Tractatus (libri II) 2.27.1
In Isaiam VI. I. Propheta, quod pro veteri vinea, quae a Domino in Aegypto fuerat instituta, postulabat, ad tempus novellae profecisse, inscriptio ipsa tituli psalmi lecti declarat; sic enim se habet: In finem pro his, qui immutabuntur (Ps. LXXIX, 1) .
PL 11, 467Aイザヤについて(6)。――I. 預言者が、主がエジプトに植えた古い葡萄畑のために求めていたことが、やがて新しい葡萄畑において成就したことは〔ad tempus は「しばらくのあいだ」とも取れるが、「時が来て」と解した〕、朗読された詩篇の表題の銘そのものが明らかにしている。そこにはこうあるからである。「終わりに、変えられる者たちのために」(詩篇79:1)。
Tractatus (libri II) 2.27.2
Judaicus etenim populus, qui prior vinea Domini dictus est, floruit quidem, sed infeliciter flore discusso nullos potuit fructus adferre (Is. V. 4, 6) . Denique pro fructibus spinas generavit, pro uva labruscam.
PL 11, 467Aユダヤの民は、最初に主の葡萄畑と呼ばれ、なるほど花は咲かせたが、不幸にも花が散って、いかなる実も結ぶことができなかった(イザヤ5:4, 6)。ついには、実の代わりに棘を生み、葡萄の代わりに野葡萄を生んだ。
Tractatus (libri II) 2.27.3
Cujus abhorrens infelicitatem Dominus rei, aliam sibi, id est populi nostri, sua pro voluntate plantavit, in quam omnis fructus propheticus decucurrit.
PL 11, 467Bその〔畑の〕不幸を忌み嫌って、主は〔底本は Cujus … Dominus rei。ミーニュの脚注 (4) は、rei を cujus に係けて「その事柄の不幸を忌み嫌って、主は」と読むのが穏当とする〕、別の畑、すなわち我々の民の畑を、自らの意志で自分のために植えた。その畑へ、預言のあらゆる実りが流れ込んだのである。
Tractatus (libri II) 2.27.4
Hic mihi rustico vestro beatissimi ignoscite agricultores, si quid vestrae solertiae, vineae in ratione reddenda, ignavia nostra detraxerit. II.
PL 11, 468Aこの点では、いとも幸いな農夫たちよ、諸君の仲間の田舎者である私を赦してほしい。葡萄畑の説明をするにあたって、我々の怠慢が諸君の巧みさから何かを損ねたとしても。II.
Tractatus (libri II) 2.27.5
Igitur, ut optime saepe recolitis, mensura servata amputatur in surculum, palmes in scrobem dimittitur, ut animatus ibidem genitalis humor manente semper secum substantia nutriatur: auxiliare illi necessario jungitur lignum, cujus tutela defensus se se sustollat.
PL 11, 468Aさて、諸君がしばしばよく思い起こすとおり、寸法を守って若枝が切り取られ、枝は穴に垂らされる。そこで生気を得た、生み出す水気が、自らの実体が常に自分とともに留まることで養われるためである。支えとなる木が必ずその枝に結び付けられ、その守りに護られて、枝は自らを持ち上げる。
Tractatus (libri II) 2.27.6
At ubi adoleverit in vitem perfectam, ad jugumque pervenerit; ejus omnes crines luxuriosi falce tondentur, pura materia tabulatis infertur, nodis astringitur, ne a ligno, quo portatur, vel cujus adminiculo, vel ducatu in uberes fructus longius invitata producitur, vi aliqua separetur.
PL 11, 468Aしかし完全な葡萄の木へと成長し、軛〔jugum。葡萄棚の横木のこと〕に達すると、そのあふれ茂る髪はすべて鎌で刈られ、清められた枝は棚に差し入れられ、結び目で締められる。それは、自らを担う木——その支えと導きによって、豊かな実りへさらに遠くまで誘われて進む、その木から——何らかの力で引き離されないためである。
Tractatus (libri II) 2.27.7
Tum solemniter plorans, clementer imbre suo rorat, conceptaque musti felicibus lacrymis fluenta denuntiat.
PL 11, 468Bそのとき、例のとおりに泣き、自らの雨で穏やかに潤し、孕まれた新酒の流れを、幸いな涙によって告げ知らせる。
Tractatus (libri II) 2.27.8
Statim oculis apertis folia radiata procedunt, quibus subjecti, ac se commendantes sequaces fructus adridunt, quos solis ardores, pluviae, ventique exercendo provehunt, ad maturitatemque perducunt.
PL 11, 468Bただちに目〔oculus。葡萄の芽のこと〕が開かれ、光を放つ葉が出て来る。その下に置かれ、自らを託しながら、後に従う実が微笑む。太陽の灼熱、雨、風が、鍛えながらその実を押し進め、成熟へと導く。
Tractatus (libri II) 2.27.9
At ubi vindemiae venerit tempus, decore dissipato passim uva detrahitur, in torcularique operariorum pedibus subjecta calcatur, prelo premitur, duabusque tabulis vehementer urgetur, donec omnis dulcedo medullitus exigatur.
PL 11, 469Aしかし収穫の時が来ると、飾りは散らされ、葡萄はあちこちで摘み取られ、搾り場で働き手たちの足の下に置かれて踏まれ、圧搾機で押され、二枚の板で激しく締め付けられる。あらゆる甘みが髄から絞り出されるまで。
Tractatus (libri II) 2.27.10
Sicque pretiosum fluentum a suis calcatoribus et bibitur, et patrisfamilias cellis vinariis infertur, ut melius veterascendo reddatur. III.
PL 11, 469Aこうして貴い流れは、それを踏んだ者たち自身によって飲まれ、家の主の酒蔵に運び込まれ、年を経てよりよいものにされる。III.
Tractatus (libri II) 2.27.11
Quantum spiritaliter mediocritas nostra conjicere potest, computatus ad mensuram palmes Competens intelligitur, legitimo examinis numero examinatus.
PL 11, 469A我々の凡庸さが霊的に推し量れるかぎりで言えば、寸法に合わせて数えられた枝は洗礼志願者と解される。規定の吟味の回数によって吟味された者である。
Tractatus (libri II) 2.27.12
Scrobem fontem sacrum debemus accipere, qui vero sacramento homines suscipit mortuos, et inspiratos aqua coelesti mox efficit vivos.
PL 11, 469A穴は聖なる泉と受け取らなければならない。この泉は、まことの秘跡によって、死んだ人間たちを受け入れ、天の水を吹き込まれた者たちをただちに生きる者とする。
Tractatus (libri II) 2.27.13
Lignum auxiliare, quo tenditur, vel portatur, crucis est dominicae signum, sine quo vivere, immortalitatemque apprehendere in toto non potest Christianus. Quod tabulatis infertur, coelestis viae vitaeque altitudo monstratur.
PL 11, 469B支えとなる木、それによって〔枝が〕伸ばされ運ばれるものは、主の十字架の印である。これなしには、キリスト教徒は生きることも、不死をつかむことも、まったくできない。棚に差し入れられるとは、天の道と命の高みが示されることである。
Tractatus (libri II) 2.27.14
Ligaturis adstringitur, cum renuntians saeculo, sponsione facta spiritaliter sacris interrogationibus obligatur. Luxuriosi crines falce tondentur, id est omnia omnino peccata baptismate, Spiritusque sancti vigore amputantur.
PL 11, 470A縛りで締められるとは、世を捨て、約束を交わして、霊的に聖なる問いによって縛られることである。あふれ茂る髪が鎌で刈られるとは、あらゆる罪がことごとく、洗礼と聖なる霊の力によって切り取られることである。
Tractatus (libri II) 2.27.15
Plorat feliciter vitis purgata materia; de homine loto felicius manant doctrinae coelestis divina fluenta, ruptis oculis, id est spiritaliter patefactis. Praecedentibus foliis fructus sequela sese commendat.
PL 11, 470A葡萄の木は、清められた枝をもって幸いに泣く。洗われた人からは、いっそう幸いに、天の教えの神的な流れが滴る。目が破られた、すなわち霊的に開かれたからである。葉が先立ち、実の連なりがそれに続いて自らを示す。
Tractatus (libri II) 2.27.16
Similiter Christianus monitis divinis praecinentibus obsecundando, in quibus aeternae fructus est vitae, et defenditur pariter, et nutritur.
PL 11, 470A同様にキリスト教徒は、先立って歌う神の戒めに従うことで——その中に永遠の生命の実りがある——守られるとともに養われる。
Tractatus (libri II) 2.27.17
Ad jugum pervenit, cum praerogata omni facultate pauperibus, crucem suam portans, consummata omni justitia, expeditior sequitur Christum.
PL 11, 470Aあらゆる財産を貧しい者たちに前もって与え、自らの十字架を担い、あらゆる義を全うして、いっそう身軽にキリストに従うとき、軛に達する。
Tractatus (libri II) 2.27.18
Vi tempestatis, solis, atque imbris ad maturitatem cogitur; et justus tentationibus crebris, magnis, ac variis perducitur ad coronam.
PL 11, 470A嵐と太陽と雨の力によって、成熟へと追い立てられる。義人もまた、しばしば、大きく、さまざまな試みによって冠へと導かれる。
Tractatus (libri II) 2.27.19
At ubi vindemiae venerit tempus, id est persecutionis dies, passim uvae diripiuntur, id est inconsiderate sanctis omnibus violenta infertur manus. Ad torcular comportantur, id est ad supplicii locum deducuntur.
PL 11, 470Bしかし収穫の時が来ると、すなわち迫害の日が来ると、葡萄はあちこちで引きちぎられる。すなわち、分別なく、あらゆる聖なる者たちに暴力の手が加えられる。搾り場へ運び集められる、すなわち刑罰の場所へ連れ出される。
Tractatus (libri II) 2.27.20
Ab operariis ibidem conculcantur, hoc est summa cum contumelia a persecutoribus illusi jugulantur. Succus earum in ultimo preli pondere, duabusque tabulis exsiccatur.
PL 11, 471Aそこで働き手たちに踏みつけられる、すなわち、きわめて大きな侮辱をもって迫害者たちに嘲られ、喉を切られる。その汁は、圧搾の最後の重みのもとで、二枚の板によって絞り尽くされる。
Tractatus (libri II) 2.27.21
Similiter judicii die a Christo secundum tabulas legis confessorum sanguinis vindicta usque ad ultimum quadrantem exigitur.
PL 11, 471A同様に、裁きの日には、キリストによって、律法の板に従い、告白者たちの血の報復が、最後の一クァドランス〔小額の銅貨。マタイ5:26を踏まえる〕に至るまで取り立てられる。
Tractatus (libri II) 2.27.22
Calcatores de eodem musto bibunt; et persecutores saepe credentes in Christum, calicem pretiosum, quem paulo ante calcando fuderant, gustant, aliqui etiam bibunt.
PL 11, 471A踏む者たちは同じ新酒から飲む。迫害者たちも、しばしばキリストを信じ、少し前に踏みつけて注ぎ出した貴い杯を味わい、ある者は飲みさえする。
Tractatus (libri II) 2.27.23
Mustum patrisfamilias cellae reconditur, ut pretiosius transfusione reddatur, et martyr dominicae habitationis in recondita assumitur, ut ibidem ex homine in Angelum transfusus aeternae vitae beatitudine glorietur.
PL 11, 471A新酒は家の主の酒蔵にしまわれ、移し替えによっていっそう貴いものとされる。同じように、殉教者は主の住まいの奥の間へ迎え入れられ、そこで人間から天使へと移し替えられて、永遠の生命の幸福のうちに栄光を受ける。