ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber I, Caput XVI 第I巻 第XVI章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 370A · 60 sectiones

Tractatus (libri II) 1.16.1

1

De Resurrectione. I. Quisquis resurrectionem negat, vitam suam sequemet ipse condemnat: cur enim mereatur felicitatem futuri temporis cernere, quem videas sacrilega incredulitate Dei potentiae derogare?

PL 11, 370A

復活について。――I. 復活を否む者はだれであれ、自らの生と自分自身とを断罪する〔底本は sequemet。ミーニュの脚注 (2) は、写本に拠って改めた読みで、et semet(そして自分自身を)の意とする〕。神の力を瀆聖的な不信仰によって貶めているのが目に入るような者が、どうして来るべき時の幸福を見るに値しようか。

Tractatus (libri II) 1.16.2

2

Sed hoc amore criminum faciunt, ut putent impunita fore, quae clanculo gerunt: nam si judicii diei appropinquare jam cursus adverterent, procul dubio et praesentia odissent, et futura credidissent, pariterque metuissent: nemo est enim tam vel ab istius mundi sapientiae gustu jejunus, qui audeat dicere animas cum corporibus interire, coelestia cum terrenis absumi; praesertim cum eorumdem ille sapientissimus dicat, hanc esse mortem, cum corpore animus tamquam carcere clausus tenetur; illam esse veram vitam, cum idem animus custodia carceris liberatus ad eum locum, unde venerit, revertatur.

PL 11, 371A

だが彼らがこうするのは、罪への愛ゆえに、ひそかに行うことが罰を免れると思い込むからである。というのも、審判の日がすでに近づく歩みに気づいていたなら、疑いなく現在のものを憎み、来るべきものを信じ、同時に恐れたであろうから。この世の知恵をほんの一口味わうことにすら縁がないほどに飢えた者は、だれもいない。魂が肉体とともに滅び、天のものが地のものとともに消え失せるなどと、あえて言うほどには。ことに、彼らのうちのかの最も賢い者が、魂が肉体に牢獄のように閉じ込められて保たれているこの状態が死であり、同じ魂が牢獄の見張りから解き放たれて、来たところへ帰るときが真の生である、と言っているのだから。

Tractatus (libri II) 1.16.3

3

Si ergo hoc ille sensit, qui non noverat Christum; cur dubitet Christianus, qui resurrectionem futuram et audit, et sperat, et repositam sibi praesumit de Christo? II.

PL 11, 371A

それゆえ、キリストを知らなかったかの者がこのように考えたのなら、来るべき復活を聞き、望み、それがキリストによって自分のために蓄えられていると確信しているキリスト教徒が、どうして疑うことがあろうか。II.

Tractatus (libri II) 1.16.4

4

Igitur primum omnium probandum puto, animas nostras suorum corporum exuviis, nec cum labe carnalis hujusce domicilii ista prima morte dissolvi; sed pro qualitate factorum quasdam locis poenalibus relegari, quasdam placidis sedibus refoveri: ut tunc demum credi possit resurgere, quod omnibus palam sit non penitus interire.

PL 11, 372A

そこで私は、何よりもまず次のことを証明すべきだと考える。我々の魂は、自らの肉体の脱け殻とともに〔底本は suorum corporum exuviis と cum なしで刷る。cum を補って「脱け殻とともに」と解したが、奪格のまま「肉体を脱ぎ捨てることによって」とも読める〕、この肉の住まいの崩壊とともにも、この第一の死によって解消されるのではない。そうではなく、行いの質に応じて、ある魂は刑罰の場に追いやられ、ある魂は穏やかな座で生気を取り戻す。そうすれば、まったくは滅びないことがすべての者に明らかであるものが、そのとき初めて、よみがえると信じられ得るであろう。

Tractatus (libri II) 1.16.5

5

Gentes, quae ista non credunt, tamen cum libamine infausto ad sepulcra concurrunt, et a mortuis, quos in quiete tacitae noctis agnoverint, expeti a se aliquotiens alimenta contendunt: ac sic fidem rei, quam reprobant, faciunt.

PL 11, 372A

これらを信じない諸国民も、不吉な献酒を携えて墓に駆けつけ、静かな夜の沈黙のうちに見知った死者から、ときに自分たちが食物を求められたと主張する。こうして、自分が退けているものの確かさを自ら示している。

Tractatus (libri II) 1.16.6

6

Philosophi de anima varia dixerunt: sed tamen hanc esse immortalem, Epicuri, Dicaearchi, Democritique vanitatem argumentatione manifesta convincunt.

PL 11, 372A

哲学者たちは魂についてさまざまに語った。だが彼らは、魂が不死であることについては、エピクロス、ディカイアルコス、デモクリトスの空しさを、明白な論証によって論駁している。

Tractatus (libri II) 1.16.7

7

Poetae autem melius, qui duplicem viam apud inferos ponunt: impiorum unam, quae ducit in Tartarum: piorum aliam, quae ducit ad Elysium; eo fortius addentes, quod defunctorum ibidem non tam formae, quam facta noscantur, ac necessario recipiant, secundum quod mundanae administrationis suis in actibus portant, recte dicentes: Quisque suos patimur manes. (Aeneid., VI, v. 743.) III.

PL 11, 373A

だが詩人たちのほうがまさっている。冥界に二つの道を置くからである。一つは不敬な者たちのもので、タルタルスに通じる。もう一つは敬虔な者たちのもので、エリュシオンに通じる。さらに強く、そこでは死者の姿よりもむしろ行いが知られ、彼らは、現世の営みの中で自らの行いに携えてきたものに応じて、必然的に受け取ると付け加え、正しくこう言っている。「我々はおのおの自らのマネス〔死者の霊〕を耐え忍ぶ」(『アエネイス』6巻743行)。III.

Tractatus (libri II) 1.16.8

8

Nos vero, fratres, quos non ingeniosa suspicio, sed Deus magister instruxit, propter nos in semetipso probando, quod docuit, vivere animas mortuorum non tam dicere, quam oculatis rebus sufficimus approbare.

PL 11, 373A

だが我々は、兄弟たちよ、巧みな憶測ではなく、師である神が教えた者である。神が、教えたことを我々のために自らのうちで証明することによって〔propter nos … probando の係りは定かでない。神が自らの身において我々のために証明したと取った〕、死者の魂が生きていることを、語るというよりも、目に見える事実によって十分に立証できる。

Tractatus (libri II) 1.16.9

9

Denique vagi atque immundi spiritus utriusque sexus humani dolosa blanditiarum captione, seu violentia viventium domos corporales infringunt, et latibulum sibi perniciosis eorum in captivitatibus quaerunt.

PL 11, 373B

さらに、さまよう汚れた霊どもは、人間の男女を問わず、甘言による欺きの捕縛か暴力によって、生きている者たちの肉体という家に押し入り、その有害な捕囚の中に自らの隠れ場を求める。

Tractatus (libri II) 1.16.10

10

At ubi ventum fuerit ad divini certaminis campum, coeperintque sacri nominis telo pulsari; tunc cum alium noveris, alium certari misereris.

PL 11, 374A

だが神の戦いの場に至り、聖なる名の槍で打たれはじめると、そのとき汝は一方を見分け〔alium … alium の指すものは定かでない。悪霊と憑かれた者と取った〕、他方が苦しめられるのを憐れむ。

Tractatus (libri II) 1.16.11

11

Discoloratur per momenta color, figura sua tollitur a natura, in obliquos horrores insani vertuntur orbes oculorum, acies dentium spumosis horrida globis inter labra liventia stridit, intorta omnia passim membra tremore vibrantur, gemit, flet: denuntiatum pavet judicii diem, pellique se plangit: confitetur sexum, confitetur aggressurae tempus et locum, et nomen proprium confitetur, discessumque: vel qui sit, signis evidentibus docet, ut plerumque aliquos noscamus eos esse, quos in idololatria commorantes nuper, vel maxime vi aliqua obiisse meminerimus.

PL 11, 374A

顔色は刻々と変わり、姿は本来のものから奪い去られ、狂った眼の輪は斜めに向いて恐ろしい形となり、歯の列は泡の塊でぞっとする様となって、どす黒い唇の間できしむ。ねじれた四肢はすべてあちこちで震えに揺れ、うめき、泣く。告げられた審判の日を恐れ、追い出されることを嘆く。自らの性を告白し、襲いかかる時と場所を告白し、固有の名を告白し、去ることをも告白する。あるいは、自分が何者かを明白なしるしで示し、そのため我々はしばしば、それが、偶像崇拝にとどまったまま最近死んだ、とりわけ何らかの暴力によって死んだと我々が記憶している者たちであると知る。

Tractatus (libri II) 1.16.12

12

Hic nunc mihi responde, qui hominis post mortem nihil superesse contendis, quemadmodum per alium locutus sit mortuus ille, quem noveris? At dicis: Haec daemones fingunt. Eo probatio melior, quod etiam fallaces testimonium perhibent veritati.

PL 11, 375A

さあここで、人の死後には何も残らないと主張する汝は、私に答えよ。汝の知っていたあの死者が、他人を通してどのように語ったのかを。だが汝は言う。「これは悪霊どもがでっち上げているのだ」。それならなおさら、証明はよいものとなる。偽る者たちさえ、真理に証言をしているのだから。

Tractatus (libri II) 1.16.13

13

Cur autem fingant nomina, quorum est confessio in caeteris vera, aut qua ratione isto argumento nitantur, quod hominibus, quos perditos cupiunt, magis proficiat ad Dei timorem, et ipsis nihil prosit ad utilitatem?

PL 11, 375A

そもそも、ほかの点ではその告白が真実である者たちが、なぜ名をでっち上げるのか。あるいは、滅びてほしいと願っている人間にはむしろ神への畏れを増すだけで、自分たち自身には何の益にもならないこの論法に、いかなる理由で頼るのか。

Tractatus (libri II) 1.16.14

14

Sane recte hoc facere existimarentur, si sub praetextu alieni nominis invasa obtinere potuissent. At cum divina adjuratione in eculeo spiritali et qui sint nolentes edicant, et inviti discedant; procul dubio hoc sunt, quod sese esse unicuique confitentur. IV.

PL 11, 375A

確かに、もし彼らが他人の名を口実に、取りついた者たちを手に入れることができたのなら、こうするのは当然と思われよう。だが神の名による厳命のもと、霊の拷問台の上で、望まずして自らが何者かを告げ、いやいや去るのであれば、疑いなく、各人に告白するとおりのものなのである。IV.

Tractatus (libri II) 1.16.15

15

Accipe et alia exempla et quidem certiora. Primo in libro verborum Samuel egregius ille sacerdos mortis jam lege dispunctus, Sauli regi se desideranti sine ambiguitate non tantum suam praesentiam exhibet, sed etiam ad consulta respondet (I Reg. XXVIII) , liberiusque canit mortuus, quam canere consueverat vivus; unde libet exclamare: Profectus potius est iste, quam mortuus.

PL 11, 376A

さらに別の実例を、しかもいっそう確かな実例を受け取れ。まず、言葉の書において〔primo in libro verborum の語は定かでない。「まず…の書において」と取った。引照はサムエル記上〕、あの傑出した祭司サムエルは、すでに死の法によって清算されていた〔dispunctus の語義は定かでない〕のに、自分を求める王サウルに、疑いなく自らの姿を現すだけでなく、問いにも答える(サムエル記上28)。死んでからのほうが、生きていたころ語り慣れていたよりも自由に語るのである。そこで叫びたくなる。「この者は死んだというより、むしろ前に進んだのだ」。

Tractatus (libri II) 1.16.16

16

In Evangelio quoque Petrus filiique Zebedaei cum Domino adstare fulgentes Moysen Eliamque (Matth. XVII) , quos propter tunc impedimentum carnis videre non possent, libertate spiritus vident, exinde intelligentes in thesauro naturae depositum incolume requiescere, quod in hoc mundo ad tempus perspicitur interire.

PL 11, 376A

福音書でもペトロとゼベダイの子らは、主のかたわらに輝くモーセとエリヤが立つのを(マタイ17)、そのときは肉の妨げのゆえに見ることができなかったはずなのに、霊の自由によって見る。そこから、この世ではしばらくのあいだ滅びると見えるものが、自然の宝庫に預けられて、損なわれずに憩っていることを悟る。

Tractatus (libri II) 1.16.17

17

Similiter in inferno dives ille tenacissimus, quem chaos immensum a pauperis felicitate discernit (Idem c. XVI) , ardoribus suis implorando refrigerium, Lazarum verum divitem sero cognoscit, cupitque mortuus vel uno digito illis contingi manibus, quibus stipem denegaverat vivus.

PL 11, 377A

同様に、冥界でも、あのきわめてけちな金持ちは、果てしない深淵が貧しい者の幸福から彼を隔てているが(マタイ16〔底本は Idem c. XVI。直前の引照はマタイだが、この話はルカ16章にある〕)、自らの炎の中で安らぎを乞い、真の金持ちであるラザロを遅きに失して知り、死んでなお、生きていたとき施しを拒んだあの手の、指一本にでも触れられることを願う。

Tractatus (libri II) 1.16.18

18

Odit jam sine causa ante quod amaverat: probat felicius esse, quod oderat. Gemit instanti poenae aliquid de facultatibus notis mederi non posse, pro uno puncto requiei incunctanter tota, si liceat, paratus offerre.

PL 11, 377A

以前は愛していたものを、今は空しく憎み、憎んでいたものこそいっそう幸いだと認める。差し迫った刑罰に対し、知っている財産のうち何ひとつ癒やしにならないことを嘆き、一瞬の休みのために、許されるなら、ためらわず全財産を差し出す用意がある。

Tractatus (libri II) 1.16.19

19

Superstitibus fratribus saltem cupit esse consultum. Abraham patrem deprecatur obnixe, ut aliquis nuntius pergat, qui eos tanti negotii certos efficiat, cui ille respondit: Habent Moysen et prophetas, quibus si non credunt, neque illi, qui hinc missus fuerit, credituri sunt (Luc. XVI, 29, 31) , evidenter ostendens, non in oculis esse carnalibus verum, sed in fide credentium constitutum.

PL 11, 377A

生き残った兄弟たちには、せめて配慮がなされるよう願う。父アブラハムに熱心に願い、ある使者が行って、これほど重大なことを彼らに確信させてくれるようにと求める。アブラハムは彼に答えた。「彼らにはモーセと預言者がいる。これを信じないなら、ここから遣わされた者をも信じはしないだろう」(ルカ16:29, 31)。このことによって、真理は肉の目にあるのではなく、信じる者たちの信仰に定められていることを、明らかに示している。

Tractatus (libri II) 1.16.20

20

V. Nam et Dominus ista exempla confirmans uni ex latronibus in se credenti, qui cum eo de patibulo dextra laevaque pendebant, ait: Amen amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXXIII, 43) .

PL 11, 377B

V. 主もまた、これらの実例を確かにして、ともに左右の十字架にかかっていた盗人のうち、自分を信じた一人にこう言う。「アーメン、アーメン、汝に告げる。今日、汝は我とともに楽園にいる」(ルカ33:43〔ミーニュの引照は33:43。ルカ福音書にその番号の章はない〕)。

Tractatus (libri II) 1.16.21

21

Itaque si homo mortuus in aeternum perit, ergo mentitus est Dominus, qui ei deinceps nihil futuro paradisum repromisit. Sed et homo ipse, quem Dominus adsumpserat, perit, si Jesus non resurrexerit.

PL 11, 377B

それゆえ、死んだ人間が永遠に滅びるのなら、主は偽りを言ったことになる。以後は無になる者に、楽園をあらためて約束したのだから。だが、主がまとった人間そのものも、イエスがよみがえらなかったなら、滅びたことになる。

Tractatus (libri II) 1.16.22

22

At si resurrexit, humano generi formam dedit, quoniam ad hoc Deus pro homine mortis jura gustavit, ut homo per Deum jus immortalitatis reciperet, quod amisit.

PL 11, 377B

だが、よみがえったのなら、人類に範型を与えたのである。神が人間のために死の法を味わったのは、人間が神によって、失った不死の権利を取り戻すためだからである。

Tractatus (libri II) 1.16.23

23

Propter quod Paulus beatissimus ait: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus, ne contristemini, sicut caeteri qui spem non habent: si enim credimus quia Jesus mortuus est, et resurrexit, sic et Deus eos, qui dormierunt in Jesum, adducet cum eo (I Thessal. IV, 12, 13) .

PL 11, 378A

このゆえに、いとも幸いなパウロは言う。「兄弟たちよ、眠っている者たちについて、汝らが知らずにいることを我々は望まない。希望を持たないほかの者たちのように悲しまぬためである。というのも、イエスが死んで、よみがえったと我々が信じるなら、そのように神は、イエスにあって眠った者たちを、彼とともに連れて来るからである」(一テサロニケ4:12, 13)。

Tractatus (libri II) 1.16.24

24

Nam et Deus per Ezechielem prophetam loquitur, dicens: Ecce ego aperio monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos in terram Israel: dabo spiritum meum in vos, et vivetis (Ezech. XXXVII, 12 et seqq.) . VI.

PL 11, 378A

また神は預言者エゼキエルを通して語り、こう言う。「見よ、我は汝らの墓を開き、汝らをその墓から引き出し、汝らをイスラエルの地へ導き入れる。我が霊を汝らのうちに与え、汝らは生きる」(エゼキエル37:12以下)。VI.

Tractatus (libri II) 1.16.25

25

Cum haec ita sint, resurrectionem futuram cur, Christiane, non credis? Cur de hujus mundi labe in meliora migrantes tam pertinaciter plangis? Proh nefas!

PL 11, 378A

このようであるのに、キリスト教徒よ、汝はなぜ来るべき復活を信じないのか。なぜ、この世の滅びからよりよきものへと移る者たちを、これほどかたくなに嘆くのか。ああ、あるまじきことよ。

Tractatus (libri II) 1.16.26

26

Hinc mater scissa veste, laniatis crinibus, laniatis et genis, totum crebris ictibus livida pectus, gentili vanitate circa amissi cadaver bacchatur insana, nec Machabaeae matris memoriam recolit, quae spe succincta futurorum, Antiocho saeviente, libenter semel septem filios, non dicam extulit, sed ipsa potius feliciter suis hortamentis occidit, religiose confidens Deo filios se genuisse, non mundo (I Mach. VII) .

PL 11, 378A

ここに、衣を裂き、髪を引きむしり、頬をも引き裂き、たび重なる打擲で胸全体を青黒くした母が、諸国民の空しさのままに、失った者の亡骸のまわりで狂乱して荒れ狂う。彼女はマカバイの母の記憶をも思い起こさない。その母は来るべきことへの希望を身にまとい、アンティオコスが荒れ狂うなか、七人の息子をいちどきに、葬ったとは言わぬが、むしろ自らの励ましの言葉で幸いにも死なせたのである。自分は世にではなく神に息子たちを産んだと、敬虔に信じて(マカバイ一7〔ミーニュの引照は一7。この話はマカバイ二にある〕)。

Tractatus (libri II) 1.16.27

27

Hinc uxor amissi mariti desolationem se ferre non posse testatur: frigidumque latus male dilatato queritur lecto; invidiosis vocibus Deo concinnat invidiam; solemnia ipsa divina, quibus a sacerdotibus Dei quiescentes commendari consueverunt, profanis aliquotiens ululatibus rumpit; tetraque illuvie suum totum deformans cultum, cadaver amplectitur conclamatum; frigentia tepefacit crebris osculis labra; totum corpus imbribus relavat lacrymarum, crinium suorum damno cooperiens; miserandis affatibus in uberiores fletus incendit etiam eos, quos causa non tangit, tanto ambitiosior in dolore, quanto ditior, sane post momentum misera (atque utinam semel) nimio dolore nuptura.

PL 11, 378B

ここに、夫を失った妻は、その寂しさに耐えられないと言い立てる。広すぎる寝床ゆえに冷えた脇腹を嘆く。恨みがましい声で、神への憎しみをこしらえ上げる。眠る者たちが神の司教たちによって神にゆだねられるのが常であるあの神聖な式そのものを、ときに俗なる叫び声で断ち切る。忌まわしい汚れで装い全体を醜くし、呼び立てられた亡骸を抱く。冷えゆく唇を、たび重なる接吻で温める。全身を涙の雨で洗い直し、髪を失ったことで〔亡骸を〕覆う〔crinium suorum damno cooperiens は定かでない。引きむしった髪で覆うと取った〕。哀れな語りかけによって、事情が関わらない者たちをさえ、いっそう豊かな涙へと燃え立たせる。裕福であるほど、悲嘆においていっそう見栄を張り、まことにまもなく惨めな身となって(せめて一度きりであればよいが)、あまりの悲しみゆえに嫁ぐのである。

Tractatus (libri II) 1.16.28

28

Hic, hic quemadmodum se quis possit excusare non video; non deest enim, qui dicere possit: Si est resurrectio, quare plangis? si amore mariti facis, cur postmodum nubis? exsecrabilis res est, fratres, nec conjugio servare charitatem, nec Deo fidem.

PL 11, 379A

ここで、ここで、どうして人が自らを弁明できるのか、私には分からない。こう言える者がいないわけではないからだ。「復活があるのなら、なぜ嘆くのか。夫への愛からするのなら、なぜのちに嫁ぐのか」。兄弟たちよ、結婚においても愛を守らず、神に対しても信仰を守らないのは、忌むべきことである。

Tractatus (libri II) 1.16.29

29

Haec etiam viros reprehensio manet. VII. Christianus ergo in toto dubitare non debet, in statum pristinum mortuos excitari: talesque legitima die ante conspectum Dei ex illo naturae secreto produci, quales fuerint pro sua quique qualitate suscepti, Apostolo dicente: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi; ut recipiat unusquisque corporis sui merita secundum ea quae gessit, sive bona, sive mala (II Cor. VI, 10) .

PL 11, 379A

この非難は男たちにも待ち受けている。VII. それゆえキリスト教徒は、死者が元の状態に呼び起こされることを、まったく疑ってはならない。また、定められた日に、自然のあの秘められた所から、神の面前へ、おのおのがそれぞれの質に応じて受け入れられたとおりの姿で引き出されることをも。使徒は言う。「我々はみな、キリストの法廷の前に現れねばならない。各人が、自分の体の功を、行ったところに応じて、善であれ悪であれ受けるためである」(二コリント6:10〔ミーニュの引照は6:10。この句は二コリント5:10にある〕)。

Tractatus (libri II) 1.16.30

30

Etenim, fratres, facilius est reformari quod fuerit, quam institui quod ante non fuit: quod si non fuit, et est, multo magis poterit esse quod fuit; quippe cum illius potentissimi artificis rerum omnium conditoris ipse sit usus, impossibilium possibilitatem adserere, ex eoque, quod non est, facere, quod est, naturam creare extra naturam, nihil prorsus habere difficile, solumque ei hoc deesse, quod nolit esse; haec est enim proprietas Dei id operari, quod non potest credi.

PL 11, 379B

兄弟たちよ、かつてあったものが作り直されるほうが、以前なかったものが設けられるよりも、たやすい。なかったものが今あるのなら、かつてあったものはなおさらありうる。それは、万物の造り主であるかの最も力ある工匠にとって、不可能なことの可能性を主張し、あらぬものからあるものを作り、本性の外に本性を創り、およそ何ひとつ困難なものを持たず、ただ彼に欠けているのは彼が欲しないものだけである、というのが常のことだからである。信じ得ないことを成し遂げる、これこそ神の固有の性質なのである。

Tractatus (libri II) 1.16.31

31

VIII. Igitur non homines tantum, sed pene omnia suis mortibus vivunt. Unde pauca de multis attingam, ut omnium probationem haud dubie in paucis expediam.

PL 11, 380A

VIII. したがって、人間だけでなく、ほとんどすべてのものが、自らの死によって生きている。多くのものからわずかを取り上げよう。そうすれば、すべてについての証明を、疑いなくわずかなもので済ませられる。

Tractatus (libri II) 1.16.32

32

Stellae praecipites labuntur e coelo, et a tergo longo flammarum albescentium tractu funereae facis solemnitate in occasus suos, quasi quibusdam deducuntur exsequiis: quas si per plagas, unde refixae sunt, quaeras, redivivi luminis lege suis sedibus resurrexisse agnoscas.

PL 11, 380A

星々は天から真っ逆さまに滑り落ち、後ろには白く輝く炎の長い尾を引いて、葬いの松明の厳かさのうちに、あたかも葬列に送られるかのように、自らの沈む所へと導かれる。それらを、もと留められていて外された〔refixae は「留め具を外された」の意。星が天に留められているという像による〕天域に探すなら、よみがえった光の法則によって、自らの座に復活したことを知るであろう。

Tractatus (libri II) 1.16.33

33

Sol quotidie nascitur, eademque die, qua nascitur, moritur; nec tamen instantis finis sorte terretur, suos ut repigret cursus, ut horas ac momenta producat, ut saltem paulo diutius diei sui demoretur in vita; sed fidelis semper, semper intrepidus, ad sepulcrum noctis cognatae contendit, scius in ipso se habere, quod vivit: denique adimitur ei ortus, si ei auferatur occasus.

PL 11, 380A

太陽は日ごとに生まれ、生まれたその日に死ぬ。それでも迫り来る終わりの定めにおびえて、自らの行程を遅らせたり、時や刻を引き延ばしたり、せめて自分の日の命にもう少し長くとどまろうとしたりはしない。むしろつねに忠実に、つねに恐れることなく、血縁の夜の墓へと急ぐ。自分が生きるのは、まさにその中においてだと知っているからである。実際、日没を取り去れば、日の出も奪われてしまう。

Tractatus (libri II) 1.16.34

34

Luna quoque, quae vere rationis humanae omnia in se lineamenta depingit, nata sanguineae teneritudinis, dubio cornu primo quasi de cunis apparet, paulatimque crescendo jam puella, jam virgo, pro quotidianae aetatis incremento progrediens, lascivi cursus ambagibus carpit pensa mundana.

PL 11, 380B

月もまた、人間の営みのあらゆる輪郭をまことに自らに描き出すものである〔底本は vere rationis。「まことに」と取ったが、係りは定かでない。ミーニュの脚注 (46) は、バルトが nationis(誕生)または sationis(人の血筋の継承)と読むことを提案したと記し、ratio を自然の秩序の意に取る余地も認める〕。血の色の柔らかさをもって生まれ、定かならぬ角をもって、まるで揺りかごから出るかのように最初に姿を現し、少しずつ育ちながら、いまや少女、いまや乙女となって、日ごとの年齢の増しに応じて進み、戯れる行路の曲折のうちに、世の糸巻きの糸を紡いでゆく。

Tractatus (libri II) 1.16.35

35

At ubi matura aureo igne flagrantis luciflui aurigae, par laboribus fratris augustis circulis argenteum compleverit globum, paulatim devergit in senium, donec ultima senectute consumpta, sua morte reviviscens, menstrualis ignis solemni germine accenso sumat rursus de fine principium.

PL 11, 381A

しかし成熟して、燃え立つ光の流れの御者〔太陽〕の金の火のもと、兄〔太陽〕の労苦に等しく、尊い円環によって銀の球を満たしたのちは、少しずつ老いへと傾き、ついに究極の老いに尽き果て、自らの死によって生き返る。月ごとの火は荘厳な芽として再び点され、終わりから再び始まりを受け取るのである。

Tractatus (libri II) 1.16.36

36

IX. Similiter Phoenix avis illa pretiosa resurrectionis evidenter nos edocet jura, quae nobilitatem generis sui non a parentibus accipit, non liberis tradit: ipsa est sibi uterque sexus, ipsa omnis affectus, ipsa genus, ipsa finis, ipsa principium: non ex coitu nascitur, nec officio alieno nutritur: non invita, non imprudens moritur, sed cum maturum lethi tempus advenerit, a semetipsa invitatis sacris iginibus libentissime concrematur.

PL 11, 381A

IX. 同様に、あの貴重な鳥フェニックスも、復活の法を明らかに我々に教える。この鳥は、自らの血統の高貴さを親から受けず、子らにも伝えない。自らが男女双方の性であり、自らがあらゆる情であり、自らが種族であり、自らが終わりであり、自らが始まりである。交わりによって生まれず、他者の世話によって養われることもない。意に反して死ぬのでもなく、思慮なく死ぬのでもない。死の熟した時が来ると、自ら招いた聖なる火〔底本は iginibus。ignibus と読む〕で、喜んで自らを焼き尽くすのである。

Tractatus (libri II) 1.16.37

37

Sepulcrum nidus est illi, favillae nutrices, cinis propagandi corporis semen, mors natalitius dies. Denique post momentum festo exsultat in tumulo, non umbra, sed veritas, non imago, sed Phoenix, non alia, sed quamvis melior alia, tamen prior ipsa.

PL 11, 381B

墓が巣であり、燃え殻が乳母であり、灰が体を増やす種であり、死が誕生日である。やがてしばしの後、祝祭のうちに墓の中で歓喜する。影ではなく真実、像ではなくフェニックスそのもの、別のものではなく、より優れた別のもののようでありながら、それでも以前の自分自身である。

Tractatus (libri II) 1.16.38

38

Erubesce, Christiana conscientia; vel tot ac tantis ex rebus, quemadmodum rursum eadem, quae es, sis melior futura, cognosce.

PL 11, 381B

赤面せよ、キリスト教徒の良心よ。これほど多く、これほど大きな事柄からなりとも、汝が今あるのと同じものでありながら、どのようにして再びいっそう優れたものとなるのかを学べ。

Tractatus (libri II) 1.16.39

39

X. Praeterea granum uniuscujusque frumenti conditum terrae interit, et tamen in eo id quod intus est, reviviscit, nec mortem medullitus capit, sed suum sibi genitale in germen exspirans, vetusti corporis superficie deleta, imo in melioris naturae jura transmissa, felix caput comis virentibus redimitum, quasi ab inferis emensum in superna sustollit, perennitatis gloriam fructu populoso tenturum: hoc hactenus Paulo firmante: Stulte tu, quod seminas, non vivificatur, nisi mortuum fuerit (I. Cor., XVI, 36) .

PL 11, 381B

X. さらに、あらゆる麦の粒は、地に埋められると死ぬ。それでも、その内にあるものは生き返り、髄まで死を受けることなく、自らの芽へと生殖の息を吐き出す。古い体の表面は消え去り、いやむしろ、より優れた本性の権利へと移されて、緑の髪〔穂〕で飾られた幸いなる頭を、あたかも冥界から出てきたかのように上へと持ち上げる。その頭は、豊かな実りによって永続の栄光を保つであろう。このことをここまでパウロが確証している。「愚かな者よ、汝の蒔くものは、死ななければ生かされない」(一コリント16:36)〔ミーニュは「16」と刷る〕。

Tractatus (libri II) 1.16.40

40

Et subjecit dicens: Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in interitum, resurgit in perpetuitatem: seminatur in humilitatem, resurgit in gloriam; seminatur in infirmitatem, resurgit in virtutem: seminatur corpus animale, resurgit spiritale (Ib. 42 et seq.) .

PL 11, 382A

そして続けて言う。「死者の復活もこのようである。朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとして復活する。卑しいものとして蒔かれ、栄光あるものとして復活する。弱いものとして蒔かれ、力あるものとして復活する。魂の体が蒔かれ、霊の体が復活する」(一コリント16:42以下)〔ミーニュは「同書42以下」と刷る。直前の引照に従って章を補った〕。

Tractatus (libri II) 1.16.41

41

Satis, ut opinor, resurrectionis veritas omnibus claret. XI. Sed necessario disserendum est, quae sit in ea injustorum justorumque discretio, ne generalitas nominis in comparatione malorum attrahat gloriam Christianae felicitatis.

PL 11, 382A

復活の真理は、思うに、すべての人に十分明らかである。XI. しかし、復活における不義の者と義なる者との区別を、どうしても論じなければならない。復活という名が万人に共通であることが、悪しき者たちとの比較のうちに、キリスト教徒の幸福の栄光を引きずり込んでしまうことのないためである〔attrahat の取り方は定かでない〕。

Tractatus (libri II) 1.16.42

42

Duplex itaque forma surgendi est: prima Sanctorum, in qua illud beatitudinis regnum primae tubae regali tessera convocati capient cum ingenti triumpho aeterno rege sub Christo: secunda vero, quae impios cum peccatoribus universisque incredulis gentibus perenni destinat poenae, in psalmis Spiritu sancto dicente: Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum; quoniam scit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Ps. I, 5, 6) .

PL 11, 382B

したがって、復活の形は二重である。第一は聖なる者たちのもの。彼らは第一のラッパの、王の合図によって召集され、永遠の王キリストのもとで、大いなる凱旋とともに、あの至福の国を受ける。第二は、不信心な者たちを、罪人たち、そして信じないすべての諸国民とともに、永遠の罰に定めるものである。聖なる霊は詩篇でこう言う。「それゆえ、不信心な者たちは裁きに立ち上がらず、罪人たちは義人たちの集いに立たない。主は義人たちの道を知り、不信心な者たちの道は滅びるからである」(詩篇1:5, 6)。

Tractatus (libri II) 1.16.43

43

XII. Consequens est, ut scire nos par sit, in quo habitu regnaturus sit homo iste noster, qui tendit ad coelum: ne forte cum carne depereat vana spe, si captus fuerit caduca atque carnali, de qua Apostolus dicit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50) .

PL 11, 382B

XII. 続いて我々は、天へと向かうこの我々の人間が、どのような状態で支配することになるのかを知るのがふさわしい。むなしい望みのうちに、朽ちる肉的なものに囚われて、肉とともに滅びることのないためである。それについて使徒は言う。「肉と血は神の国を受け継ぐことができない」(一コリント15:50)。

Tractatus (libri II) 1.16.44

44

At e diverso videor mihi audire proclamantem: Si haec est conditio carnis, quid est ergo quod credimus in Ecclesia remissam peccatorum ac resurrectionem carnis? Facile, fratres, pugna ista concordat, statusque futuri qualitas aperitur, fides si illibata teneatur.

PL 11, 383A

しかし反対に、こう叫ぶ者の声が聞こえる気がする。「肉の状態がそうであるなら、我々が教会で信じている、罪の赦し〔底本は remissam。ミーニュの脚注 (57) は、remissa を remissio と同じ意の名詞とし、テルトゥリアヌスやキプリアヌスにも例があるとする〕と肉の復活とは、いったい何なのか」。兄弟たちよ、この争いは容易に調和する。信仰が損なわれずに保たれるなら、未来の状態の質も明らかになる。

Tractatus (libri II) 1.16.45

45

Unde rem paucis expediam. Omnis caro, quamdiu flagitiosis illecebris hujus mundi, ac tenebris feralibus agitatur, profecto pecuina est, ac misero, fragili detestabilique versatur in jure.

PL 11, 383A

そこで、この事を手短に片づけよう。あらゆる肉は、この世の恥ずべき誘惑と、死をもたらす闇に揺さぶられているあいだは、まことに家畜の肉であり、惨めで脆く忌まわしい支配のもとにある。

Tractatus (libri II) 1.16.46

46

At cum mera fide credentis salutari fuerit necata baptismate, nova paterni sacro resurgit fontis ex gurgite, jam pura, jam libera, jam a conversatione mundi hujus extranea, jam morte superior, jam coelestia adspirans, jam, non dicam saeculi ludibria, sed ut sit honoratior, seipsam contemnens, jam veritatem, non imaginem quaerens, jam spiritalia, non sua desiderans, de qua Paulus ait: Non omnis caro eadem est caro: alia est hominis, alia jumenti, alia caro volucrum, alia piscium.

PL 11, 383A

しかし、信じる者の純粋な信仰によって、救いの洗礼で死なされるとき、肉は新たに、父の聖なる泉の深みから甦る。もはや清く、もはや自由であり、もはやこの世の交わりには無縁であり、もはや死に勝り、もはや天上のものを慕い、もはや——世の慰みものを、とは言うまい——より尊くあるために自分自身を軽んじ〔non dicam … sed は「…とは言わない、むしろ」の修辞。世の慰みものどころか自分自身をも軽んじる、の意と取った〕、もはや像ではなく真理を求め、もはや自分のものではなく霊的なものを望む。この肉についてパウロは言う。「すべての肉が同じ肉なのではない。人の肉があり、家畜の肉があり、鳥の肉があり、魚の肉がある」。

Tractatus (libri II) 1.16.47

47

Et corpora sunt coelestia, sunt et terrestria (I Cor. XV, 39, 40) . Itaque immortalitatis semine, de quo etiam Poeta sapientissimus praesagivit dicens: Igneus est ollis vigor, et coelestis origo Seminibus: scilicet Spiritus sancti conceptione insita fit ante fecunda, ut cum dissolutionis ejus ac legitimae reparationis tempus advenerit, suo semini respondens jure possit mereri quod credimus.

PL 11, 383B

「また天上の体があり、地上の体もある」(一コリント15:39, 40)。それゆえ、不死の種によって——これについては最も賢い詩人もこう予言している。「それらの種子には、火の力と天の起源がある」〔ウェルギリウス『アエネイス』6.730。ollis は illis(それらの)の古形〕——すなわち聖なる霊の懐胎によって植えつけられて、〔肉は〕あらかじめ実り豊かになり〔この文には主語がなく、「肉」と補った〕、その解体と正当な回復の時が来たとき、自らの種子にふさわしく、我々が信じるものを受けるに値することができる。

Tractatus (libri II) 1.16.48

48

Nec res in ambiguo est; quemadmodum etenim ille princeps iniquitatis suo semine per invidiam protoplastos ex angelis in homines derivavit; ita Dominus omnes in se credentes Sancti spiritus semine a mortuis rursus gloriosos in angelos excitabit (Matth. XXIII, 30) .

PL 11, 384A

事は疑わしくない。まことに、不義の頭〔悪魔〕が、妬みによって、自らの種で、最初に造られた者たちを天使たちから人間たちへと導き落としたように、主もまた、自分を信じるすべての者を、聖なる霊の種によって、死者の中から再び起こし、栄光ある天使とするのである(マタイ23:30)〔ミーニュの引照の番号は刷られたまま〕。

Tractatus (libri II) 1.16.49

49

XIII. Ad hoc unum evidens adhuc proferamus exemplum, quamvis non possit verisimile tantam vim habere, quam veritas.

PL 11, 384A

XIII. この点について、さらに一つ明白な例を挙げよう。もっとも、真実らしいものは、真理ほどの力を持つことはできない。

Tractatus (libri II) 1.16.50

50

Oleaster sua infelix et amarus est in natura; sed cum fuerit peritissimi agricolae artificis manu necessaria provisione truncatus, nobilitate alieni seminis gravidatur, nutriturque ab eo ipso, quod nutrit, donec hospitis germinis adoptiva pinguedine assumptus, imo pinguedo ipse factus, totusque acceptum translatus in honorem novae frondis promotione ramis resurgescentibus ornatus, jam non oleaster sit, sed oliva; cum et oleaster sit, et tamen oleastrum se non esse quodam modo etiam ipse miretur.

PL 11, 384A

野生のオリーブは、その本性において実らず、苦い。しかし、きわめて熟練した農夫の手によって、必要な処置のために切り詰められると、他の種の高貴さをはらんで、自らが養っているそのものによって養われ、ついには、客として来た芽の養子としての豊かさに取り込まれる。いやむしろ、自らが豊かさそのものとなり、すっかり、受け取った栄誉へと移されて、新しい葉の伸長によって、再び生え出る枝で飾られ、もはや野生のオリーブではなく、オリーブとなる。実際にはなお野生のオリーブでありながら、自分がもはや野生のオリーブでないことを、ある意味で自分自身も不思議がるのである。

Tractatus (libri II) 1.16.51

51

Igitur si homo potest facere ut sit arbor, quod non fuit, salvo quod fuit, quanto magis Deus hominem poterit excitare, antequam peccasset in paradiso, in id quod fuit?

PL 11, 384B

それゆえ、人が、木を、かつてそうでなかったものとし、しかもかつてそうであったものは損なわずに保てるのなら、神は、人を、楽園で罪を犯す前にそうであったものへと、どれほどいっそう起こしうることだろうか。

Tractatus (libri II) 1.16.52

52

Quam rationem seminum etiam beatissimus Paulus subtiliter prodidit dicens: Qui seminat secundum carnem, de carne sua metet interitum; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8) .

PL 11, 384B

この種子の理を、いとも祝福されたパウロもまた巧みに明らかにして言う。「肉に蒔く者は、その肉から滅びを刈り取り、霊に蒔く者は、霊から永遠の生命を刈り取る」(ガラテヤ6:8)。

Tractatus (libri II) 1.16.53

53

At vero Dominus evidenter hoc edocens sic ad discipulos ait: Simile est regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: dormientibus autem hominibus venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in triticum (Matth. XIII, 24, 25) . XIV.

PL 11, 385A

そして主もまた、このことを明らかに教えて、弟子たちにこう言う。「天の国は、自分の畑に良い種を蒔いた人に似ている。ところが人々が眠っている間に、その敵が来て、小麦の中に毒麦を蒔き足した」(マタイ13:24, 25)。XIV.

Tractatus (libri II) 1.16.54

54

At fortasse adhuc quispiam dicat: Si caro perit, unde cognoscitur ille qui resurgit? Caro, fratres, quasi quoddam est speculum intuentis plenitudine gravidatum, quod non tam imaginem suam quam ejus, cujus est in usibus gerit.

PL 11, 385A

しかし、おそらくなお誰かが言うだろう。肉が滅びるなら、甦る者はどうして見分けられるのか、と。肉は、兄弟たちよ、見つめる者の充満を孕んだ一種の鏡のようなものであり、自分自身の像ではなく、それを用いている者の像を映す。

Tractatus (libri II) 1.16.55

55

Denique tot efficit vultus, quot ille intrinsecus tristes, seu hilares suos fecerit motus, hanc rationem docente nos Paulo: Videmus, inquit, autem modo per speculum in aenigmate, tunc autem facies ad faciem erit (I Cor. XIII, 12) .

PL 11, 385A

ついには、内にいる者が悲しい動き、あるいは喜ばしい動きを起こした数だけ、顔を作り出す。この理をパウロが我々に教えている。「我々は今は鏡を通して謎のうちに見ているが、そのときには顔と顔を合わせて見る」(一コリント13:12)。

Tractatus (libri II) 1.16.56

56

Unde dubium non est in corporibus nostris, dum mortis lege seminantur, non substantiam, non imaginem, sed illud tantum, quod inutile est, discuti, quod teritur, demutari, sicut scriptum est: Oportet enim corruptivum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53) : aliter enim immortalitatis stola illa non sumitur, nisi primo istud carnale spolium, blandum animae venenum, secundum Dei sententiam, unde sumptum est, refundatur, dicit enim Deus ad Adam: Maledicta terra erit in omnibus operibus tuis, in tristitiae gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae: spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram (Gen. III, 17 et seq.) .

PL 11, 385B

それゆえ疑いない。我々の体が死の法則によって蒔かれるとき、砕かれるのは、実体でも像でもなく、ただ無用なものだけであり、すり減るものだけが変えられるのである。「この朽ちるものは朽ちないものを着、この死ぬものは死なないものを着なければならない」と書かれているとおりである(一コリント15:53)。というのも、不死の衣は、まずこの肉という脱ぎ殻、魂への甘い毒が、神の宣告に従って、それが取られた所へ戻されなければ、着ることができないからである。神はアダムに言う。「地は汝のすべての業において呪われたものとなる。汝は悲しみの嘆きのうちに、一生の間そこから食を得る。それは汝にとげとあざみを生えさせ、汝は野の草を食う。汝は顔に汗して汝のパンを食らい、ついに土に帰る」(創世記3:17以下)。

Tractatus (libri II) 1.16.57

57

Sed et Dominus ex persona hominis, quem assumpserat, ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) . Quod dictum non tam timentis, quam exsultantis ac docentis est.

PL 11, 386A

しかし主もまた、自ら取った人間の立場から言う。「我が魂は死ぬばかりに悲しい」(マタイ26:38)。この言葉は、恐れる者のものというより、喜び、教える者のものである。

Tractatus (libri II) 1.16.58

58

Utique: non enim quidquam timere poterat, qui mortuos excitabat, qui potestatem habuit ponendi eam, et iterum resumendi eam (Jo. X, 18) ; sed ut doceret, quoniam cum vivit in hoc mundo, semper in tribulatione, semper justus in poena est.

PL 11, 386A

そうである。死者を起こし、〔自らの魂を〕置く権能と、再びそれを取る権能を持っていた者(ヨハネ10:18)が、何かを恐れることなどありえなかったからである。むしろ、この世に生きている間、義人はつねに苦難のうちに、つねに苦痛のうちにあることを教えるためである。

Tractatus (libri II) 1.16.59

59

Cum autem mors, quae putatur metuenda, gustatur; tunc ei in aeternum manentis gloriae beatis in sedibus, nullas deinceps aerumnas mundi sensura, repromissa felicitas exhibetur, David sancto dicente: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi, quia liberavit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: placebo Domino in regione vivorum (Ps. CXIV, 7 et seq.) .

PL 11, 386A

しかし、恐るべきものと思われている死を味わうとき、そのとき義人には、永遠にとどまる栄光の幸いなる座において、もはやこの世のいかなる労苦も感じることのない、約束された幸福が示される。聖なるダビデはこう言う。「わが魂よ、汝の安息に帰れ。主が私に善を施したからである。主が私の魂を死から、私の目を涙から、私の足をつまずきから救い出したからである。私は生ける者の地で主に喜ばれるだろう」(詩篇114:7以下)。

Tractatus (libri II) 1.16.60

60

Haec nos felicitas manet, hoc munus exspectat. Sic ergo vivamus, ut bonis operibus decorati, nos quoque Deo Patri placere mereamur, Domino juvante nos Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum.

PL 11, 386B

この幸福が我々を待っており、この賜物が待ち受けている。それゆえ、善い業で飾られて、我々もまた父なる神に喜ばれるにふさわしい者となるよう、主キリストの助けのもとに生きよう。キリストは世々にほむべき者である。