ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber I, Caput IV 第I巻 第IV章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 272B · 10 sectiones

Tractatus (libri II) 1.4.1

1

Sed longum est, fratres, ire per singula, maxime quia charitas sua ingerit fortiora; quae est ita rebus universis praedita, ut sit omnium jure ipso regina.

PL 11, 272B

しかし、兄弟たちよ、一つ一つを巡るのは長くなる。とりわけ、愛がおのずからより強い論拠を持ち出してくるからである。愛はあらゆるものをこれほど豊かに備えていて、まさにその権利によって万物の女王である。

Tractatus (libri II) 1.4.2

2

Triumphet licet, quibus vult virtutibus, fides, ac spes multa et magna proponat; tamen sine hac utraeque non stabunt; fides primo omnium si seipsam non amet, spes si non ametur. Adde, quod fides sibi soli prodest; charitas omnibus.

PL 11, 272B

信仰はどんな徳を誇って凱旋してもよい。希望も多くの大きなことを掲げてよい。それでもこの愛なしには、そのどちらも立たない。信仰はまず何よりも自分自身を愛さなければ立たず、希望は愛されなければ立たない。さらに加えよ。信仰は自分一人にだけ益をもたらすが、愛はすべての人に益をもたらす。

Tractatus (libri II) 1.4.3

3

Adde, quod fides non gratis pugnat; charitas autem etiam ingratis conferre consuevit. Adde, quod fides non transit in alium; charitas, parum est dicere transit, in alium, quae transit in populum. Adde, quod fides paucorum est; charitas omnium.

PL 11, 272B

さらに加えよ。信仰は報いもなしに戦うことはないが、愛は恩知らずの者にさえ施すのを常とする。さらに加えよ。信仰は他の人に移らないが、愛は——「移る」と言うのでは足りない——他の人に移るどころか、民に移る。さらに加えよ。信仰は少数の者のものだが、愛はすべての人のものである。

Tractatus (libri II) 1.4.4

4

Adde, quod spes ac fides tempus habent; charitas autem finem non habet (I Cor. XIII) , momentis omnibus crescit, quantoque ab ea diligentibus invicem creditur, tanto invicem plus debetur.

PL 11, 272C

さらに加えよ。希望と信仰には時があるが、愛には終わりがない(一コリント13)。愛はあらゆる瞬間に増し加わり、互いに愛し合う者たちに愛から貸し与えられるものが多ければ多いほど、それだけ互いに負うものも多くなる〔creditur(貸される)と debetur(負われる)は貸し借りの語で対をなす。creditur は「信じられる」とも読める〕。

Tractatus (libri II) 1.4.5

5

Non quemquam pro persona diligit, adulari quia nescit; non pro honore, quia ambitiosa non est; non pro sexu, quoniam illi unus est ambo; non pro tempore, quia varia non est; non aemulatur, quia invidia quid sit, ignorat; non inflatur, quia humilitatem colit; non malum cogitat, quia simplex est; non irascitur, quia etiam injurias libenter amplectitur; non fallit, quia fidem ipsa custodit; non ulla re indiget, quia ei praeter quod est, nihil est necessarium.

PL 11, 273A

愛は人を、その人の身分のゆえに愛することはない。へつらうことを知らないからである。地位のゆえにでもない。野心的ではないからである。性のゆえにでもない。愛にとっては男女は一つだからである。時のゆえにでもない。移り気ではないからである。妬まない。嫉みが何であるかを知らないからである。高ぶらない。謙遜を重んじるからである。悪を思わない。素直だからである。怒らない。侮辱さえ喜んで受け入れるからである。欺かない。自ら信実を守るからである。何ものをも欠かない。愛にとっては、愛であるということのほかに必要なものはないからである。

Tractatus (libri II) 1.4.6

6

Haec rura, urbes ac populos, composita pacisque conservat. Haec circa regum latera securos gladios facit. Haec bella premit, lites tollit, jura evacuat, fora compescit, odia eradicat, iras extinguit.

PL 11, 273A

愛は田野も都市も諸民も、平和の取り決めも〔底本は composita pacisque。ミーニュの脚注 (22) は、composita pacis を和平を結ぶときに取り決められた協定の意とし(ホラティウスの amara curarum に似た省略)、que を句の二語目に付けるのはゼノの書き癖だとする〕保つ。愛は王たちの傍らで剣を安全なものにする。愛は戦を抑え、訴訟を除き、法を空しくし、広場を静め、憎しみを根こそぎにし、怒りを消す。

Tractatus (libri II) 1.4.7

7

Haec mare penetrat, orbem circuit, commercio nationibus necessaria subministrat. Potentiam, fratres, cito ejus edicam. Quidquid locis natura negaverit, charitas reddit. Haec conjugalis affectus duos homines sacramento venerabili unam cogit in carnem.

PL 11, 273B

愛は海を貫き、世界を巡り、交易によって諸国民に必要なものを供給する。兄弟たちよ、愛の力をすぐに言い表そう。自然が場所に与えなかったものを、愛は返す。愛は、夫婦の情によって、二人の人を尊ぶべき秘跡で一つの肉へと結びつける。

Tractatus (libri II) 1.4.8

8

Haec humanitati praestat esse, quod nascitur. Hujus est munus, quod cara uxor, quod generosi liberi, quod veri sunt patres. Hujus est munus, quod alii, ut nos, aut plusquam nos, proximi, vel amici sunt nobis.

PL 11, 273B

愛は人類に、生まれる者があることを与える〔humanitati praestat esse, quod nascitur は取りにくい。人類に子が生まれて続いていくこと(前節の夫婦の結びつきを受ける)を言うと取った〕。愛しい妻、気高い子供たち、まことの父たちがいるのは愛の賜物である。ほかの人々が我々のように、あるいは我々以上に、近しい者や友となるのも愛の賜物である。

Tractatus (libri II) 1.4.9

9

Hujus est munus, quod diligimus servos, ut filios; ac nos illi colunt libenter, ut dominos. Hujus est munus, ut, non dicam notos, aut amicos, sed saepe etiam eos, quos numquam vidimus, diligamus.

PL 11, 273B

我々が奴隷を子のように愛し、彼らもまた喜んで我々を主人として敬うのは、愛の賜物である。知り合いや友は言うに及ばず、しばしば一度も会ったことのない人々さえ愛するのも、愛の賜物である。

Tractatus (libri II) 1.4.10

10

Hujus est munus, quod antiquorum aut virtutes ex libris, aut ex virtutibus libros agnoscimus.

PL 11, 273B

昔の人々の徳を書物から、あるいは徳から書物を知るのも、愛の賜物である。