ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput VI 第II巻 第VI章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 402A · 20 sectiones

Tractatus (libri II) 2.6.1

1

De eo, quod scriptum est: Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, v. 24) . I. Scriptura divina, cum de Dei loquitur Filio, non sibi repugnat; sed inter Deum hominemque, quem sumpsit, necessaria moderatione distinguit.

PL 11, 402A

「神であり父である者に国を引き渡すとき」と書かれていること(一コリント15:24)について。――I. 神の文書は、神の子について語るときも、自らと矛盾することはない。むしろ、神と、子が取った人とを、必要な節度をもって区別している。

Tractatus (libri II) 2.6.2

2

Si enim Deum purum jugiter praedicaret; passionis resurrectionisque vacaret locus, et nihil Christus mundo praestiterat: si hominem solum, sicut quidam putant, ab utero virginis eum sumpsisse principium; quae spes futurae beatitudinis credenti, cum scriptum sit: Maledictus homo, qui spem habet in homine? (Jer. XVII, 5.) Ergo ubi purum Deum significat, sic dicit in Genesi: Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 27) : et in psalmis: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Ps. LXXIII, 12) ! et alio loco: Parata sedes tua Deus, ex tunc, et a saeculis tu es (Ps. XCII, 2) .

PL 11, 402A

もし聖書が、子をいつも純粋に神としてのみ宣べ伝えるなら、受難と復活の余地はなくなり、キリストは世に何も与えなかったことになろう。反対に、ある者たちが考えるように、子がおとめの胎から始まりを取った人にすぎないなら、「人に望みを置く人は呪われる」と書かれているのに(エレミヤ17:5)、信じる者にとって、来るべき幸いへのどんな望みがあるのか。それゆえ、聖書は子を純粋な神として指すとき、創世記でこう言う。「そして神は、人を神の像と似姿に造った」(創世記1:27)。また詩篇ではこう言う。「しかし我々の王である神は、世々の前から、地の中で救いを働いた」(詩篇73:12)。また別の箇所ではこう言う。「神よ、汝の座は備えられている。そのときから、そして世々から、汝はある」(詩篇92:2)。

Tractatus (libri II) 2.6.3

3

Ubi hominem mistum, sic prosequitur: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi justus, sanctus et salvans, mitis, sedens super asinum novellum (Zacch. IX, 9; Is. LXII, 11) ; et iterum: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Ps. XXIII, 7) : et iterum Magi: Ubi est, inquiunt, qui natus est rex Judaeorum (Matth. II, 2) ?

PL 11, 403A

人が〔神と〕混ざっているとき、聖書はこう続ける。「シオンの娘に言え。見よ、汝の王が汝のもとに来る。義しく、聖で、救う者、柔和で、子ろばの上に座して」(ゼカリヤ9:9; イザヤ62:11)。また別の箇所では、「君侯たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入る」(詩篇23:7)。さらに博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕は言う。「ユダヤ人の王として生まれた者は、どこにいるのか」(マタイ2:2)。

Tractatus (libri II) 2.6.4

4

II. Hic est, fratres, qui venturus denuntiatus est per prophetas: qui secundum carnem natus in tempore est; qui est excelsus in excelsis, humilis in terris; saeculorum genitor, filius virginis immortalis sibi, homini moriturus: mortem gustat, ut mortem devincat; inferos penetrat, ut mortuos vivos inde reducat.

PL 11, 403B

II. 兄弟たちよ、これこそ、預言者たちを通して、来たるべき者として告げられた者である。肉によれば、時のうちに生まれた。いと高き所ではいと高く、地上では低い。世々の生みの親であり、自らにとっては不死でありながら、人のために死ぬことになるおとめの子である〔homini moriturus の homini の係りは定かでない。「人のために」と取った。「人としては」とも読める〕。死を味わうのは、死に打ち勝つためである。冥界に入るのは、そこから死者を生きた者として連れ戻すためである。

Tractatus (libri II) 2.6.5

5

Unigenitus prodiendo de Patre ante originem rerum: primogenitus a mortuis (Colos. I, 18), ut ait Apostolus, post multorum obitus populorum.

PL 11, 403B

独り子として、万物の起源より前に父から出で、「死者の中から最初に生まれた者」である(コロサイ1:18)。使徒がそう言うとおり、多くの民が死んだ後に〔そうなった〕。

Tractatus (libri II) 2.6.6

6

Hic est, cui data est potestas in coelo et in terra, nomini ejus nova a Deo suo, ipso dicente: Ego te clarificavi in terra: opus perfeci, quod dedisti mihi, ut facerem.

PL 11, 404A

これこそ、天と地における権能を与えられた者である。その名には、その神から新しいもの〔が与えられた〕〔底本は nomini ejus nova a Deo suo。本文が崩れているらしく、「その名に、その神から新しいもの〔が与えられた〕」と解した。ミーニュの脚注 (8) は、ヴェローナ版の欄外に homini(その人に)とあることを記す〕。彼自身がこう言うとおりである。「私は地で汝を輝かせた。汝が私に与えた、なすべき業を成し遂げた」。

Tractatus (libri II) 2.6.7

7

Et nunc tu clarifica me apud teipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus fieret. (Joan. XVII, 4; Matth. XI, 27.) Qui resurgens ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Luc. X, 22) . Hic, qui purus de coelo descendit, carnatus ascendit in coelum.

PL 11, 404A

「そして今、汝は、世が造られる前に、私が汝のもとで持っていた輝きによって、汝自身のもとで私を輝かせよ」(ヨハネ17:4; マタイ11:27)。よみがえって、子は言う。「すべては、私の父から私に引き渡された」(ルカ10:22)。純粋に天から降った者が、肉をまとって天に昇った。

Tractatus (libri II) 2.6.8

8

Hic, inquam, de quo Paulus ait: Qui accipit regnum, regnat, et tradet Deo et Patri, etc. (I Cor. I, 24) . III. Quid heic scandalum pateris, Christiane, ex tuaque natura opinaris provisionis piae divina mysteria?

PL 11, 404A

まさにこの者について、パウロは言う。「国を受ける者は支配し、そして神であり父である者に引き渡す」など(一コリント1:24〔ミーニュの番号。この句は一コリント15:24に当たる〕)。III. キリスト教徒よ、なぜここでつまずくのか。慈愛に満ちた配慮による神の奥義を、汝自身の本性によって推し量るのか。

Tractatus (libri II) 2.6.9

9

Si minus sentis de Filio, quia regnum traditur Patri; major Patris injuria est, si est aliquando sine regno. Accedit, quod oramus quotidie, ut adveniat regnum Patris (Matth. VI, 10) ; speramus et Filii (II Pet. I, 11) .

PL 11, 404A

子について思うところが小さくなるのは、国が父に引き渡されるからだというなら、父が国を持たない時があるとすれば、それは父へのより大きな侮辱である。さらに、我々は毎日、父の国が来るようにと祈り(マタイ6:10)、子の国も望んでいる(二ペトロ1:11)。

Tractatus (libri II) 2.6.10

10

Vacat ergo praesentis temporis regimen utroque cessante; actumque est de mundo mundique tota substantia, si vel uno momento divinitatis cessat imperium.

PL 11, 404B

ならば、両者が止むなら、現在の時の統治は空位となる。たった一瞬でも神性の支配が止むなら、世界も世界の全実体も終わりである。

Tractatus (libri II) 2.6.11

11

At si, ut ratio ipsa proclamat, cessare nullo pacto potest varietas ista regni a legis conditore; homini a Deo assumpto justisque ejus est deputata rebus dispositis, non Deo, non sempiterno rectori, maxime cum in Evangelio sic dicatur: Dabit illi Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit super domum Jacob in saecula, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32) .

PL 11, 404B

だが、理そのものが宣言するとおり、この国の変転は、律法の制定者によっては、いかなる仕方でも止められ得ない〔a legis conditore の係りは定かでない。「律法の制定者によって」と取った〕。〔その変転は〕神に取られた人と、その人の義なる者たちに、事柄が整えられた上で割り当てられたのであって、神に、永遠の統治者に割り当てられたのではない。とりわけ福音書にこう言われているのだから。「主なる神は、彼にその父ダビデの王座を与え、彼はヤコブの家を世々にわたって治め、その国に終わりはない」(ルカ1:32)。

Tractatus (libri II) 2.6.12

12

Salomon in sapientia similiter dicit, cum de ejus loquitur servis: Et si coram hominibus tormenta passi fuerunt, spes eorum immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur; quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se.

PL 11, 405A

ソロモンも知恵の書で、神の僕たちについて語って、同じように言う。「たとえ人々の前で責め苦を受けても、彼らの望みは不死に満ちている。わずかなことで苦しめられても、多くのことで善く整えられる。神が彼らを試み、自らにふさわしい者と見いだしたからである」。

Tractatus (libri II) 2.6.13

13

Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocaustomata accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum (Sap. III, 4 et seq.) . Quid hoc est?

PL 11, 405A

「神は彼らを炉の中の金のように試し、全焼の供え物のように受け入れた。顧みの時が彼らにはある。彼らは諸国民を裁き、諸民を治め、彼らの主は永遠に支配する」(知恵の書3:4以下)。これはどういうことか。

Tractatus (libri II) 2.6.14

14

Si in perpetuum regnat, Paulus erravit; si traditurus est regnum, isti mentiuntur. Absit. Nullus hic error, diversitas nulla est.

PL 11, 405A

もし永遠に支配するなら、パウロは誤った。もし国を引き渡すなら、この者たちは偽っている。そんなことはない。ここに誤りはなく、食い違いもない。

Tractatus (libri II) 2.6.15

15

Paulus enim de hominis assumpti temporali locutus est regno, in quo venturus et judicaturus est vivos et mortuos (II Tim. IV, 1) , sicut lectio universa testatur, quae praedicat Christum oportere regnare cum sanctis suis, donec evacuatis omni principatu et potestate et virtute et dominatione, ponantur omnes inimici ejus sub pedibus ejus, inimicaque destruatur mors (I Cor. XV, 24 seq.) Hi autem ad principalem vim retulerunt, in cujus perpetuitate commanens in aeternum, a Patre Filius regnum nec accepit aliquando, nec posuit; semper enim cum ipso regnavit, cata Joannem, ipso dicente: Regnum meum non est de hoc mundo (Jo. XVIII, 36) .

PL 11, 405B

パウロは、取られた人の一時的な国について語ったのである。その国において、子は来て、生きている者と死んだ者を裁く(二テモテ4:1)。これは聖書全体が証しするとおりで、聖書は、すべての支配、権威、力、主権が廃されて、その敵がみなその足の下に置かれ、敵である死が滅ぼされるまで、キリストはその聖徒たちとともに支配せねばならないと宣べ伝える(一コリント15:24以下)。だがこの者たちは、〔永遠の支配を〕主たる力に関係づけたのである〔Hi は前節の isti(知恵の書の言葉を語った者たち)を受けると取った〕。その永続のうちに永遠にとどまる子は、父から国を受けたことも、置いたこともない。子は父とともにつねに支配していたのである。ヨハネによれば、子自身がこう言っている。「私の国はこの世のものではない」(ヨハネ18:36)。

Tractatus (libri II) 2.6.16

16

Apertius autem hoc Paulus expressit dicens: Hoc enim scire debetis, quoniam omnis fornicarius, aut impudicus, aut fraudator, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Dei et Christi (Ephes. V, 5) , ostendens unum esse regnum Patris et Filii. IV.

PL 11, 406A

パウロはこのことをより明らかに表した。「汝らは知らねばならない。すべての淫らな者、不潔な者、貪欲な者——それは偶像に仕えることである——は、神とキリストの国に相続分を持たない」(エフェソ5:5)。父と子の国は一つであることを示している。IV.

Tractatus (libri II) 2.6.17

17

Recte igitur Patri tradet regnum, qui dixit in monitis regnum non stare divisum (Luc. XI, 17, 18) .

PL 11, 406A

それゆえ、教えの中で、分裂した国は立たないと言った者が、父に国を引き渡すのは正しい(ルカ11:17, 18)。

Tractatus (libri II) 2.6.18

18

Unde non sic sentiendum est, fratres, ut Pater accepturus sit, quod non habuerit, aut Filius tradendo, quod habeat, perditurus; cum et Pater, quod accepturus est, habeat; et Filius non careat, quod daturus.

PL 11, 406A

だから、兄弟たちよ、父が持っていなかったものを受け取ろうとしている、あるいは子が引き渡すことで、持っているものを失おうとしている、などと考えてはならない。父は受け取ろうとしているものを持っており、子も与えようとしているものを欠いていないのだから。

Tractatus (libri II) 2.6.19

19

Totum Pater, totum possidet Filius; unius est, quod amborum est, quod unus possidet, singulorum est, Domino ipso dicente: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) ; et iterum: Pater, omnia mea tua sunt, et tua omnia mea (Joan. XVII, 20) ; quia Pater in Filio, et Filius manet in Patre, cui affectu, non conditione, charitate, non necessitate, decore subjicitur, per quem Pater semper honoratur.

PL 11, 406A

父はすべてを、子もすべてを所有する。両者のものは一つのものであり、一方が所有するものは、それぞれのものである。主自身がこう言う。「父が持っているものはすべて、私のものである」(ヨハネ16:15)。また、「父よ、私のものはすべて汝のもの、汝のものはすべて私のものである」(ヨハネ17:20〔ミーニュの番号。この句はヨハネ17:10に当たる〕)。父は子のうちにあり、子は父のうちにとどまる。子は父に、情によって、身分によらず、愛によって、必要によらず、品位をもって服する。子を通して、父はつねに尊ばれる。

Tractatus (libri II) 2.6.20

20

Denique inquit: Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30) . Unde non diminutiva, sed religiosa, ut dixi, subjectione est Filius Patri subjectus; cum quo originalis perpetuique regni una possessio, coaeternitatis omnipotentiaeque una substantia, una aequalitas, una virtus majestatis augustae, unico in lumine una dignitas retinetur; si quid enim Filio detraxeris, ad Patris, cujus habet totum, injuriam pertinebit; nec est in illo aliquid, quod sit inferius, quia sicut Pater, nec plus potest habere, nec minus; alter enim in alterius plenitudine infusus est, ut sit omnia in omnibus Deus benedictus Pater in Filio, Filius in Patre cum Spiritu sancto. Amen.

PL 11, 406B

最後に子は言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。それゆえ、子が父に服しているのは、私が言ったように、貶める服従ではなく、敬虔な服従である。子は父とともに、根源からの永続する国の一つの所有、共に永遠であり全能である一つの実体、一つの同等、尊ぶべき威厳の一つの力、唯一の光のうちの一つの位を保っている。汝が子から何かを奪うなら、それは父への侮辱に及ぶ。子は父のすべてを持っているからである。子には、劣った点は何もない。父と同じく、より多くも、より少なくも持ち得ないからである。一方は他方の充満のうちに注がれているので、祝福された神は、父は子のうちに、子は父のうちに、聖なる霊とともに、すべてにおいてすべてとなる。アーメン。