ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber I, Caput XII 第I巻 第XII章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 338A · 39 sectiones

Tractatus (libri II) 1.12.1

1

De Spiritu et Corpore. I. Si quis studio vel noscendae, vel impugnandae sacrae legis naturae nativitatis Moysi librum lectitando saepius replicaverit; fortassis, ut sunt ingenia, quotidie quae videmus, versutis contentionibus laeta, de Apostoli dicto calumniosam nobis inferat quaestionem, qui ait: Primus homo e limo terrae, secundus e coelo (I Cor., XV, 47) : dubium cum non sit, unum hominem tantum e limo terrae a Deo fictum, eique ejus ex latere mulierem conjugale solamen excussam (Gen. II) , a quibus omne genus manavit humanum; coelestem vero (in Genes.) ibidem nec memoratum, nec factum posse doceri, nec natum.

PL 11, 338A

霊と体について。――I. もし誰かが、聖なる律法を知ろうとして、あるいは攻撃しようとして、自然の誕生を記したモーセの書〔naturae nativitatis Moysi liber は創世記を指すと取った〕を、読みながら幾度も繰り返しめくったとすれば、おそらく――我々が日々見ているとおり、才気ある者たちは狡猾な論争を喜ぶものだから――使徒の言葉から、我々に言いがかりめいた問いを持ち出すであろう。使徒は言う。「第一の人は地の泥から、第二の人は天から」(一コリント15:47)。疑いのないことだが、神によって地の泥から造られた人は一人だけであり、その脇腹から、夫婦の慰めとしての女が引き出された(創世記2章)。この二人から人類全体が流れ出たのである。だが天の人は、まさにそこ(創世記)で、語られたことも、造られたことも、生まれたことも、示されえない。

Tractatus (libri II) 1.12.2

2

Huc accedit etiam ipsa praepostera memoratio: quoniam res est disconveniens et absurda, ut secundus sit immortalis, et qui mortalis est, primus: cum immortalitas in se ordinem temporis non recipiat, mortalitas capiat: vel si coelestis est primus, quid opus erat, ut fieret quoque terrenus?

PL 11, 339A

これに加えて、語り方そのものが順序の逆になっている。第二の者が不死であり、死すべき者が第一であるというのは、不調和で不条理なことだからである。不死は自らのうちに時間の順序を受け入れず、死すべきものはそれを受け入れるのだから。また、もし天の者が第一であるなら、なぜ地の者までもが造られる必要があったのか。

Tractatus (libri II) 1.12.3

3

Simile dictum Evangelicum illud consentanea potest argumentatione pulsari; scriptum est enim: Nemo adscendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui erat in coelo (Joan. III, 13) .

PL 11, 339A

これと似た福音書の言葉も、同様の論法で攻撃されうる。書かれているからである。「天から下った者、天にいた人の子のほかは、誰も天に上らなかった」(ヨハネ3:13)。

Tractatus (libri II) 1.12.4

4

Quomodo filius hominis, vel cujus hominis nasci posset in coelo, ut de coelo descenderet, cum humanitatis a coelo et possessio longe dimota sit, et natura? Age excita sensum, lector, invenies veritatem.

PL 11, 339A

どうして人の子が、またどの人の子が、天から下るために天で生まれえたというのか。人間性の所有も本性も、天からははるかに隔たっているのに。さあ、読者よ、感覚を呼び覚ませ。真理を見いだすだろう。

Tractatus (libri II) 1.12.5

5

Qui erat in coelo, de coelo descendit: qui descendit, ipse est, et qui ascendit in coelum filius hominis, qui erat in coelo (Ephes., IV, 9, 10) , filius hominis vocabulo, non natura: non enim bis carnem induit Dominus: sed sic oportuit praedicari, quia primo ante quam esset, quod se fieri voluisset, tam figura, quam oraculis frequentibus publicavit.

PL 11, 339A

天にいた者が、天から下った。下った者、その者自身が、天に上った人の子、天にいた者である(エフェソ4:9, 10)。人の子とは名による呼称であって、本性によるのではない。主は二度肉をまとったのではない。だがこのように宣べ伝えられる必要があった。主は、自らがなろうと望んだものに実際になる前に、まず、予型によっても、頻繁な託宣によっても、それを公にしたからである。

Tractatus (libri II) 1.12.6

6

Igitur Dei filius ad ineffabilem originem pertinet, hominis ad sacramentum; cujus sacramenti arcanum evidenti ratione, quasi quadam clavi, aperire conabor: ut et providentiam Dei, et vim consociationis carnis et animae, et hominis summum bonum ubinam sit constitutum, quivis facillime possit agnoscere.

PL 11, 339B

それゆえ、神の子という呼称は言い表しえぬ起源にかかわり、人の子という呼称は秘義にかかわる。その秘義の奥を、明白な道理により、いわば一つの鍵によって、私は開こうと努める。神の摂理も、肉と魂の結合の力も、人の最高善がいったいどこに据えられているかも、誰もがきわめて容易に認識できるようにするためである。

Tractatus (libri II) 1.12.7

7

II. Posteaquam Deus, fratres, hunc mundum, quasi quamdam futuri humani generis domum, multipliciter aptatum distinctumque elementis, opibus, animantibus, alimoniis, utilitatibusque diversis, magnis et plurimis, habitatori ulla ne querela subesset, solertia mira perfecit; tunc ad imaginem et similitudinem suam (Gen., I, 2) fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque intelligens: sumpto quippe limo terrae hominem figuravit, eique animam qua spiramus, infudit e proprio fonte spiritus sui: cui ab humo homo nomen imposuit: credo, sicut res ipsa docet, ut contemplatione opificis ac materiae, semper suum et vereretur et veneraretur artificem.

PL 11, 339B

II. 兄弟たちよ、神は、この世界を、来たるべき人類のいわば家として、元素と富と生き物と糧と、大小さまざまな数多くの益によって、多様に整え区分し、住む者にいかなる不満も生じないよう、驚くべき巧みさで完成させた。そののち、自らの似像と似姿にかたどって(創世記1:2)、自らのために、感覚をもち理解する像を造った。すなわち地の泥を取って人を形づくり、これに、我々がそれによって息をする魂を、自らの霊の固有の泉から注ぎ入れた。この者に、土(humus)から「人」(homo)という名を与えた。私が信じるに、事柄そのものが教えるとおり、造り主と材料を見つめることで、自らの作り手を常に畏れ、崇めるためである。

Tractatus (libri II) 1.12.8

8

Post haec subjecit ei omnia bona mundi (Gen. II) : et quia erat jam sapientia conditus, sensibus stipatus eligendi mortem vitamve, praecepti eruditione commonitus, eum propriae voluntati commisit.

PL 11, 340A

そののち、世界のすべての善いものを彼に服させた(創世記2章)。そして、彼がすでに知恵を備え、死を選ぶか生を選ぶかを分別する感覚に満たされ、戒めの教えによって諭されていたので、彼を自らの意志に委ねた。

Tractatus (libri II) 1.12.9

9

At lividus ille criminator, qui, quod sensim serpat, serpentis nomen accepit, detestabili accensus invidia, eum, quia per se non valebat, aliena forma blanditus, per mulierem transgressionem praecepti Dei persuadendo miserabiliter jugulavit: et exinde haereditaria conditione confectum, uniformiter interibat omne genus humanum.

PL 11, 340B

だが、あの妬みに青ざめた告発者は、ひそかに這い寄る(sensim serpat)ことから蛇(serpens)の名を受けた者であり、忌まわしい妬みに燃えて、自分自身の力では彼を倒せなかったので、他者の姿で媚びて、女を通して、神の戒めを破るよう説き伏せ、哀れにも彼を殺した。そしてそれ以来、遺伝という条件によって衰え、人類全体は一様に滅びていった。

Tractatus (libri II) 1.12.10

10

Nec fuit ullus ulliusque solatii locus: nam hominem vivum, ut adhuc usque, consumebat labor, gemitus, impietas, dolor, aegritudo, miseria: mortui quippe corpus figuramque illam florentissimam edax in aeternum terra delebat: animam quoque ferabilibus tenebris relegatam perpetui carceris poena perpetua implacabilis affligebat infernus.

PL 11, 340B

いかなる慰めの余地もなかった。生きている人を、今に至るまでそうであるように、労苦、嘆き、不敬、苦痛、病、悲惨が消耗させ、死んだ人の体と、あのいと盛んな形を、貪る土が永遠に消し去った。魂もまた、死をもたらす闇〔底本は ferabilibus。語形が崩れているらしく、feralibus と解した〕に追放され、永続する牢獄の永続する刑罰として、容赦なき陰府が苦しめた。

Tractatus (libri II) 1.12.11

11

Non superi, non inferi parcebant simulacro Dei: etenim mortis imperium sibimet vindicaverat totum. III.

PL 11, 340B

天上の者も、下界の者も、神の像を容赦しなかった。死の支配の全体を、それ〔陰府〕が自らのものとしていたからである〔主語は明示されていない。前節の infernus と取った。mortis imperium は「死の支配」で、死そのものを主語とすると sibimet が収まらない〕。III.

Tractatus (libri II) 1.12.12

12

Haec cum diu sic haberentur, solertissimus ille artifex rerum Filius Dei, cujus sapientia non habet finem, nec fortitudo mensuram, amore imaginis suae de coelo descendit: uteri virginalis illustrat hospitium: ibidemque in homine includit Deum.

PL 11, 341A

これが長いあいだこのようであったとき、万物のいと巧みな造り主、神の子は、その知恵に終わりなく、その強さに限りのない者として、自らの似像への愛のゆえに天から下った。おとめの胎の宿を照らし、まさにそこで、人のうちに神を閉じ込める。

Tractatus (libri II) 1.12.13

13

Utitur et figura et conditione mortali. Justitiam docet immortalitatis esse comparatricem: factis praecepta consummat.

PL 11, 341A

死すべき形と条件をも用いる。正義が不死を獲得するものであると教え、行いによって戒めを完成させる。

Tractatus (libri II) 1.12.14

14

Postremo suscepit mortem, ut, ea devicta, resurgens homini per hominem, quem gerebat, et spem vincendae mortis adferret, et eum ad praemia immortalitatis admitteret.

PL 11, 341A

最後に、死を引き受けた。それに打ち勝ち、よみがえりつつ、自らが担っていた人を通して人に、死に打ち勝つ望みをもたらし、人を不死の報いへと迎え入れるためである。

Tractatus (libri II) 1.12.15

15

Sic factum est, ut quomodo per unius damnationem in omnes homines damnatio, sic per unius justificationem in omnes homines justificatio aeternae decurreret, vitae (Rom., V, 18) .

PL 11, 341A

こうして、一人の断罪によってすべての人に断罪が及んだように、一人の義認によってすべての人に永遠の生命の義認が及ぶことになった(ローマ5:18)。

Tractatus (libri II) 1.12.16

16

Videtisne jam manifeste in homine suscipiendo fuisse providentiam, in passione sacramentum, in resurrectione summum bonum? IV.

PL 11, 341B

諸君はもう、はっきりと見ているか。人を引き受けることのうちに摂理があり、受難のうちに秘義があり、復活のうちに最高善があったことを。IV.

Tractatus (libri II) 1.12.17

17

Hic nunc primum omnium scire debemus, hominis fabricam ex duobus diversis ac repugnantibus comparatam, discordique concordia esse connexam, animamque lineamentis corporis circumseptam.

PL 11, 341B

ここで我々はまず何よりも知らねばならない。人の構造が、互いに異なり相争う二つのものから組み合わされ、不和の和によって結び合わされていること、そして魂が体の輪郭によって囲われていることを。

Tractatus (libri II) 1.12.18

18

Unde duae quoque vitae a Deo attributae sunt nobis: una, qua nescientes communi cum pecudibus lege fundimur a natura ; quae est corporalis ac per hoc etiam brevis; alia vero animi, quam nos nobis ipsi hac in vita per fidem sacri fontis vivo de gurgite comparamus, nobilis et aeterna: quia animus, qui vicerit mundum agnoscendo ac servando religionem veram veramque justitiam, immortalitatis necesse est pro laboris sui munere immortali beatitudine perfruatur.

PL 11, 341B

それゆえ、神によって我々には二つの命も割り当てられた。一つは、家畜と共通の法のもと、知らぬうちに自然によって注ぎ出される命で、これは身体的であり、それゆえ短い。もう一つは心の命で、これは我々がこの人生において、信仰によって、聖なる泉の生きた淵から自ら獲得するものであり、高貴で永遠である。というのは、真の宗教と真の正義を認識し守ることで世に打ち勝った心は、その労苦の報いとして、不死の不滅の至福〔immortalitatis の係りは定かでない。immortali beatitudine に掛けて「不死の…至福」と取った〕を享受することが必然だからである。

Tractatus (libri II) 1.12.19

19

Inde est, quod intra hominem clandestinum fremit momentis omnibus bellum, cum unaquaeque pars nititur alteram subjugare, Apostolo sic dicente: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, haec duo invicem adversantur sibi (Gal., V, 17) .

PL 11, 342A

ここから、人の内側で、ひそかな戦いがあらゆる瞬間に唸りをあげる。どちらの部分も他方を服従させようと努めるからであり、使徒がこう言うとおりである。「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって欲する。この二つは互いに敵対する」(ガラテヤ5:17)。

Tractatus (libri II) 1.12.20

20

V. Hinc caro tota deliciis fluens, variis temporum redimita muneribus, opes multimodas ac profundas promittit, ostentat, objicit, donat, speciem proponit suam: faciemque, in quas illi libuerit figuras, speculo conciliante semper incertam, quotidie peregrinis coloribus mutat: gulae labore culta, lavacro nitida, unguentis oblita, vestitu varia, monilibus tota distincta, conviviorum celebritate jucunda, vino madida, gemmis seu floribus redimita, oculorum jocorumque festivitate lasciva, avaritia caeca, libidine percita, delicate tumentis ac reflabilis thori plumeo sepulchro superba: jactat se ludibunda per nemora, fontes, prata, Baias, civitates ac rura: universis voluptatibus septa, in cupidinem sui utrumque sexum, omnes animas, omnes aetates isto carmine invitans: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae: et non est refrigerium in fine hominis: et non est qui agnitus sit reversus ab inferis: quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus, tamquam qui non fuerimus: et non est reversio finis nostrae: quoniam consignata est, et nemo revertitur (Sapient., II, 1 et seq.) .

PL 11, 342A

V. ここから、肉は、すっかり快楽に流れ、時々の様々な贈り物に飾られて、多種多様で深い富を約束し、見せびらかし、投げ与え、与え、自らの姿を示す。顔は、望むままのどんな形へも、鏡の取りなしによって常に定まらず、日ごとに外来の色で変える。美食の労苦で手入れされ、洗いで輝き、香油を塗られ、衣で多彩に、首飾りで全身を彩られ、宴の賑わいで陽気に、酒に濡れ、宝石あるいは花で冠を戴き、目と戯れの華やぎで淫らに、貪欲で盲目になり、情欲にかられ、繊細にふくらみ、またふくらみ直す寝床の羽根の墓を誇る。戯れながら、森、泉、牧、バイアエ、都市、田園を練り歩いて自らを誇示し、あらゆる快楽に囲まれて、男女の別なく、すべての魂、すべての年齢を、自分への欲望へと、次の歌で誘う。「我々の命の時は短く、倦怠に満ちている。人の終わりには慰めがない。陰府から戻って知られた者もいない。我々は無から生まれ、そののち、いなかった者のようになるからである。我々の終わりからの帰還はない。それは封印されており、誰も戻らないからである」(知恵の書2:1以下)。

Tractatus (libri II) 1.12.21

21

Et infra: Venite ergo, fruamur bonis, quae sunt: et utamur creatura, tamquam in juventute celeriter: vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis ante quam marcescant.

PL 11, 342B

また下の箇所に。「来たれ、今あるよき物を享受しよう。若さのうちにあるかのように、急いで被造物を用いよう。高価な酒と香油で我々を満たそう。時の花が我々を通り過ぎぬように。薔薇がしぼむ前に、冠を戴こう」。

Tractatus (libri II) 1.12.22

22

Nullum pratum sit, quod non transeat luxuria nostra. Ubique relinquamus signa laetitiae: quoniam haec est pars nostra, et haec sors (v. 6 et seq.) . VI.

PL 11, 343A

「我々の放縦が通り過ぎぬ牧はあってはならない。至るところに歓楽のしるしを残そう。これが我々の分であり、これが我々のくじだからである」(6節以下)。VI.

Tractatus (libri II) 1.12.23

23

Illinc spiritus, quasi quidam dux peritissimus, horum omnium praedicit fugam, in armis expeditissime standum, vigilandum diligenter, undique castra munienda, defensanda regalia fortiter ac tenaciter signa; aestus, frigus, famem, sitim, universaque discrimina aequanimiter perferenda: mundum abdicatione calcandum, mortemque ipsam, perennis cui beatitudo succedat, praemium victoriae magis esse, quam mortem.

PL 11, 343A

他方の側からは、霊が、いわば最も熟練した指揮官として、これらすべてから逃れよと告げる。すばやく武器を取って立たねばならず、注意深く見張らねばならず、四方に陣営を固めねばならず、王の軍旗を勇敢に、かつ粘り強く守らねばならず、暑さ、寒さ、飢え、渇き、あらゆる危難を平静に耐えねばならず、世を、放棄によって踏みつけねばならず、死そのものも、永遠の至福がそれに続くのだから、死であるよりむしろ勝利の報いである、と。

Tractatus (libri II) 1.12.24

24

Luculenta oratione per Joannem hactenus concionatur: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.

PL 11, 343B

霊は、ヨハネを通して、輝かしい弁舌でここまで説く。「世を愛するな、また世にあるものを愛するな。」

Tractatus (libri II) 1.12.25

25

Si quis dilexerit mundum, non est charitas patris in illo: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre, sed ex concupiscentia saeculi: et mundus transibit, et concupiscentia ejus.

PL 11, 343B

「もし誰かが世を愛するなら、その者のうちに父の愛はない。世にあるすべてのものは、肉の欲望、目の欲望、世の野心であり、それは父からではなく、世の欲望から出るからである。世は過ぎ去り、その欲望も過ぎ去る。」

Tractatus (libri II) 1.12.26

26

Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Joan. II, v. 15 et seq.) . VII. Sed dicit aliquis, si ita est, cur in se ipse potissimum superatur?

PL 11, 343B

「だが神の意志を行う者は、神が永遠にとどまるように、永遠にとどまる」(一ヨハネ2:15以下)。VII. だがある者は言う、もしそうなら、なぜ人間は、とりわけ自分自身のうちで打ち負かされるのか、と〔ipse は霊(spiritus)とも取れ、その場合「なぜ霊はほかならぬ人のうちで打ち負かされるのか」となる〕。

Tractatus (libri II) 1.12.27

27

Primo quia genus humanum magis voluptati quam virtuti consentit: denique quia delicias plus diligit quam laborem. Huc accedit, quia bona carnis invenit, non requirit: mavultque potiori vel parvis praesentibus bonis, quam bonis ingentibus tardis.

PL 11, 343B

第一に、人類は徳よりも快楽に同意するからである。つまり、労苦よりも快楽を愛するからである。これに加えて、肉の善いものは見いだされ、探し求められる必要がないからである。そして、より大きな、しかし遅れて来る善いものよりも、たとえ小さくとも今ここにある善いもののほうを選ぶ〔potiori の語形・係りは定かでない。直訳を避け、文脈から訳した〕。

Tractatus (libri II) 1.12.28

28

At vero spiritus bona non tantum sunt invisibilia, tarda et abscondita, sed etiam nimis in arduo constituta, ut ad ea, nisi cum summa difficultate, laboribus ac periculis magnis non possit ab aliquo perveniri.

PL 11, 343C

だが霊の善いものは、見えず、遅く、隠されているだけでなく、あまりにも険しいところに据えられているので、最大の困難と大きな労苦と危険なしには、誰もそこへ達しえない。

Tractatus (libri II) 1.12.29

29

Adde quod illa in solo genitali versatur: ille peregrinus est. Illa sine contemplatione meritorum quibuslibet passim sua munera infulcit, maxime indignis, ut ad se colligat turbas: ille numquam remunerat quemquam, nisi primo quis victor mortis jura praetereat.

PL 11, 343C

さらに、肉は生まれ故郷の地に住むが、霊は異郷の者である。肉は、功績を顧みることなく、誰彼かまわず自らの賜物を詰め込み、とりわけふさわしくない者たちに与えて、群衆を自らに集める。霊は、まず死に打ち勝って死の権利を越えた者でなければ、誰にも報いない〔illa を肉、ille を霊と取った〕。

Tractatus (libri II) 1.12.30

30

Quae res efficit, ut sive metu, sive incredulitate praeponantur praesentia futuris, mala bonis, fragilia solidis, falsa veris, terrena coelestibus, temporalia sempiternis. VIII.

PL 11, 343C

このことが、恐れによってであれ不信によってであれ、現在のものが未来のものより、悪いものが善いものより、脆いものが堅いものより、偽りが真実より、地上のものが天上のものより、一時的なものが永遠のものより、優先される結果をもたらす。VIII.

Tractatus (libri II) 1.12.31

31

O caeca mens hominum! quid praesentium carnalium rerum fugaci illuderis blandimento? quid deteriori meliorem subjacere compellis? scriptum quippe cum noveris: Omnis caro fenum, et gloria ejus, sicut flos feni (Is. XL, 6) ; cujus si curam geris, pecuinam te esse cognoscis.

PL 11, 343C

ああ、人間の盲目の精神よ。なぜ、現在の肉的な事物の束の間の媚びに惑わされるのか。なぜ、より優れたものをより劣ったものに従わせようとするのか。汝は、こう書かれていることを知っているはずである。「すべての肉は草であり、その栄光は草の花のようである」(イザヤ40:6)。その肉に気を配るなら、汝は自分が家畜並みであると悟る。

Tractatus (libri II) 1.12.32

32

An ejus virtutem diligis? frangit ac subigit illam quivis dolor. An pulchritudinem? levis et commutabilis res est, et quae una febri, vel qualibet facillime deleatur injuria. Ecce procuratores vel gubernatores ejus oculi, aliquo ictu exstincti subsidunt.

PL 11, 344A

その力を愛するのか。いかなる苦痛であれ、それを砕き服従させる。その美しさを愛するのか。それは軽く変わりやすいもので、一度の熱、あるいはどんな損傷によってもきわめて容易に消し去られる。見よ、その差配者、いや舵取りである目は、何らかの一撃で潰えて沈む。

Tractatus (libri II) 1.12.33

33

Nonne cadaver est vivum? Ecce tabidus pulmo pinguibus sputamentis exesus detestabili macie omnia gestatoris sui ossa denudat. Nonne horrebit etiam sibi quodammodo illa excarnata umbra tractabilis? Longum est ire per singula.

PL 11, 344A

生きた屍ではないか。見よ、衰えた肺は、濃い痰に蝕まれ、忌まわしい痩せ衰えによって、自らを担う者の骨をことごとくあらわにする。肉をはぎ取られた、触れうる影のようなものは、自分自身にさえ、いわば恐ろしくならないだろうか。ひとつひとつ巡るのは長くなる。

Tractatus (libri II) 1.12.34

34

Ecce peremptorius aliquis morbus totam machinam lecto prosternit. Ecce tempestas undique mortis incumbit. Nonne statim illa, quae erat domina voluptatum, fit praeda morborum? Postremo jacentes reliquias mors vindicat sibi, insuper ei poenas gehennae paritura.

PL 11, 344B

見よ、致命的な病が、全体の仕組みを床に打ち倒す。見よ、死の嵐が四方からのしかかる。たちまち、快楽の女主人であったそれが、病の獲物となるのではないか。ついに、横たわる残骸を死が自分のものとして奪い、そのうえ、それのためにゲヘナの刑罰を生み出そうとしている。

Tractatus (libri II) 1.12.35

35

Tunc carnalis mimus ille finitur, exanguique nihil jam suffragantia tota illa ornamenta medentur, nisi quod a false plangentibus adhuc viventi rapiuntur. IX.

PL 11, 344B

そのとき、肉の茶番劇は終わる。血の気を失った者には、もはや何の助けにもならないあの飾りのすべても、癒しにはならない。ただ、偽って嘆く者たち〔false は「偽って」の意の副詞(falso と同じ)〕によって、まだ生きているうちから奪われるばかりである。IX.

Tractatus (libri II) 1.12.36

36

Unde, fratres, sicut veri Christiani, quasi hospites et peregrini abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petri II, 11) : nec vestrum frangat affectum, quod ejus secretum figuramque nescitis; quam si propterea contemnitis, quia non videtis, Deum quoque, qui est invisibilis, contemnere similiter poteritis; qui enim non diligit ejus similitudinem, sequitur ut oderit veritatem.

PL 11, 344B

それゆえ兄弟たちよ、真のキリスト教徒として、「いわば寄留者、旅人のように、魂に対して戦う肉の欲望から身を遠ざけよ」(一ペトロ2:11)。魂の秘密と形を知らないということが、諸君の愛情を挫くことがあってはならない。見えないからといって魂を軽んじるなら、諸君は、見えない神をも同様に軽んじうるであろう。神の似姿を愛さない者は、真理を憎むことになるからである。

Tractatus (libri II) 1.12.37

37

Inde est, quod stulti praeponunt corpus animae, idolum Deo. Sed nos, qui Adam abjecimus, Christum induimus (Ephes. IV, 22) ; nos qui, quae vis, qui exitus, quae merces carnis sit, quaeve animae, Deo magistro, didicimus (Gal. III, 27) ; qui non ignoramus victoria carnis ambas exstingui, animae victoria utramque servari; meliora sequamur, saltem vel eo studio, quo sequimur mala.

PL 11, 344C

愚か者たちが、体を魂より、偶像を神より優先させるのは、このためである。だが我々は、アダムを脱ぎ捨て、キリストを着た者(エフェソ4:22)、肉の力、結末、報いがどのようなものか、また魂のそれがどのようなものかを、神を師として学んだ者(ガラテヤ3:27)、肉が勝てば両方が滅ぼされ、魂が勝てば両方が救われることを知らぬのではない者として、より善いものを追い求めよう、少なくとも、悪いものを追い求めるのと同じだけの熱意をもって。

Tractatus (libri II) 1.12.38

38

Nulla ulli competit excusatio, maxime cum res nostrae commissa sit voluntati, Propheta dicente: Ante hominem bonum et nequam, mors et vita, quod elegerit, hoc dabitur ei (Eccl. XV, 18) .

PL 11, 344C

誰にもいかなる言い訳も成り立たない。ことに、事柄が我々の意志に委ねられているのだから。預言者がこう言うとおりである。「人の前には善と悪、死と生がある。彼が選ぶものが、彼に与えられる」(集会の書15:18)。

Tractatus (libri II) 1.12.39

39

Unde dubium non est, voluntatem nostram, cui se junxerit parti, praebere victoriam; ejusque in resurrectione aut praemio perfrui perenni, aut consimili poena puniri.

PL 11, 344C

それゆえ疑いない、我々の意志は、どちらの側に結びつくにせよ、その側に勝利を与える。そして復活において、その側の永続する報いを享受するか、同様の刑罰によって罰せられるかである。