ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput LV 第II巻 第LV章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 510B · 6 sectiones

Tractatus (libri II) 2.55.1

1

De Exodo II. Sacram legem qui spiritaliter accipit, fratres, iste est, qui ejus fructu lactatur.

PL 11, 510B

出エジプト記について(2)。――兄弟たちよ、聖なる律法を霊的に受け取る者とは、その実りで乳を与えられる者である。

Tractatus (libri II) 2.55.2

2

Judaei etenim cum carnaliter sentiunt, in gregibusque pecuinis agnum bifaria natura commissum, qui inveniri non potest, quaerunt, sic agnum verum Christum, quem invenerant, perdiderunt: non enim intellexere, quia ex haedis humana designabatur caro suis onusta peccatis, ex ovibus spiritus majestatis: quae utraque in Christo concreta, agnum legitimum praestiterunt.

PL 11, 510B

ユダヤ人は、肉的にものを考え、羊と山羊の群れの中に、二つの本性が結び合わされた小羊を探すが、そのようなものは見つかるはずがない。こうして彼らは、見いだしていた真の小羊キリストを失った。山羊によっては、罪を負った人間の肉が、羊によっては、威厳の霊が示されていることを悟らなかったからである。この二つがキリストにおいて合わさり、規定にかなった小羊を成した。

Tractatus (libri II) 2.55.3

3

Hic est agnus, fratres, de quo Lex ait: Pascha est Domini (Exod. XII, 11, 27) . Apostolus quoque Paulus: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) .

PL 11, 511A

兄弟たちよ、これこそ、律法が「主の過越である」と語る小羊である(出エジプト12:11, 27)。使徒パウロもまた言う。「我々の過越であるキリストは屠られた」(一コリント5:7)。

Tractatus (libri II) 2.55.4

4

Cur autem dignatus fuerit immolari, Joannes Baptista ante praedicavit his verbis: Ecce agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29) . Hic itaque dictus est primitivus, quia paternae antiquitatis solus est conscius.

PL 11, 511A

なぜ屠られることを良しとしたのかは、洗礼者ヨハネが前もって次の言葉で告げた。「見よ、神の小羊を。見よ、世の罪を取り除く者を」(ヨハネ1:29)。それゆえこの小羊は「初めのもの」と呼ばれた。父なる古さを知る者は、ただ彼のみだからである。

Tractatus (libri II) 2.55.5

5

Hic maturus, quia post ipsum non est ullus. Hic sempiternus, quia occisus est, et inventus est vivus. Hic immaculatus a peccato, quia solus est mundus. Hic salutaris, quia per ipsum vincimus mortem. Hic masculus, quia Dei est virtus.

PL 11, 511A

これは円熟した〔小羊〕である。彼の後には誰もいないからである。これは永遠である。屠られたが、生きて見いだされたからである。これは罪に汚れていない。ただ彼のみが清いからである。これは救いをもたらす。彼によって我々は死に勝つからである。これは雄である。神の力であるからである。

Tractatus (libri II) 2.55.6

6

Hic, inquam, agnus perfectus, quia in ipso magnus ille sacerdos pio mysterio sua victima inclusus, hodie Deum reddidit hominem, quem litavit.

PL 11, 511B

言うならば、これこそ完全な小羊である。彼においてあの大いなる祭司は、敬虔な奥義によって自らの犠牲獣のうちに閉じ込められ、今日、自らが献げた人間を神として返した〔Deum reddidit hominem は、このように解した。「神を人間として返した」とも取れる〕。