Tractatus (libri II) 1.6.1
Constat ergo omne Christianitatis magis in charitate, quam in spe, vel fide esse depositum: sicut evidens testatur exemplum, Judas Iscariotes traditor Domini, et spem et fidem perdidit: quia charitas in ipso non mansit: nam et haereses et schismata sic disseminantur, cum inflata fides ac spes, dilectionis a fundamento velluntur.
PL 11, 275Aかくして、キリスト教の全体は、希望や信仰よりもむしろ愛に託されていることが明らかである。明白な実例が証しするとおり、主を引き渡した者イスカリオテのユダは、希望も信仰も失った。愛が彼のうちにとどまらなかったからである。異端や分裂もまた、このようにして広まる。膨れ上がった信仰と希望が、愛という土台から引き抜かれるときに。
Tractatus (libri II) 1.6.2
Quid autem sine charitate sint non tantum istae, sed et aliae quoque virtutes, indice Paulo cognoscite: Et si habuero, inquit, omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem non habeam nihil sum.
PL 11, 275Aだが、愛がなければ、これら〔信仰と希望〕だけでなく、ほかの徳もまた何であるかを、パウロの指し示すところによって知るがよい。「たとい私が、山をも移すほどのあらゆる信仰を持っていても」と彼は言う、「愛を持たないなら、私は無に等しい。」
Tractatus (libri II) 1.6.3
Et si in cibos pauperum distribuero omnia mea, et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil proficio (I Cor. I, 2, 3) . Charitas enim, fratres, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
PL 11, 275B「また、たとい私が自分の持ち物をすべて貧しい人々の食物として分け与え、また焼かれるために自分の体を引き渡しても、愛を持たないなら、私には何の益もない」(一コリント1:2, 3)〔底本の引照は崩れている。一コリント13:2-3 に当たる〕。なぜなら、兄弟たちよ、「愛はすべてを愛し、すべてを信じ、すべてを望み、すべてを耐え忍ぶ。」
Tractatus (libri II) 1.6.4
Charitas numquam excidit (Ibid., 7 et 8) . Igitur non immerito Dominus Deus proximi dilectionem commendat: quoniam solam praesumit servare posse, quod praecipit.
PL 11, 275B「愛は決して絶えることがない」(一コリント、7と8)〔ミーニュは Ibid. として章を刷らない。一コリント13:7-8 に当たる〕。それゆえ、主なる神が隣人への愛を勧めるのは当然である。神は、自らの命じることを守りうるのは愛だけであると見込んでいるからである。