PL 11, 464Aそれゆえ、ユダヤ人たちは不幸で惨めである。自分たちを生んだ父なる神を退け、これほどの名誉を忘れ、これほどの尊厳を知らないからである。
Tractatus (libri II) 2.22.15
Quid enim beatius, quam si homines Deus paterno honore dignetur attendere, et tanta illa sublimitas humanam mediocritatem aut caram habeat, aut dilectam? Filios, inquit, genui. Hoc Dominum de hominibus dixisse quam dulce est! talem patrem laesisse quam turpe!
PL 11, 464A実際、神が人間を父の名誉をもって顧みるに値するとし、あれほどの崇高さが人間の凡庸さをいとしいものとし、愛するものとするなら、これにまさる幸いがあろうか。「我は子らを生んだ」と彼は言う。主が人間についてこう言ったとは、なんと甘美なことか。このような父を傷つけたとは、なんと恥ずべきことか。
Tractatus (libri II) 2.22.16
Filios genui et exaltavi. Utique filios Israel Dominus genuit, qui Abraham, unde nascerentur, elegit (Gen. XII, Exod. XVII) .
PL 11, 464A「我は子らを生み、高めた」。主が生んだのは、まさしくイスラエルの子らである。主はアブラハムを、彼らが生まれ出る元として選んだ(創世記12、出エジプト記17)。
Tractatus (libri II) 2.22.17
Hos in Aegypto genuit, ubi ingressis paucis hominibus innumerabilis multitudo processit, et ad eremum Dominus perduxit manu forti et brachio excelso. (Ps. CXXXV, 12).
PL 11, 464A主は彼らをエジプトで生んだ。そこでは、少数の人間が入ったところから数え切れない群れが生じ、主は彼らを、「強い手と高く上げた腕で」荒れ野へと導いた(詩篇135:12)。
Tractatus (libri II) 2.22.18
Exaltatus est Israel, quando per triduum tenebrae (Exod., X, 22) , et caligo totam Aegyptum circumdedit. Exaltatus est Israel, quando tot et tanta tormenta Aegyptiorum solus ipse nihil aut timuit, aut sensit.
PL 11, 464Bイスラエルが高められたのは、三日のあいだ闇(出エジプト記10:22)と暗黒がエジプト全土を覆ったときである。イスラエルが高められたのは、エジプト人たちにあれほど多くのあれほどの苦しみがあったのに、彼だけは何も恐れず、何も感じなかったときである。
Tractatus (libri II) 2.22.19
Quid illud quod per mare medium, terrenum duxit ingressum? (Ib., XIV) Quid, quibus de coelo quotidianum manna in eremo (Exod., XVI) , potus e saxo (Exod., XVII) , per lignum amara aqua dulcis effecta? quam per lignum crucis, amaritudine Gentilitatis exclusa, bibituri essemus (Exod., XVI, 17) .
PL 11, 464B海の真ん中に陸の道を通して導いたこと(出エジプト記14)はどうか。荒れ野で天から彼らに毎日与えられたマナ(出エジプト記16)、岩からの飲み物(出エジプト記17)、木によって甘くされた苦い水はどうか。我々はその水を、十字架の木によって、異教の苦さを締め出して飲むことになる(出エジプト記16:17)。
Tractatus (libri II) 2.22.20
Exaltati filii Israel, quando ad Jordanem securus ab Horeb accessit. (Deut. I.) Quid quotidiana Dei colloquia (Exod., c. 14) ?
PL 11, 464Bイスラエルの子らが高められたのは、ホレブから、安らかにヨルダンへ近づいたときである(申命記1)。神との日々の語らい(出エジプト記14章)はどうか。
Tractatus (libri II) 2.22.21
Ipsi autem me spreverunt; ad crucem enim perduxerunt, per quam crucem evaserunt Pharaonem; sed iterum derelinquetur filia Sion (Is. I, 8) . Videntur deesse nonnulla.
PL 11, 464B「だが彼らは我をさげすんだ」。彼らは十字架へと導いた〔ad crucem enim perduxerunt の主語と目的語は定かでない。刷られたままに訳した〕からである。その十字架によって彼らはファラオを逃れた。だが再びシオンの娘は見捨てられる(イザヤ1:8)。(欠けている箇所がいくつかあるように見える。)