Tractatus (libri II) 2.42.1
Ad Neophytos post baptisma V. Salvete hodie, nati fratres in Christo, acceptaeque indulgentiae regale beneficium diligenter, fortiter ac fideliter custodite; etenim vester contractus omnis ablatus est: securi gaudete; nihil saeculo jam debetis.
PL 11, 491A新受洗者たちへ、洗礼の後に(5)。――今日、健やかであれ、キリストにあって生まれた兄弟たちよ。受けた赦しという王の恵みを、注意深く、雄々しく、信実をもって守れ。まことに、諸君の契約はすべて取り去られた。安心して喜べ。諸君はもはや世に何も負っていない。
Tractatus (libri II) 2.42.2
Ecce nullum pondus, stridor nullus est mundanarum vestris in cervicibus catenarum. Vinculis nullis impeditae sunt manus, nullis pedes onerati compedibus. Non vos ullus terror exagitat, non ullae sordes offuscant.
PL 11, 491B見よ、諸君の首には、世の鎖の重みもなく、きしむ音もない。手はどの鎖にも妨げられず、足はどの足枷にも負わされていない。いかなる恐怖も諸君を駆り立てず、いかなる汚れも諸君を曇らせない。
Tractatus (libri II) 2.42.3
Qui conscium timebatis, conscientiam non timetis: vetus enim homo vester feliciter condemnatus est, ut absolveretur: sacri gurgitis unda sepultus, ut sepulcri nido vivificatus, resurrectionis jura gustaret. O magna providentia Dei nostri!
PL 11, 491B共犯の証人を恐れていた諸君は、もはや良心を恐れない。諸君の古い人は、幸いにも断罪された。赦免されるためである。聖なる淵の波に葬られ、墓の巣のなかで生かされて、復活の権利を味わうためである。ああ、我々の神の大いなる摂理よ。
Tractatus (libri II) 2.42.4
O bonae matris charitas pura! diverso genere, sexu, aetate, conditione suscipiens necat odio criminum, ut noverea: pia servat, ut mater: necatosque non ante vivificat, quam omne virus vetustatis extinguat.
PL 11, 492Aああ、善き母の清らかな愛よ。母は、出自も性も年齢も身分も異なる者たちを受け入れ、罪への憎しみをもって、継母〔翻刻は noverea。ミーニュの刷りはかすれて c とも e とも見分けにくいが、noverca と読む〕のように殺す。そして、慈しみをもって、母のように守る。殺した者たちを、古さの毒をすべて消し去るまでは、生かさない。
Tractatus (libri II) 2.42.5
Ne quid adulterum pariat, ac ne quem plus amare videatur, aut minus, unam nativitatem, unum lac, unum stipendium, unam Spiritus sancti praestat omnibus dignitatem.
PL 11, 492A何か不純なものを産まないように、また誰かをより多く、あるいはより少なく愛しているように見えないように、母はすべての者に、一つの誕生、一つの乳、一つの俸給、聖なる霊による一つの位を与える。
Tractatus (libri II) 2.42.6
Quam speciosum est, fratres, quamque salutare, quem paulo ante ridiculo habueris, admirari: cujus exsecratus sis corruptelam, optes imitari virtutem: quem cupidum semper horrueris, stupeas passim in pauperes et egenos sua bona universa fundentem: postremo quem noveris idololatriae fanum, gaudeas Dei templum.
PL 11, 492A兄弟たちよ、なんと美しく、なんと救いに満ちたことか。少し前まで笑うべき者と見なしていた人を、汝が讃えるとは。その堕落を呪っていた人の徳を、まねたいと願うとは。いつも貪欲だと忌み嫌っていた人が、貧しい者、乏しい者に、至る所で自分の財をことごとく注ぐのを見て、驚嘆するとは。ついには、偶像崇拝の社だと知っていた人を、神の神殿として喜ぶとは。
Tractatus (libri II) 2.42.7
Itaque beatus est semper, qui meminit, quod renatus sit: beatior, qui non meminerit, quid fuit ante, quam renatus sit: beatissimus, qui infantiam suam provectu temporis non mutaverit.
PL 11, 492Bこうして、再び生まれたことを覚えている者は、つねに幸いである。再び生まれる前に何であったかを覚えていない者は、さらに幸いである。時が進んでも、自らの幼子の状態を変えなかった者は、最も幸いである。