ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber I, Caput III 第I巻 第III章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 271A · 9 sectiones

Tractatus (libri II) 1.3.1

1

Fides itaque vel maxime res propria nostra est, Domino ipso dicente: Fides tua te salvum fecit (Marc. X, 52) .

PL 11, 271A

信仰は、それゆえ、何にもまして我々に固有のものである。主自身が言っているとおりである。「汝の信仰が汝を救った」(マルコ10:52)。

Tractatus (libri II) 1.3.2

2

Igitur si nostra est, servemus ut nostram, ut jure speremus aliena; nemo enim censum decoctori committit, nec desertorem praemiis triumphalibus honorabit, maxime cum scriptum sit: Qui habet, dabitur illi et abundabit; qui autem non habet, etiam id, quod habet, auferetur ab eo (Matth. XIII, 12) .

PL 11, 271A

それゆえ、信仰が我々のものであるなら、我々のものとして守ろう。そうすれば、他の者のもの〔神の賜物〕をも当然に望みうる。破産者に財産を預ける者はいないし、脱走兵に凱旋の褒賞を与えて名誉を授ける者もいないのだから。まして、「持つ者には与えられ、豊かになる。持たない者からは、持っているものまでも取り上げられる」(マタイ13:12)と書かれているのだから。

Tractatus (libri II) 1.3.3

3

Per hanc, fratres, a Deo Henoch meruit cum corpore contra legem naturae transferri. Per hanc evadens Noe non invenit, cum quo diluvium fuisse conferret. Per hanc Abraham ad Dei pervenit amicitiam. Per hanc Isaac praeter caeteros enituit (Heb. XI, 5, 7, 8, 20) .

PL 11, 271B

兄弟たちよ、この信仰によってエノクは、自然の法に反して、体のまま神によって移されるに値した。この信仰によって〔洪水を〕逃れたノアは、洪水があったことを語り合う〔conferret は「比べ合わせる」とも取れるが、洪水があったことを共に語る相手と解した〕相手を、一人も見いださなかった。この信仰によってアブラハムは神の友となるに至った。この信仰によってイサクは、ほかのだれよりも際立った(ヘブライ11:5, 7, 8, 20)。

Tractatus (libri II) 1.3.4

4

Per hanc Jacob Deo colluctari praevaluit. Per hanc Joseph Aegyptum suae ditioni subjecit (Gen. XXXII, XLI) . Haec Moysi in mari Rubro terram vitream fecit (Exod. XIV, 22) .

PL 11, 271B

この信仰によってヤコブは神と格闘して打ち勝った。この信仰によってヨセフはエジプトを自らの支配に服させた(創世記32, 41)。この信仰はモーセのために、紅海でガラスのような地をつくった(出エジプト記14:22)。

Tractatus (libri II) 1.3.5

5

Haec, ut cursus soliti contempta mensura Jesu Nave desiderio pareretur, soli, lunaeque suos frenos induxit (Jos. X, 13) . Haec de armato Golia David inermi triumphos attulit (I Reg. XVII) . Haec in Job inter crebra et ingentia mala non desperavit (Job. I et II) .

PL 11, 271B

この信仰は、慣れ親しんだ運行の尺度が顧みられず、ヨシュアの願いがかなえられるように、太陽と月にそれぞれの手綱をかけた(ヨシュア記10:13)。この信仰は、武装したゴリアトに対して、武器をもたないダビデに勝利をもたらした(サムエル記上17)。この信仰は、ヨブにおいて、重なる甚大な災いのただなかで望みを失わなかった(ヨブ記1, 2)。

Tractatus (libri II) 1.3.6

6

Haec in Tobiae caecitate medica fuit (Tob. XI) . Haec in Daniele ora leonibus alligavit (Dan. VI) . Haec in Jona cetum in cymbam convertit (Jon. II) .

PL 11, 272A

この信仰は、トビアの盲目にあって医者となった(トビト記11)。この信仰は、ダニエルにおいて獅子の口を縛った(ダニエル6)。この信仰は、ヨナにおいて、鯨を小舟に変えた(ヨナ2)。

Tractatus (libri II) 1.3.7

7

Haec in Machabaeicae germanitatis exercitu sola vicit. (II Mach. VII.) Haec in tribus pueris ignes amoenos effecit (Dan. III) . Haec mare pedibus ambulari posse in Petro praesumpsit (Matth. XIV, 29) .

PL 11, 272A

この信仰は、マカバイの兄弟たちの軍勢において、ただ独りで勝利した(マカバイ二7)。この信仰は、三人の若者において、炎を心地よいものとした(ダニエル3)。この信仰は、ペトロにおいて、海を足で歩いて渡れると見込んだ(マタイ14:29)。

Tractatus (libri II) 1.3.8

8

Per hanc Apostoli multos in nitidam cutem leprae deformis contagiosis scabiosisque crassantium ulcerum spoliavere verticibus.

PL 11, 272A

この信仰によって使徒たちは、多くの者から、醜いらい病の、うつりやすくかさぶただらけの、膿んで厚くなってゆく潰瘍の頂を剥ぎ取り、清らかな肌へと変えた。

Tractatus (libri II) 1.3.9

9

Per hanc, inquam, caecos videre, surdos audire, mutos loqui, claudos currere paralyticos reformari, de obsessis daemones fugere, mortuosque saepe ipsos a sepulcris cum suis sibi exsequiis reverti jusserunt, ut omnes mirarentur fieri lacrymas gaudii, quae nunc fuerant orbitatis.

PL 11, 272A

この信仰によって、と言おう、使徒たちは、盲人が見、聾者が聞き、口のきけない者が語り、足の不自由な者が走り、中風の者が元の姿に戻り、憑かれた者から悪霊が逃げ去るよう命じた。また、死者さえもがしばしば墓から、自分の葬列を伴ったまま立ち返るよう命じた。それは、先ごろまで死別の涙であったものが、喜びの涙になるのを、すべての人が驚いて見るためであった〔ミーニュの脚注 (17) は、この nunc を、キケロの nunc reus erat などと同じく「つい先ごろまで」の意とする〕。