Tractatus (libri II) 1.8.1
Sed necessario unicuique sinceri amoris est noscenda proprietas, ne sub sono nominis committatur regula veritatis; est enim et alius amor. sane saluti nostrae contrarius cui recte hominis forma tribuitur, quia temporalis ac fragilis esse cognoscitur.
PL 11, 276C真実の愛の固有の性質は、各人が必ず知っておかねばならない。名の響きのもとで真理の規範が損なわれぬためである。愛にはもう一つ別のものがあるからだ。それは我々の救いにまさに〔sane の係りは定かでない。「まさに」と取った〕反するものであり、これには人間の姿を当てるのが正しい。時の中にあり脆いものと知られるからである。
Tractatus (libri II) 1.8.2
Ideo lineamento puerili depingitur, quia ejus lasciva lubricitas nec annis senilibus temperatur. Ideo nudus, quia voluntas ejus est turpitudo. Ideo pennatus, quia in quaecumque conceperit, velociter ruit.
PL 11, 277Aゆえにそれは少年の姿に描かれる。その放縦な浮わつきは老年を迎えても和らがないからである。ゆえに裸である。その意志が恥ずべきものだからである。ゆえに翼がある。何を孕もうと、たちまちそこへ突き進むからである。
Tractatus (libri II) 1.8.3
Ideo telis facibusque constructus, quia illicitis ardoribus semper junctus est gladius. Ideo autem caecus, quia cum exarserit, non aetatem considerat, non formam, non sexum, non gradum, non sacrosanctum illum saltem sanae pietatis affectum.
PL 11, 277Aゆえに矢と松明を備えている。禁じられた情熱には、つねに剣が結びついているからである。さらにゆえに盲目である。燃え上がったときには、年齢も、容貌も、性も、身分も、少なくとも健全な敬愛のあの神聖不可侵の情さえも顧みないからである。
Tractatus (libri II) 1.8.4
Hic facibus suis Evae pectus incendit. Hic Adam suis telis occidit. Hic Susannam conatus est duorum seniorum aut prodigiosis ignibus subjicere, aut parricidali gladio jugulare.
PL 11, 277Aこれはその松明でエバの胸を焼いた。これはその矢でアダムを殺した。これはスザンナを、二人の長老の怪しげな炎に屈させるか、近親殺しの剣で喉を断つかしようと企てた。
Tractatus (libri II) 1.8.5
Hic Joseph mulieri flagitat esse violentum; quem etiam, dum denudat, esse non invenit impudicum. Hic synagogam expugnavit, cum sua illi arma concedit. Hic ubique turbulentus, ubique fertur insanus.
PL 11, 277Bこれはヨセフが女に対して乱暴に及ぶよう〔violentum が誰に向けた暴力かは明示されない。女に対してと取った〕迫る。だが彼の衣を剥いだときにさえ、彼が恥知らずであるとは見いださなかった〔denudat と invenit の主語は定かでない。前後の Hic に合わせて愛と取ったが、衣を剥いだ女(創世記39:12)とも取れる〕。これは会堂を攻め落とした。自らの武器をそれに貸し与えたときである〔sua illi arma concedit の主語は定かでない。愛が自らの武器を会堂に貸し与えたと取った〕。これはどこでも騒ぎを起こし、どこでも狂って突き進む。
Tractatus (libri II) 1.8.6
Promittit, fallit, dat, tollit: nunc tristis, nunc hilaris, nunc humilis, nunc elatus, nunc ebrius, nunc jejunus, nunc accusator, nunc reus. Jocatur, ludit, pallet, tabet, suspirat, celat, obsequitur: aut tentat, aut decipit, pejusque blanditur, quam furit.
PL 11, 277B約束し、欺き、与え、奪う。あるときは悲しみ、あるときは陽気に、あるときは卑屈に、あるときは高ぶり、あるときは酔い、あるときは飢え、あるときは告発者、あるときは被告となる。冗談を言い、戯れ、青ざめ、やつれ、ため息をつき、隠し、へつらう。試みるか欺くかであり、荒れ狂うよりも悪質に甘言を弄する。
Tractatus (libri II) 1.8.7
Occasionem ullam prorsus nocendi non praeterit. Vultis scire, quod malum sit? in ipso fructu suo etiam ipse se odit.
PL 11, 277B害を加える機会は、およそ一つとして見逃さない。諸君、それがいかなる悪か知りたいか。その実りの中にあって、これは自分自身をさえ憎むのである。
Tractatus (libri II) 1.8.8
Venenis ejus quotidie totus exaestuat mundus: pestiferisque voluptatibus ita corrupta sunt omnia, ut quidquid in eo geritur, non debere diligi a nobis sacris vocibus dum jubetur, recte sapientibus exsecrabilis esse videatur, Joanne dicente: Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt.
PL 11, 277Bその毒によって全世界が日々煮えたぎっている。万物は有害な快楽によってすっかり腐敗しており、世にあって行われることはすべて、我々が愛してはならぬと聖なる声によって命じられているので、賢い者たちには当然ながら忌むべきものと見える。ヨハネはこう言っている。「世を愛するな、世にあるものをも愛するな」。
Tractatus (libri II) 1.8.9
Si quis dilexerit mundum, non est charitas patris in illo: quoniam omne, quod in mundo est, concupiscentia est carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi: quae non est a patre, sed ex concupiscentia mundi (I Joan. II, 15, 16) : per hanc enim diabolus cum diverse hominum mentes capit ac decipit, sic cupido vocitari a luxuriosis suis, sibi cultoribus, coepit.
PL 11, 277C「もし世を愛する者があれば、その内に父への愛はない。世にあるものはみな、肉の欲、目の欲、世の野心だからである。それは父から出るものではなく、世の欲から出る」(一ヨハネ2:15, 16)。というのも、この欲によって悪魔が人々の心をさまざまに捕らえて欺くとき、悪魔は自らの放縦な者たち、〔すなわち〕自らの崇拝者たちから〔sibi cultoribus の係りは定かでない。luxuriosis suis と同格と取った〕、このように「クピド」〔欲望の意〕と呼ばれるようになったからである。