Tractatus (libri II) 2.7.1
De Nativitate Domini. I. I. Licet sectae sint plures, quae injuriam Christi fabulari nitantur, tamen tres sunt quodam modo principales: e quibus duae ejus, quem cupiant depravatum, simulant se esse cultrices.
PL 11, 407A主の誕生について(1)。――I. キリストへの侮辱を語り立てようとする教団は多いが、そのうち主要なものは、ある意味で三つである。そのうち二つは、自分たちが貶めようとしている者の崇拝者であるかのように装う。
Tractatus (libri II) 2.7.2
Una denique adserit Jesum Christum ab utero Virginis Mariae sumpsisse principium, Deumque exinde ob justitiam factum esse, non natum.
PL 11, 407Aすなわち、その一つは、イエス・キリストがおとめマリアの胎から始まりを得、その後に義のゆえに神とされたのであって、〔神として〕生まれたのではないと主張する。
Tractatus (libri II) 2.7.3
Alia modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum; fuisseque tempus, quando non fuit.
PL 11, 407Bもう一つは、より穏やかに、しかしより噛みつくように害をなし、神の子は神であると言いはするが、父から、永遠という高貴さをもって生み出されたのではない、〔子が〕いなかった時があった、と言う。
Tractatus (libri II) 2.7.4
Tertia Judaea est vere caeca, quae cum in lege (ut dicere solet) sua legat ubique, duas Patris et Filii designari personas, tamen nunc usque contendit Deum Filium non habere.
PL 11, 407B第三のものはユダヤであり、まことに盲目である。自分たちの律法のうちに(と彼らはいつも言うが)、至る所で父と子の二つの位格が示されていると読みながら、今に至るまで、神には子がないと主張している。
Tractatus (libri II) 2.7.5
Quibus omnibus exempla, vel ratio, quam prosecuturi sumus, argumentationis totius uno ictu omnes nervos abscindet.
PL 11, 408Aこれらすべてに対して、我々がこれから進める実例と論理が、議論全体のあらゆる腱を一撃で断ち切るであろう。
Tractatus (libri II) 2.7.6
Quapropter duas esse nativitates Domini nostri Jesu Christi necessario scire debet populus Christianus, ne quem patiatur errorem: unam, qua natus est, alteram, qua renatus. Sed sicut est spiritalis prima sine matre, ita sine patre secunda carnalis.
PL 11, 408Aそれゆえ、キリスト教の民は、我々の主イエス・キリストの誕生が二つあることを、必ず知っておかねばならない。いかなる誤りにも陥らないためである。一つは彼が生まれた誕生、もう一つは彼が新たに生まれた誕生である。ただ、第一の誕生は霊的で母がなく、第二の誕生は肉的で父がない。
Tractatus (libri II) 2.7.7
Haec miranda, inenarrabilis illa, propheta dicente: Nativitatem ejus quis enarrabit (Is. LIII, 8) ? Cur autem sit inenarrabilis, Patre loquente noscamus. Dominus ipse nos edocet: Eructavit cor meum verbum bonum, etc. (Ps. XLIV, 2) .
PL 11, 408A後者は驚嘆すべきものであり、前者は語りえないものである。預言者が言う。「その誕生を誰が語るだろうか」(イザヤ53:8)。なぜ語りえないのかは、父が語るところによって知ろう。主自身が我々に教える。「我が心は善き言葉をあふれさせた」云々(詩篇44:2)。
Tractatus (libri II) 2.7.8
Et apud Salomonem hactenus dicens: Ego ex ore Altissimi prodivi ante omnem creaturam (Ecclesiastic. XXIV, 5) . II. Cum haec ita sint, humanitas te versuta cognosce vel sero, et intemperanti linguae silentii frenos impone.
PL 11, 408Aまたソロモンのもとでも、同じ趣旨でこう言っている。「我はいと高き者の口から、あらゆる被造物に先立って出た」(集会の書24:5)。II. 以上のとおりであるから、狡猾な人間性よ、せめて遅まきながら自らを知れ〔底本は humanitas te versuta cognosce。「狡猾な人間性よ、自らを知れ」と解した〕。そして節度を欠く舌に、沈黙の轡をはめよ。
Tractatus (libri II) 2.7.9
Dementiae genus est, invisibilis incomprehensibilisque velle opinari secretum, ejusque interna discutere, cujus extraria nequeat suspicari: quia Deus hoc est, quod est (Exod. III, 14) : quod vero homo definiendum putaverit, non est.
PL 11, 409A見ることも把握することもできない者の秘密を推し量ろうとし、その外側さえ〔底本は extraria。外側の意と解した〕推測できないのに、その内側を吟味しようとするのは、一種の狂気である。神は、あるところのものである(出エジプト3:14)からである。しかし人が定義できると考えたものは、あるものではない。
Tractatus (libri II) 2.7.10
Nam et Joannes apostolus in Evangelio quid praedicet, fratres, accipite: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Jo. I, 1) .
PL 11, 409A使徒ヨハネが福音書で何を宣べているかを、兄弟たちよ、聞け。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。これは初めに神とともにあった」(ヨハネ1:1)。
Tractatus (libri II) 2.7.11
Admirabilis gratia, fratres dilectissimi, conspicuae veritatis, quae dum secerni potest, tamen sibimet externa esse non potest.
PL 11, 409Aいとも愛する兄弟たちよ、明らかな真理の恵みは驚嘆すべきものである。それは区別されうるものでありながら、自分自身にとって外のものではありえない。
Tractatus (libri II) 2.7.12
Si enim Verbum in Deo est, et Deus est Verbum, et hoc est, in quo est, quod ille est, qui inest; duplex persona, duplex vocabulum, sed originalis perpetuitatis ac deitatis est una substantia, Domino ipso dicente: Ego et Pater unum sumus (Jo. X, 30) : quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam divinitatis potestatisque esse omnipotentiam nos doceret.
PL 11, 409Aなぜなら、言葉が神の内にあり、神が言葉であり、〔言葉の〕内にあるものがまさに、〔その内に〕いる者のあるところのものであるなら〔この句は文意が取りにくい〕、位格は二つ、呼び名は二つであるが、本源的な永遠性と神性の実体は一つだからである。主自身が言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。これは、二つを一つに還元して混同するためにそう言ったのではなく、二つに属する神性と権力の全能が一つであることを我々に教えるためである。
Tractatus (libri II) 2.7.13
Sequitur, ac dicit. Omnia per ipsum facta sunt, ac sine ipso factum est nihil (Jo. I, 3) . III.
PL 11, 410A彼は続けて言う。「万物は彼を通して造られ、彼なしには何一つ造られなかった」(ヨハネ1:3)。III.
Tractatus (libri II) 2.7.14
Videamus nunc, optime Christiane, quemadmodum inter Patrem Filiumque tempus infulcias: si enim tempori, non sibi debent, quod est alter alteri obnoxius; procul dubio, ut tu vis, major est natura, quam Deus.
PL 11, 410Aさあ見よう、いとも優れたキリスト教徒よ、汝がどのようにして父と子の間に時間をはめ込むのかを。もし一方が他方に従うというそのことを、彼らが互いにではなく時間に負っているのなら、疑いなく、汝の望むとおり、自然は神よりも大きいことになる。
Tractatus (libri II) 2.7.15
At cum naturam ex nihilo fecerit Christus; sit autem ex natura tempus, ineptum satis est, opus suo praeponere artifici: ac per hoc solum interest, quod soli se sciunt.
PL 11, 410Aしかし、キリストが自然を無から造り、時間は自然から生じるのなら、作品を自らの作り手の上に置くのは、まったく愚かである。それゆえ、〔両者の間の〕唯一の違いは、彼らだけが互いを知っているということである〔soli se sciunt の取り方は定かでない〕。
Tractatus (libri II) 2.7.16
Denique apud Isaiam ad Filium sic dicit: Dominus Deus sabaoth: Fatigata est Aegyptus, et mercatus Aethiopum: ex Saba viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et sequentur te alligati compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et non est Deus alius praeter te (Is. XLV, 14) .
PL 11, 410Aさらに、イザヤのもとで、〔父は〕子にこう言う。「万軍の主なる神。エジプトは疲れ果て、エチオピア人の交易もそうである。サバから背の高い人々が汝のもとへ渡り、汝の僕となり、足枷に繋がれて汝に従い、汝を拝み、汝において祈るだろう。汝のうちに神がいて、汝のほかに神はないからである」(イザヤ45:14)。
Tractatus (libri II) 2.7.17
Sed et Jeremias eodem spiritu loquitur dicens: Hic est Deus noster, et non deputabitur Deus alius absque ipso: qui adinvenit viam prudentiae, et revelavit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi.
PL 11, 410Bまたエレミヤも、同じ霊によって語って言う。「これが我々の神である。ほかのいかなる神も、これと並べて数えられることはない。この神は思慮の道を見いだし、それを、その僕ヤコブと、自らに愛されたイスラエルとに示した」。
Tractatus (libri II) 2.7.18
Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36, 37, 38) . Qua in specie, Spiritu sancto loquente, noscamus: Et homo est, inquit, et quis cognoscit eum (Jer. XVII, 9 ex LXX) ?
PL 11, 411A「そののち、彼は地上に現れ、人々とともに暮らした」(バルク3:36, 37, 38)〔ゼノはエレミヤの言葉として引くが、ミーニュの引照はバルク書を挙げる〕。どのような姿においてかを、聖なる霊が語るところによって知ろう。「彼は人でもある」と言う。「そして誰が彼を知るだろうか」(エレミヤ17:9、七十人訳による)。
Tractatus (libri II) 2.7.19
Si ita est, quomodo ergo posset agnosci, prodidit Isaias his verbis: Audite itaque, domus David: Non pusillum vobis certamen cum hominibus; quoniam Deus praestat agonem. Propter hoc dabit Deus vobis signum.
PL 11, 411Aそうであるなら、彼がどのようにして知られうるのかを、イザヤは次の言葉で明かした。「聞け、ダビデの家よ。人々と争うことは、汝らにとって小さなことではない。神が闘いを備えるからである。それゆえ、神は汝らにしるしを与える」。
Tractatus (libri II) 2.7.20
Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit prius quam cognoscat puer bonum, aut malum.
PL 11, 411A「見よ、おとめが胎に宿り、男の子を産み、その名はエマヌエルと呼ばれる。その子は、善と悪を知る前に、バターと蜜を食べる」。
Tractatus (libri II) 2.7.21
Quod signum ex prodromi quoque ejus designatione dilucidavit alio loco his verbis: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam.
PL 11, 411Aこのしるしを、彼は先駆者の指示によっても、別の箇所で次の言葉で明らかにした。「見よ、我は我が天使を汝の前に遣わす。彼は汝の道を備える」。
Tractatus (libri II) 2.7.22
Quis est iste Angelus, fratres, nisi Joannes Baptista? cujus est praeparatio: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. IV. Nunc videamus, quae consequuntur.
PL 11, 411Bこの天使とは、兄弟たちよ、洗礼者ヨハネでなくて誰であろうか。その備えはこうである。「荒れ野で叫ぶ者の声。主の道を備えよ、我々の神の小道をまっすぐにせよ」。IV. さあ、続くことを見よう。
Tractatus (libri II) 2.7.23
Per idem tempus duae cognatae concipiunt, una contra spem, altera verbo. Haec miratur se habere, quod nescit: laetaturilla, quia discit. Elisabeth sterilis foecunditate tumet feliciter venter, Mariae majestate. Illa praeconem portat, haec judicem.
PL 11, 411B同じころ、二人の親族の女が身ごもる。一人は望みに反して、もう一人は言葉によって。後者は、自分の知らないものを自分が宿していることに驚き、前者は、それを知るゆえに喜ぶ〔laetaturilla は laetatur illa と切る〕。不妊のエリサベトの胎は、幸いにも〔神の〕実りによって膨らみ、〔マリアの胎は〕威厳によって〔膨らむ〕〔後半に動詞と主語が省かれている〕。前者は先触れを、後者は裁き主を宿している。
Tractatus (libri II) 2.7.24
Exsultate, feminae, promotionemque vestri sexus agnoscite. Culpa deleta veteri, ecce per vos jungimur coelo: anus enim peperit angelum, et virgo Deum.
PL 11, 411B喜べ、女たちよ、諸君の性の昇格を認めよ。古い罪が消し去られ、見よ、諸君を通して我々は天に結ばれる。老いた女が天使を産み、おとめが神を産んだからである。
Tractatus (libri II) 2.7.25
Hic est Deus noster, qui dignitate interim seposita, non tamen potestate, amore hominis sui, cujus formam fuerat subiturus, et creaturam, ut angelus, homo, puer, sponsus, gigas, crucifixus, sepultus, primogenitus a mortuis diceretur.
PL 11, 411Bこれこそ我々の神である。彼は、権力ではなく品位をしばらく脇に置き、自らの人間への愛のゆえに、その姿と被造性を身に受けようとして、天使、人間、子ども、花婿、巨人、十字架につけられた者、葬られた者、死者の中から最初に生まれた者、と呼ばれるに至った。
Tractatus (libri II) 2.7.26
Hic est, inquam, qui in omnibus omnia est: quoniam per ipsum et in ipso sunt omnia. Nec vos moveat, fratres, saecularis ac vere puerilis inconsideratorum hominum disputatio: qui ideo justum patiuntur errorem, quia Christum non ex Deo considerant hominem factum, sed ex homine.
PL 11, 412Aこれこそ、と私は言う、すべてにおいてすべてである者である。万物は彼を通して、彼の内にあるからである。兄弟たちよ、思慮を欠く人々の、世俗的で、まことに子どもじみた論争に、諸君が動かされることのないように。彼らは当然の誤りを被っている。キリストを、神から人となった者とは見ず、人から〔神となった者〕と見ているからである〔ex homine の後ろの補いは訳者による〕。
Tractatus (libri II) 2.7.27
Caeterum si spiritaliter saperent, in ipso, quod infirmissimum putant, hoc potissimum praedicarent. Etenim vere perfectus Deus non esset, si esset aliquid, quod esse volens esse non posset. Denique vultis scire compendio veritatem? Factus est, quod non erat: nec tamen desiit esse, ante quod fuerat.
PL 11, 412Aそうでなく、もし彼らが霊的に悟るなら、彼らが最も弱いと考えているそのことにおいてこそ、最もよくこのことを宣べるであろう。実際、望みながらそうあることができないものが何かあるなら、彼は真に完全な神ではないであろう。要するに、真理を手短に知りたいか。彼は、かつてそうでなかったものとなった。しかし、以前そうであったものであることをやめたのではない。