Tractatus (libri II) 2.13.1
De Somnio Jacob. I. Vere, fratres carissimi, cor ejus non dormit, qui hujus somnium secretaque cognoscit (Gen. XXVIII) : prophetia etenim semper figuris variantibus loquitur; sed res una in omnibus invenitur.
PL 11, 427Bヤコブの夢について。――I. 真に、いとも親愛なる兄弟たちよ、この者の夢とその秘密を知る者の心は眠っていない(創世記28章)。預言はつねに変化する形象で語るが、すべてのうちに見いだされるのは一つの事柄だからである。
Tractatus (libri II) 2.13.2
Igitur Jacob habet imaginem Christi; sed et lapis ipse, quem ad caput suum posuisse cognoscitur (Act. IV, 11) : quoniam caput viri Christus (Ephes. II, 20) , qui aliquotiens lapis est nuncupatus.
PL 11, 428Aそれゆえヤコブはキリストの似像を持つ。だが、彼が自分の頭のところに置いたと知られている石そのものも、そうである(使徒言行録4:11)。キリストは男の頭であり(エフェソ2:20)、しばしば石と呼ばれたからである。
Tractatus (libri II) 2.13.3
Scala autem duo testamenta significat, quae et evangelicis intexta praeceptis, credentes homines voluntatemque Dei facientes quasi per quosdam observantiae gradus in coelum levare consueverunt.
PL 11, 428A梯子は二つの契約を意味する。それらは福音の戒めと織り合わされ、信じる人々、神の意志を行う人々を、いわば順守の幾つもの段を通して、天へ引き上げるのが常である。
Tractatus (libri II) 2.13.4
Hanc in Apocalypsi Joannes bis acutum gladium cum uno capulo nuncupavit, quem ex ore Domini prodire descripsit (Apoc. I, 16) .
PL 11, 428Aヨハネは黙示録で、これを、一つの柄をもつ両刃の剣と呼び、それが主の口から出ると記した(黙示録1:16)。
Tractatus (libri II) 2.13.5
Gladius enim Spiritus sanctus est, unum capulum habens, id est unam substantiam, virtutem, deitatem, majestatem voluntatemque Patris et Filii; contestans duas acies, id est duo testamenta gerens; quorum regalibus monitis et creduli devotique servantur, et increduli desertoresque puniuntur.
PL 11, 428Bというのは、剣は聖なる霊であり、一つの柄、すなわち父と子の唯一の実体・力・神格・威厳・意志を持つ。それは二つの刃を証しし、すなわち二つの契約を帯びる。その王にふさわしい戒めによって、信じて献身する者は守られ、信じず離反する者は罰せられる。
Tractatus (libri II) 2.13.6
Hanc Isaias in modum forcipis vidit (Is. VI, 6) : quibus ad conflanda labia inquinata ab uno de Seraphim ex ara Dei sublatum carbonem vaticinando perhibuit.
PL 11, 429Aイザヤはこれを火ばさみの形で見た(イザヤ6:6)。それによって、汚れた唇を溶かして一つにするために、セラフィムの一人が神の祭壇から取り上げた炭を、彼は預言して示したのである。
Tractatus (libri II) 2.13.7
Etenim labia inquinata duos populos Judaeorum Gentiumque debemus accipere: qui cum essent anterioris vitae facinoribus inquinati; unus Christum blasphemando atque persequendo, alius deos asserendo, atque abominanda figmenta colendo, tactu carbonis in unum populum per confessionem nominis Christi noscuntur esse conflati.
PL 11, 429A実に、汚れた唇とは、ユダヤ人と諸国民の二つの民のことと解さねばならない。彼らは以前の生き方の悪行で汚れていた。一方はキリストを冒瀆し迫害することによって、他方は神々を主張し忌まわしい作り物を拝むことによって。炭に触れることで、キリストの名の告白を通して、一つの民へと溶け合わされたと知られる。
Tractatus (libri II) 2.13.8
Etenim conflatio et puritatem designat, et unitatem: carbo enim verbum Dei est, ara lex, forceps duo Testamenta, quae credentes tenent, non credentes incidunt. II.
PL 11, 429A実に、溶かし合わせることは、清さと一致の両方を示す。炭は神の言葉であり、祭壇は律法、火ばさみは二つの契約であって、信じる者はそれを手に持ち、信じない者はそれを断ち切る〔incidunt は「断ち切る」と取った。「つまずく」とも読める〕。II.
Tractatus (libri II) 2.13.9
Sed et David hunc calamum nuncupavit dicens: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Ps. XLIV, 2) .
PL 11, 429Aだがダビデも、これを葦ペンと呼んで言った。「私の舌は、速やかに書く書記の葦ペンである」(詩篇44:2)。
Tractatus (libri II) 2.13.10
Calamus fissus est, fratres, duosque vertices gerit in unius acuminis tenuitate digestos, unam litteram utroque conficiens: cui si unum adimas, ulterius inanis est usus.
PL 11, 429B兄弟たちよ、葦ペンは割られており、一つの尖りの細さのうちに整えられた二つの先端を持ち、両方で一つの文字を書き上げる。その一方を取り去れば、もはや使い物にならない。
Tractatus (libri II) 2.13.11
Unde recte Testamenta sunt duo, quae similiter duobus capitibus unam litteram fingunt, id est sacrae legis duobus edictis unum Christum Dei Filium spiritali temperamento conscribunt.
PL 11, 429Bそれゆえ契約が二つであるのは正しい。それらは同じように二つの先端で一つの文字を形づくる。すなわち、聖なる律法の二つの布告によって、神の子、ただ一人のキリストを、霊的な調和をもって書き記す。
Tractatus (libri II) 2.13.12
Quae sine se utilia esse non possunt: quia veteri sicut novum praestat fidem, ita novo vetus perhibet testimonium: sicut scriptum est: Semel locutus est Dominus: et haec duo audivimus (Ps. LXI, 12) .
PL 11, 429Bこれらは互いなしには役立ちえない。新しい契約が古いものに信を与えるのと同様に、古いものが新しいものに証言をするからである。書かれているとおりである。「主は一度語った。我々はこの二つを聞いた」(詩篇61:12)。
Tractatus (libri II) 2.13.13
Sed et Dominus ipse in Evangelio hanc exprimit rationem, dicens ad Petrum: Mitte hamum in mare: et piscem, qui primus adscenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies duos denarios, da pro me et te (Matth. XVII, 23) .
PL 11, 430Aだが主自身も福音書でこの道理を示し、ペトロに言う。「釣り針を海に投げよ。最初に上がってきた魚を取れ。その口を開けば、二デナリオンが見つかる。それを私と汝のために払え」(マタイ17:23)。
Tractatus (libri II) 2.13.14
Piscem primum a mortuis adscendentem Christum debemus accipere: cujus ex ore duo denarii, id est duo Testamenta prolata sunt, quae saluti cum Domini gloria, et Petri felicitate, utpote super quem aedificavit Ecclesiam, duobus populis profecerunt.
PL 11, 430A最初に死者のうちから上ってくる魚は、キリストのことと解さねばならない。その口から二デナリオン、すなわち二つの契約が差し出された。それらは、主の栄光と、ペトロの幸い――その上に主が教会を建てたのだから――とともに、二つの民の救いに益をもたらした。
Tractatus (libri II) 2.13.15
Mare autem mundum significasse, non dubium est. Hamum vero praedicationem, quia sicut hamus missus in mare mortem piscis ostendit; ita evangelica praedicatio missa per mundum, mortem Domini adventumque testatur: sicut ad Corinthios scriptum est: Annuntiabitis mortem Domini, donec veniat (I Cor. II) .
PL 11, 430A海が世界を意味していることは疑いない。釣り針は宣べ伝えである。海に投げられた釣り針が魚の死を示すように、世界中に投げられた福音の宣べ伝えは、主の死と到来を証するからである。コリントの人々への手紙に書かれているとおりである。「汝らは主の死を告げ知らせる、主が来るまで」(一コリント2章)。
Tractatus (libri II) 2.13.16
Aperies os piscis, hoc est sacramentum: vel, quae in proverbiis locutus sum, non intelligentibus explanabis.
PL 11, 430B汝は魚の口、すなわち秘義を開くであろう。あるいは、私がたとえ〔proverbia。箴言の書ではなく、たとえの意と解した〕で語ったことを、理解しない者たちに解き明かすであろう。
Tractatus (libri II) 2.13.17
Denique hoc alibi manifestius ad omnes discipulos ait: Ite ergo, et docete omnes gentes, intingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque praecepi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20) .
PL 11, 430Bさらに主は、別の箇所でこれをより明らかに、すべての弟子たちに言う。「それゆえ行って、すべての諸国民に教えよ。彼らを父と子と聖なる霊の名において浸し、私が汝らに命じたすべてを守るよう彼らに教えよ」(マタイ28:19, 20)。
Tractatus (libri II) 2.13.18
Dabis autem pro me et pro te, hoc est meam praedicabis crucem, sed et tu crucis tuae similiter dignitate gaudebis. III.
PL 11, 431A汝は私のために、また汝のために払うであろう。それはすなわち、私の十字架を宣べ伝えるということであり、また汝自身も、汝の十字架の尊厳を同様に喜ぶであろう、ということである。III.
Tractatus (libri II) 2.13.19
Igitur haec scala cujus esset materiae, in qua Dominus incumbebat, ex David dicto cognoscimus, qui ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Ps. XXII, 4) .
PL 11, 431Aさて、主がその上に身をもたせかけていたこの梯子が、どのような材でできていたかを、我々はダビデの言葉から知る。彼は言う。「汝の杖と汝の牧杖、まさにそれらが我を慰めた」(詩篇22:4)。
Tractatus (libri II) 2.13.20
Virga et baculus duo sunt utique Testamenta, quae ideo materiae ligni sunt comparata, sive quod in ejus usu, et perpetuo, et totius maneat testatoris voluntas inscripta, seu quod quasi ex transverso in unam fidem concurrentia crucifigi habuisse Dei filium nuntiabant: quem confirmant in scala rectissime positum, quia historia totius Scripturae et propter ipsum et auctorem per ipsum impleta est.
PL 11, 431A杖と牧杖は、いうまでもなく二つの契約である。それらが木という材にたとえられたのは、その用いられ方において、全体の契約者の意志が永続的に〔et perpetuo, et totius の係りは定かでない。totius を testatoris に係るものと取った〕書き込まれたまま保たれるからか、あるいは、いわば横から一つの信仰へと交わるものとして、神の子が十字架につけられるはずであったことを告げていたからである。それらは、その子が梯子の上に最も正しく据えられていることを確証する。聖書全体の歴史が、彼のために、そして彼を創始者として、彼を通して成就したからである〔et propter ipsum et auctorem per ipsum の係りは定かでない。auctorem を彼を指すと取った〕。
Tractatus (libri II) 2.13.21
Denique sic ad discipulos ait: Omnis scriba doctus de regno coelorum similis est patrifamilias proferenti de thesauris suis nova et vetera (Matth., XIII, 52) .
PL 11, 431Bさらに主は弟子たちにこう言う。「天の国について学んだ書記はみな、自らの宝の中から新しいものと古いものを取り出す家の主人に似ている」(マタイ13:52)。
Tractatus (libri II) 2.13.22
Scriba, fratres, est praedicator: paterfamilias Christus: thesauri ejus indeminutae deitatis paterna substantia paternaque voluntas: nova et vetera duo Testamenta, quae videtis recte eadem sine ambiguitate a Domino heic quoque duorum denariorum esse figura vestita, hac videlicet ratione, quia in thesauris suis duos denarios intelligi voluit novitate et vetustate duo Testamenta.
PL 11, 431B兄弟たちよ、書記とは宣べ伝える者である。家の主人はキリストである。その宝とは、減ることのない神格の、父の実体と父の意志である。新しいものと古いものとは二つの契約であり、諸君が見るとおり、これらは、曖昧さなしに、主によってここでも二デナリオンの形象をまとわされている。すなわち次の理由による。主は、自らの宝の中の二デナリオンが、新しさと古さにおける二つの契約として理解されることを望んだのである。
Tractatus (libri II) 2.13.23
Hos duos denarios a Samaritano stabulario pro eo, qui a latronibus aggressuram passus fuerat, Dominus datos esse commemorat (Luc. X, 35) , quae parabola sublata dubitatione scalae sacramentum spiritaliter intuentibus patefecit: homo enim aggressuram passus, Adam esse cognoscitur, latrones diabolus, Eva concupiscentia, Samaritanus Dominus, cui Judaei dicebant: Hic Samaritanus est, et daemonium habet (Joan., VIII, 48) .
PL 11, 431Bこの二デナリオンが、強盗どもに襲われた者のために、サマリア人によって宿の主人に与えられたと、主は語る(ルカ10:35)。このたとえは、疑いを取り去って、霊的に見る者たちに梯子の秘義を明らかにした。すなわち、襲撃を受けた人はアダムと知られ、強盗どもは悪魔、エバは欲望、サマリア人は主である。ユダヤ人たちは彼にこう言った。「この者はサマリア人で、悪霊に憑かれている」(ヨハネ8:48)。
Tractatus (libri II) 2.13.24
Stabularius doctor est legis, qui acceptis duobus denariis, id est duorum Testamentorum salutaribus monitis, aggressuram hominem passum latrocinio diaboli angelorumque ejus et hujus mundi, in stabulo, id est in Ecclesia, quo pecora divina succedunt, venerabili sacramento susceptum, quotidianis praedicationum medicaminibus curat.
PL 11, 431C宿の主人は律法の教師である。彼は、二デナリオン、すなわち二つの契約の救いをもたらす戒めを受け取り、悪魔とその天使たち、またこの世の強盗行為によって襲われた人を、宿、すなわち神の家畜が入っていく教会において、尊ぶべき秘跡によって引き取り、日々の宣べ伝えという薬によって癒す。
Tractatus (libri II) 2.13.25
IV. Quod autem ait Angelos adscendentes et descendentes, aliqui putant adscendentes esse angelos lucis, descendentes vero angelos tenebrarum.
PL 11, 432AIV. 彼が「天使たちが上り下りする」と言っていることについて、ある者たちは、上る者を光の天使、下る者を闇の天使と考える。
Tractatus (libri II) 2.13.26
Sed hoc satis absurdum esse et inconveniens, fratres carissimi, adverto; quia neque refugae descendunt, qui post peccatum in coelum numquam recepti noscuntur, neque lucis adscendunt, quia numquam in terris, sed semper in coelo manserunt.
PL 11, 432Aだが私は、いとも親愛なる兄弟たちよ、これがまったく不条理で不適切だと気づく。逃亡者たち〔離反した天使たち〕は、罪ののち天に迎え入れられたことが決してないと知られているので、下りはしないし、光の者たちは、地上にとどまったことがなく、つねに天にとどまっていたので、上りはしないからである。
Tractatus (libri II) 2.13.27
Unde angelos puto recte homines appellatos, quibus Dominus sanctum per Spiritum dicit: Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini (Ps. LXXXI, 6, 7) .
PL 11, 432Aそれゆえ私は、人々が天使と正しく呼ばれたのだと思う。主は聖なる霊を通して彼らに言う。「私は言った、汝らは神々であり、みな至高者の子らである。だが汝らは人のように死ぬ」(詩篇81:6, 7)。
Tractatus (libri II) 2.13.28
Sed et de Joanne Baptista sic dictum esse meminimus: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Malach. III; Luc. VII, 27; Marc. I, 2; Matth. XI, 10) .
PL 11, 432Aまた洗礼者ヨハネについても、こう言われたと我々は記憶している。「見よ、私は私の天使を汝の前に遣わす。その者が汝の道を備える」(マラキ3章;ルカ7:27;マルコ1:2;マタイ11:10)。
Tractatus (libri II) 2.13.29
Ergo manifestum est, prophetiae more angelos homines justos et injustos generaliter dictos. Sed adscendentes et descendentes qui sint, in exemplis agnoscimus.
PL 11, 432Bそれゆえ明らかである。預言の流儀で、天使たちとは、義人も不義の人も含め、人々が総称的にそう呼ばれたのである。だが、上る者と下る者が誰であるかは、実例のうちに我々は認める。
Tractatus (libri II) 2.13.30
Descendentes sunt qui saeculo renuntiantes, rursus revertuntur ad saeculum, de quibus Dominus ait: Nemo retro attendens, et superponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62) . Et iterum: Mementote uxoris Lot (Luc. XVII, 32) .
PL 11, 432B下る者とは、世を捨てながら、再び世に戻る者たちであり、彼らについて主は言う。「後ろを顧み、自分の手を鋤の上に置く者は誰も、神の国にふさわしくない」(ルカ9:62)。また言う。「ロトの妻を思い出せ」(ルカ17:32)。
Tractatus (libri II) 2.13.31
Sed et Apostolus sic: Quemadmodum revertimini rursus ad ea, quae infirma et egena sunt elementa (Gal. IV, 9) .
PL 11, 432Bまた使徒もこう言う。「汝らはどうして、再び、弱く貧しい諸元素へ戻るのか」(ガラテヤ4:9)。
Tractatus (libri II) 2.13.32
Adscendentes vero sunt justi, qui probis moribus per gradus divinorum observantiae praeceptorum quotidie spiritalis itineris gloria feruntur in coelum, quos Apostolus Paulus exhortatur et monstrat dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. III, 1) .
PL 11, 432B上る者とは義人であり、正しい行いをもって、神の戒めを順守する段を通して、日ごとの霊的な旅路の栄光によって、天へ運ばれる者たちである。使徒パウロは、この者たちを励まし、示して言う。「もし汝らがキリストとともによみがえったのなら、上にあるものを求めよ。そこではキリストが神の右に座している」(コロサイ3:1)。
Tractatus (libri II) 2.13.33
Possumus et sic, fratres, intelligere hoc de ministris et de angelis dictum, quos Domino, cum esset in terris, fecisse invenimus officium, ipso dicente: Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et angelos Dei adscendentes et descendentes super filium hominis (Joan. I, 52) : sicut et factum est, Evangelista dicente: Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei (Matth. IV, 11) .
PL 11, 432C兄弟たちよ、このことを、仕える者たちと、主が地上にいたとき主に務めを果たしたことが分かる天使たちについて言われたものと、こう解することもできる。主自身が言う。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う、汝らは天が開かれ、神の天使たちが人の子の上に上り下りするのを見るであろう」(ヨハネ1:52)。実際それは、福音書記者が言うとおり成就した。「そのとき悪魔は彼を離れ、見よ、天使たちが近づいて、彼に仕えていた」(マタイ4:11)。
Tractatus (libri II) 2.13.34
Unde dubium non est unum esse iter aerei culminis angelis lucis et hominibus justis. V. Haec igitur omnia combinata unius fructus rediguntur in summam, quoniam universa quamvis gemina esse noscantur, tamen una de radice funduntur.
PL 11, 432Cそれゆえ疑いない、空の頂への道は、光の天使たちにも義人たちにも一つである。V. こうして、これらすべては結び合わされ、一つの実りの総体へと集約される。すべては二つあると知られていても、それでも一つの根から広がるからである。
Tractatus (libri II) 2.13.35
Testamenta sunt duo, sed testator est unus. Et scribens canna divisa est, sed unus calamus. Et forfex in duos producitur cultros, sed eorum unus est morsus. Et gladius duas acies gerit, sed sunt unius corporis latera. Et denarii sunt duo, sed una moneta signati.
PL 11, 433A契約は二つだが、契約者は一人である。また書く葦は割られているが、葦ペンは一本である。また火ばさみは二本の刃に延ばされているが、その挟み口は一つである〔forfex は先の forceps(イザヤ6:6)を受ける〕。また剣は二つの刃を持つが、それは一つの体の両側である。また二デナリオンであるが、一つの貨幣の型を打たれている。
Tractatus (libri II) 2.13.36
Et scala duos scapos habet, et gradus plurimos; sed ejus ascensus est unus. Gradus autem ejus, fratres dilectissimi, si vultis scire, quid vocentur, audite.
PL 11, 433Aまた梯子は二本の支柱と非常に多くの段を持つが、その上りは一つである。さて、いとも愛する兄弟たちよ、その段が何と呼ばれるかを知りたいなら、聞け。
Tractatus (libri II) 2.13.37
Conversio, audientia, intellectus, credulitas, timor, sapientia, sobrietas, mansuetudo, temperantia, castitas, pietas, charitas, fides, veritas, humilitas, gratia, honestas, verecundia, patientia, perseverantia, consummatio. Scaporum nomina duo Testamenta.
PL 11, 433A回心、聴従、理解、信受、畏れ、知恵、節制、柔和、自制、貞潔、敬虔、愛、信仰、真理、謙遜、恩寵、誠実、慎み、忍耐、堅忍、完成。二本の支柱の名は、二つの契約である。
Tractatus (libri II) 2.13.38
Scala autem proprio nomine crux vocatur, quia per ipsam Dominus Jesus Christus mysteria universa conficiens et concludens, Patri et Adam reportavit, et iter ad coelum omnibus se sequentibus patefecit.
PL 11, 433Bだが梯子は、固有の名では十字架と呼ばれる。主イエス・キリストは、それによってあらゆる奥義を成し遂げて完結させ、父とアダムのもとへ持ち帰り〔Patri et Adam reportavit の目的語は示されていない。「アダムを父のもとへ連れ戻し」とも読める〕、自らに従うすべての者に天への道を開いたからである。