ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput XV 第II巻 第XV章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 439B · 20 sectiones

Tractatus (libri II) 2.15.1

1

De Job. I. Sacrae historiae, fratres dilectissimi, ad hoc nobis est tradita legenda narratio, ut majorum, si fieri potest, saltem aliqua ex parte mores imitemur, si non possumus imitari virtutes: tanta enim probitate vixerunt, ut pars felicitatis sit nosse, quid fecerint.

PL 11, 439B

ヨブについて。――I. 聖なる歴史は、いとも愛する兄弟たちよ、我々に朗読すべき物語として伝えられた。それは、先人たちの徳を模倣することはできなくとも、できるなら、せめてその振る舞いを、ある部分だけでも模倣するためである。彼らはこれほどの高潔さをもって生きたので、彼らが何をしたかを知ること自体が、幸福の一部となるのである。

Tractatus (libri II) 2.15.2

2

Igitur Job vir fuit justus et verax, ab universis concupiscentiis hujus mundi secretus, conversatione limpidus, mente limpidior, usque adeo circumspectus atque irreprehensibilis, ut Dei sit testimonio collaudatus (Job. I, 8) .

PL 11, 440A

それゆえ、ヨブは義にして真実な人であった。この世のあらゆる欲望から離れ、振る舞いは澄み、心はさらに澄み、慎み深く、非のうちどころがなかったので、神の証言によってほめたたえられたほどであった(ヨブ1:8)。

Tractatus (libri II) 2.15.3

3

Unde non immerito beatus beata vita fruebatur. Namque erat illi splendidissima domus, dives census; dives quoque numerus liberorum, et (quod est parentibus gratum) utriusque sexus, et invicem se amantium (Ibid. I, 3) : quorum pro numero Deo diurnas hostias offerebat (Ibid. 4 et 5) .

PL 11, 440A

そのため、幸いなる人が、幸いな生を享受したのは、当然のことであった。彼には、きわめて輝かしい家があり、豊かな財産があった。子らの数も豊かで、(親にとって喜ばしいことに)男も女もあり、互いに愛し合っていた(ヨブ1:3)。彼は、その数に応じて、日ごとの犠牲を神に捧げていた(ヨブ1:4, 5)。

Tractatus (libri II) 2.15.4

4

Tanto autem puritatis ac fidei erat muro munitus, ut non auderet eum attentare diabolus, nisi a Deo jussus (Ib. 12) . Jam his considerate, fratres, quemadmodum saevierit incitatus, qui ferri non potest blandus. Igitur famigerabile committitur praelium.

PL 11, 440A

彼は、清さと信仰というこれほどの壁に守られていたので、悪魔は、神に命じられるのでなければ、あえて彼に手を出そうとはしなかった(ヨブ1:12)。さて、兄弟たちよ、猫なで声のときでさえ耐えがたい者が、いきり立てば、いかに荒れ狂ったかを、これらのことから考えよ。こうして、名高い戦いが始められる。

Tractatus (libri II) 2.15.5

5

Illinc diabolus horrendum totis intonans armis, ministrisque insuper suis in auxilium concitatis, terribili increpans tuba, praedonum corda face furiali succensa, impetibus crebris passim totas hominis Dei facultates invadit: subito rapina, igne, ferroque universa uno momento disperdit (v. 15 et. seq.) .

PL 11, 440B

一方では、悪魔が、あらゆる武器で恐ろしく雷鳴をとどろかせ、さらに自分の手下たちを援軍にと奮い立たせ、恐ろしいラッパを鳴らして、略奪者たちの心を狂気の松明で燃え上がらせ、たび重なる襲撃で、神の人の財産のすべてに、至る所から襲いかかる。たちまち、略奪と火と剣によって、すべてを一瞬のうちに滅ぼす(ヨブ1:15以下)。

Tractatus (libri II) 2.15.6

6

Hinc Job alta fidei radice robustus tot nuntiis lugubribus tunditur, nec movetur: sed tantum benedicit Deum facultates que suas contemnendo custodit.

PL 11, 440B

他方、ヨブは、信仰の深い根によって強く、これほど多くの悲しい知らせに打たれても、動じない。ただ神をたたえ、自らの財産〔底本は facultates que。facultatesque と読む〕を軽んじることによって、かえってそれを守る。

Tractatus (libri II) 2.15.7

7

At ubi diabolus aggressuris tantis nihil se profecisse cognoscit, omnem impietatis suae rabiem in filios ejus effundit.

PL 11, 440B

しかし悪魔は、これほどの攻撃によっても自分が何も成し遂げなかったと知ると〔aggressura は「攻撃」を言う後期の語〕、自らの不敬の怒りのすべてを、ヨブの子らの上に注ぐ。

Tractatus (libri II) 2.15.8

8

Nam cum solito more unanimes una epularentur in domo, subito concussis toto nixu quatuor angulis ejus, in confusam molem parietibus, tectisque labentibus illam sanctissimam fratrum cohortem sepelit ante quam jugulet: taleque est commentus impietatis excidium, ut in illa unius funeris turba paternus dolor non sufficeret orbitati, cum nescit, quem primum plangat, quem priorem inveniat, cui primum justa crudi funeris solvat.

PL 11, 440B

というのも、子らがいつものように心を一つにして一つの家で宴をしていたとき、突然、その家の四隅が全力で揺さぶられ、壁は崩れて混乱した塊となり、屋根は落ちて、あの聖なる兄弟たちの一団を、殺す前に埋めたからである。悪魔は不敬による滅びをそのように企てたので、あの一つの葬いの群れの中では、父の悲しみは、子を失った悲嘆に足りなかった。誰をまず嘆き、誰を先に見つけ出し、誰に最初に、生々しい葬いの礼を果たすべきかが分からないからである。

Tractatus (libri II) 2.15.9

9

Quo nuntio accepto Dei servus scidit vestimenta sua, non ut Deo invidiam faceret, sed ut expeditus cum hoste pugnaret. Contempsit denique in perditis facultatibus divitem: dissimulavit in amissis liberis patrem, in poena sui corporis justum.

PL 11, 441A

この知らせを受けて、神の僕は自分の衣を裂いた。それは神に対する憎しみを招くためではなく、身軽になって敵と戦うためであった。彼はこうして、失われた財産のうちに富める者であることを軽んじ、失った子らのうちに父であることを、自らの体の苦痛のうちに義人であることを、表に出さなかった。

Tractatus (libri II) 2.15.10

10

Namque summo capitis a vertice usque ad imos ungues pedum plaga inimici percussus, populosis ulceribus non distinctus est, sed totus unum vulnus effectus. Verum tamen in his omnibus nihil adversus Deum improbe loquitur.

PL 11, 441A

実に、頭の頂から足の爪の先まで、敵の打撃を受けて、おびただしい腫れ物でまだらになったのではなく、全身がただ一つの傷となった。しかしそれでも、これらすべてのうちで、神に逆らう邪なことは何も言わない。

Tractatus (libri II) 2.15.11

11

Non uxori illicita suadenti succumbit, non amicis insultantibus cedit; sed victor crudelitatis et impietatis in sterquilinio foetido scaturiente vermibus sedet, quasi nihil passus, sed solo Dei timore contentus.

PL 11, 441B

禁じられたことを勧める妻に屈せず、嘲る友人たちに譲らない。残酷と不敬に勝って、蛆の湧き出る悪臭の糞の山に、何も苦しんでいないかのように、ただ神への畏れだけに満足して座っている。

Tractatus (libri II) 2.15.12

12

O felix vir! qui mira patientia Deum promeruit, diabolum vicit, sanitatem recepit, facultates liberosque suos non perdidit, sed mutavit. II. Job, quantum intelligi datur, fratres carissimi, Christi imaginem praeferebat. Denique comparatio inducat veritatem.

PL 11, 441B

おお、幸いな人よ。驚くべき忍耐によって神にふさわしい者となり、悪魔に勝ち、健康を取り戻し、財産と子らを失わなかった。むしろ、それらを替えたのである。II. ヨブは、いとも親愛なる兄弟たちよ、理解しうる限りでは、キリストの像を前に示していた。では、比較によって真理を導こう。

Tractatus (libri II) 2.15.13

13

Job justus dictus a Deo est. Ipse justitia, de cujus fonte omnes, qui beati sunt, gustant: ecce enim de ipso dictum est: Orietur vobis sol justitiae (Mat. IV, 2) . Job verax est appellatus. At est vera veritas Dominus, qui ait in Evangelio: Ego sum via et veritas.

PL 11, 441B

ヨブは神によって義人と言われた。主こそ義そのものであり、その泉から、幸いな者たちはみな味わう。実に、彼について言われている。「汝らのために義の太陽が昇る」(マタイ4:2)〔底本は Mat.。この句はマラキ書4:2 にあり、Mal. の誤りであろう〕。ヨブは真実な人と呼ばれた。しかし主こそまことの真理であり、福音書で言う。「私は道であり、真理である」。

Tractatus (libri II) 2.15.14

14

Job dives fuit. Et quid ditius Domino? cujus sunt omnes divites servi: cujus est orbis totus, omnisque natura, beatissimo David dicente: Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo (Ps. XXII, 1) . Job diabolus ter tentavit.

PL 11, 442A

ヨブは富んでいた。しかし主にまさる富者があろうか。富める者はみな主の僕であり、世界の全体とすべての自然は主のものである。いとも祝福されたダビデは言う。「地とそこに満ちるもの、世界と、そこに住むすべての者は、主のものである」(詩篇22:1)。ヨブを、悪魔は三度試みた。

Tractatus (libri II) 2.15.15

15

Similiter Evangelista perhibente (Matth. IV, Luc. IV) , et Dominum ter est tentare conatus. Job facultates, quas habuit, amisit. Et Dominus coelestia sua bona amore nostro neglexit, pauperemque se fecit, ut nos divites faceret. Job filios furens diabolus interemit.

PL 11, 442A

同様に、福音書記者の証言によれば(マタイ4、ルカ4)、主をも三度、試みようとした。ヨブは持っていた財産を失った。主もまた、我々への愛のゆえに、自らの天上の財産を顧みず、貧しくなった。我々を富ませるためである。ヨブの子らを、悪魔は狂乱して殺した。

Tractatus (libri II) 2.15.16

16

Et Domini filios prophetas insanus populus Pharisaeus occidit. Job ulceribus maculatus est. Et Dominus sumendo carnem totius humani generis peccatorum est sordibus obsoletatus. Job uxor sua hortatur, ut peccet.

PL 11, 442A

そして主の子らである預言者たちを、狂ったファリサイ派の民は殺した。ヨブは腫れ物で汚された。主もまた、肉をまとうことによって、全人類の罪の汚れで汚された。ヨブを、その妻が、罪を犯すようにと促す。

Tractatus (libri II) 2.15.17

17

Et Dominum, ut corruptelam seniorum sequatur, synagoga compellit. Job amici sui insultasse perhibentur. Et Domino sui sacerdotes, sui insultavere cultores. Job in sterquilinio pleno vermibus sedet.

PL 11, 442A

そして主を、長老たちの腐敗に従うようにと、会堂が迫る。ヨブの友人たちは嘲ったと言われる。主を、自らの祭司たち、自らの礼拝者たちが嘲った。ヨブは、蛆に満ちた糞の山に座る。

Tractatus (libri II) 2.15.18

18

Dominus quoque in vero sterquilinio, id est, in hujus mundi coeno versatus est inter ebullientes diversis sceleribus ac libidinibus homines, qui veri sunt vermes. Job et sanitatem recepit, et facultatem.

PL 11, 442B

主もまた、真の糞の山、すなわちこの世の泥の中で、さまざまな悪事と欲望に沸き返る人間たち——彼らがまことの蛆である——のただ中に身を置いた。ヨブは健康を取り戻し、また財産も取り戻した。

Tractatus (libri II) 2.15.19

19

At Dominus resurgens non sanitatem tantum, sed immortalitatem in se credentibus praestitit, dominiumque totius naturae recuperavit, sicut est ipse testatus dicens: Omnia mihi tradita sunt a patre meo (Matth. XI, 27; Luc. X, 2) . Job vicarios filios genuit.

PL 11, 442B

しかし主は、復活して、自分を信じる者たちに、健康だけでなく不死をも与え、全自然の支配を取り戻した。自ら証言して言うとおりである。「すべては私の父から私に委ねられた」(マタイ11:27、ルカ10:2)。ヨブは、代わりの子らを儲けた。

Tractatus (libri II) 2.15.20

20

Dominus quoque post prophetas filios sanctos Apostolos procreavit. Job beatus quievit in pace. Dominus autem manet benedictus in aeternum ante saecula et a saeculis et in cuncta saecula saeculorum.

PL 11, 442B

主もまた、預言者たちの後に、聖なる子らである使徒たちを儲けた。ヨブは幸いのうちに、平安のうちに憩った。しかし主は、永遠に、諸々の世に先立ち、諸々の世から、そして世々のすべての世にわたって、ほむべき者としてとどまる。