Tractatus (libri II) 1.5.1
Sed quid ergo diutius demorer in humanis, quasi sola isto affectu sint praedita? Nonne videmus omne animantium genus congregatione, concordia testari charitatem; atque ita omnes motus quasi uno sensu magistra dilectione converti, ut quivis intelligat, hoc fieri non posse sine naturalis amicitiae disciplina?
PL 11, 273Cでは、人間のことになぜさらに長く留まるのか。あたかも人間だけがこの感情を備えているかのように。あらゆる種類の生き物が、群れ集うことと和合によって愛を証ししているのを、我々は見ていないか。しかも、すべての動きが、愛を師として、いわば一つの感覚で向きを変えるので、これが自然な友愛の教えなしには起こりえないことを、誰でも理解するほどである。
Tractatus (libri II) 1.5.2
Quid autem pro se in necessitatibus gerant, omnibus nota porcorum quotidiana propemodum tam jucundi certaminis exempla declarant: quia aliquis eorum cum forte de numero audacis lupi rabie rotatus, in praesens periculum coeperit infestationibus tyrannicis duci, omnes repente concelerant; laboranti subveniunt; pene armis ipsis inimici certatim se crebro subjiciunt; ingenti fragore confundunt; exsertisque mucronibus sordidis, velut testudine quadam resistunt; vincuntque facilius charitate, quod sigillatim nuda vix possunt superare virtute.
PL 11, 274A彼らが窮地において自らのために何をなすかは、すべての人に知られている、ほとんど毎日のように見られる、これほど快い闘いの例、すなわち豚たちの例が示している。その中の一頭が、たまたま群れのうちから、大胆な狼の猛り狂いに追い回され、僭主的な襲撃によって目前の危険へ引きずり込まれ始めると、皆がたちまち駆けつけ〔底本は concelerant。「ともに急ぐ」と解した〕、苦しむ者を助ける。ほとんど敵の武器そのものの下へ、競って何度も身を投げ出し、すさまじい物音で敵を混乱させ、汚れた牙を突き出して、いわば亀甲陣のように抵抗する。そして、個々では裸の力でほとんど打ち負かせないものを、愛によってより容易に打ち負かす。
Tractatus (libri II) 1.5.3
Elementa quoque ipsa, fratres, satis diversa satisque repugnantia olim deprehendisset interitus, nisi ea invicem mutuis aequalibusque temperantiae dotata muneribus, perennis connubii fideli propagine benigna charitas illigasset.
PL 11, 274A兄弟たちよ、元素そのものも、互いにまったく異なり、まったく反発し合っているのだから、とうの昔に滅びが捕らえていたであろう。もし善意の愛が、それらに互いに等しい節度の賜物を相互に備えさせ、永続する婚姻の忠実な連なりによって結び付けていなかったならば。
Tractatus (libri II) 1.5.4
Nihil est prorsus, quod sine hac gratum, sine hac pacificum, sine hac fidele, sine hac securum, sine hac gloriosum, sine hac Deo junctum, sine hac possit esse perfectum.
PL 11, 274Bこれなしに、喜ばしいもの、平和をもたらすもの、忠実なもの、安全なもの、栄光あるもの、神と結ばれたもの、完全なものでありうるものは、およそ何もない。
Tractatus (libri II) 1.5.5
Denique cum Dominus interrogaretur, quod esset summum legis sacrae praeceptum, sic ait dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. Et secundum simile huic: Diliges proximum tuum, tamquam teipsum.
PL 11, 274Bそこで主は、聖なる律法の最大の掟は何かと問われたとき、こう語った。「汝の主なる神を、汝の心を尽くし、汝の魂を尽くし、汝の力を尽くして愛せよ。」また第二の掟も、これに似ている。「汝の隣人を、汝自身のように愛せよ。」
Tractatus (libri II) 1.5.6
In his duobus praeceptis pendet omnis lex, et prophetae (Matth. XXII, 37, 39, 40) . Unde manifestum est, dilectionem virtutum omnium divinarum esse substantiam naturalemque magistram: quoniam ex lege discitur, sed in mentibus nascitur: lex enim pendet ex charitate, non charitas pendet ex lege, sacra Scriptura dicente: Justo lex posita non est, sed peccatori (I Tim. I, 9) .
PL 11, 274B「この二つの掟に、すべての律法と預言者が掛かっている」(マタイ22:37, 39, 40)。ここから明らかなのは、愛があらゆる神的な徳の実体であり、生来の師であるということである。愛は律法から学ばれるが、心の内に生まれるからである。律法が愛に掛かっているのであって、愛が律法に掛かっているのではない。聖書が言うとおりである。「義人のために律法は置かれたのではなく、罪人のために置かれた」(一テモテ1:9)。
Tractatus (libri II) 1.5.7
Peccator autem ille est, qui charitatem non habet Dei: ac per hoc operanti iram recte subjacet legi. Atqui forte aliquis dicat, lex spernenda est, quia justo necessaria non est, peccatori vero molesta est.
PL 11, 274C罪人とは、神への愛をもたない者である。それゆえ、怒りを働かせる律法のもとに、当然服している。だが、おそらく誰かはこう言うであろう。律法は軽んじられるべきだ、義人には必要でなく、罪人にはまことに煩わしいのだから、と。
Tractatus (libri II) 1.5.8
Absit, fratres: imo potius veneranda est, quia veritatis speculum, quia rigida quaedam dilectionis est forma: quidquid enim a justo didicit, id facere injustum quoque compellit: bifarie inclyta, unum glorificando, alium corrigendo.
PL 11, 275Aとんでもない、兄弟たちよ。むしろ尊ばれるべきである。律法は真理の鏡であり、愛のいわば厳格な型だからである。律法は、義人から学んだことは何であれ、不義の者にもそれを行うよう強いる〔didicit の主語は律法と取った〕。律法は二重の意味で名高い。一方を栄光づけ、他方を正すことによって。