ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput VIII 第II巻 第VIII章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 412A · 14 sectiones

Tractatus (libri II) 2.8.1

1

De Nativitate Domini II. I. Insuspicabilis secreti reverendaeque majestatis vera cognitio est, Deum non nosse nisi Deum; nihilque ex eo amplius requirendum, quam ut quis ejus noverit voluntatem, sine qua ei nec legitime servire poterit, nec placere.

PL 11, 412A

主の誕生について(2)。――I. 見通しえない秘密と畏るべき威厳についての真の認識とは、神のほかには誰も神を知らない、ということである〔Deum non nosse nisi Deum は「神のほかに神を知る者はない」と取った。「神を神としてのほかには知らない」とも読める〕。そして彼については、その意志を知る以上のことを求めるべきではない。その意志なしには、人は彼に正しく仕えることも、彼に喜ばれることもできない。

Tractatus (libri II) 2.8.2

2

Caeterum providentis Dei de Deo argumentationibus vanis opinari velle dispositum, non colentis est, sed dementis: maxime si Deus, ut contentiosi putant, dispositioni subjaceat; remotis enim paulisper nominibus Patris et Filii, non potes nosse uter patiatur injuriam; nisi quod ambo patiuntur, quia amborum unum nomen est Deus.

PL 11, 412B

そうでなく、神についての、先を見通す神の定めを、むなしい論証によって推し量ろうとするのは、崇める者のすることではなく、狂った者のすることである。とりわけ、争いを好む者たちが考えるように、神が定めに従属するのならば、なおさらである。しばらく父と子という名を取り除くなら、汝は、どちらが侮辱を被るのかを知ることができない。ただ、両者が被る、ということだけである。両者の名は一つ、神だからである。

Tractatus (libri II) 2.8.3

3

Igitur duas nativitates esse Domini nostri Jesu Christi rudis, aut negligens disce, Christiane, ne quo decipiaris errore. Unam, quam tibi non licet quaerere, alteram, quam legitime, si possis, permitteris edocere.

PL 11, 412B

それゆえ、未熟な者であれ、怠慢な者であれ、キリスト教徒よ、我々の主イエス・キリストの誕生が二つあることを学べ。いかなる誤りにも欺かれないためである。一つは、汝が探ることを許されないもの。もう一つは、汝が、できるなら、正しく教えることを許されているものである。

Tractatus (libri II) 2.8.4

4

Prima itaque nativitatis Domini nostri in Patris et Filii tantum conscientia manet, nec quidquam habet interjectum, neque conscium, quod ex paterni oris affectu processit uno consensu.

PL 11, 412C

それゆえ、我々の主の誕生の第一のものは、父と子だけが知るところにとどまり、そこに介在するものも、関与するものも何一つない。それは、父の口の情から、ただ一つの同意をもって出たものだからである。

Tractatus (libri II) 2.8.5

5

Secunda vero carnalis sicut est frequentibus oraculis prodita, ita invenimus esse completam. II.

PL 11, 413A

第二の、肉的な誕生は、しばしば託宣によって告げられたとおりに、成就したことを我々は見いだす。II.

Tractatus (libri II) 2.8.6

6

Etenim Deus Dei Filius, tempore constituto, dissimulata interim majestate, ab aetherea sede profectus, in praedestinatae virginis templo sibimet castra metatur, quibus latenter infunditur in hominem gigniturus, ibidemque salvo, quod erat, meditatur esse, quod non erat.

PL 11, 413A

実に、神の子なる神は、定められた時に、威厳をしばらく伏せて、天空の座を発ち、あらかじめ定められたおとめの神殿に、自らのために陣営を設ける。彼はそこへ密かに注ぎ込まれ、人となって生まれようとする。そしてそこで、かつてあったものはそのままに、かつてなかったものになろうと思いめぐらす。

Tractatus (libri II) 2.8.7

7

Mistus itaque humanae carni se fingit infantem. Mariae superbus emicat venter, non munere conjugali, sed fide, Verbo, non semine. Decem mensium fastidia nescit, utpote quae in se creatorem mundi concepit: parturit non dolore, sed gaudio.

PL 11, 413A

こうして彼は人の肉と混ざり、自らを幼子とする。マリアの胎は誇らしく輝くが、それは夫婦の務めによるのではなく、信仰により、言葉により、種によるのではない。彼女は十か月のわずらいを知らない。世界の創造者を自らの内に宿したからである。産みの苦しみではなく、喜びをもって産む。

Tractatus (libri II) 2.8.8

8

Mira res: exsultans exponit infantem totius naturae antiquitate majorem. Interea rudis non gemit feta. Non mundum, ut adsolet, infans fusus ingrediens, sponte vitae reptantis praeviis lacrymis auspicatur.

PL 11, 413A

驚くべきことよ。歓喜しつつ、全自然の古さにまさる幼子を産み出す。その間、初産のその女は呻かない。幼子は、世に入るとき、常のように流れ出て、這い始める命の先立つ涙とともに自ら始めたりはしない。

Tractatus (libri II) 2.8.9

9

Non mater ejus tanti partus pondere exhausta, totis pallens jacuit resoluta visceribus. Non Filius matris, aut suis est ullis sordibus delibutus; neque enim re vera aliquid circa se habere posset immundum, qui humani generis peccata, sordes et maculas venerat mundaturus.

PL 11, 414A

その母は、これほどの出産の重みに力を使い果たし、蒼ざめて、全身の内臓を弛緩させて横たわったのでもない。子は、母のものであれ自らのものであれ、いかなる穢れにも塗られていない。人類の罪、穢れ、汚点を清めるために来た者が、実際、自らの周りに何か不浄なものを持ちうるはずがないからである。

Tractatus (libri II) 2.8.10

10

Denique purgationes, quae sunt tarditate periculosae, nulla puerum maternorum viscerum prosecuta sunt damna. Nulla adhibita rudi fetae sueto more fomenta; neque enim, fratres, his poterat indigere, quae accipere in uterum meruerat Filium animarum omnium salvatorem.

PL 11, 414A

さらに、遅れれば危険となる浄めの出血も、母の胎の損傷となって、幼子に付き従うことはなかった。初産の女に通例施される温湿布も、一つも施されなかった。兄弟たちよ、すべての魂の救い主である子を胎に受けるに値した女が、そのようなものを必要としえたはずがないからである。

Tractatus (libri II) 2.8.11

11

O magnum Sacramentum! Maria virgo incorrupta concepit, post conceptum virgo peperit, post partum virgo permansit.

PL 11, 414A

おお、大いなる秘義よ。おとめマリアは損なわれずに身ごもり、身ごもった後もおとめとして産み、産んだ後もおとめのままであった。

Tractatus (libri II) 2.8.12

12

Obstetricis incredulae periclitantis enixam, in testimonium reperta ejusdem esse virginitatis, incenditur manus; qua tacto infante, statim edax illa flamma sopitur; sicque illa medica feliciter curiosa, dein admirata mulierem virginem, admirata infantem Deum, ingenti gaudio exsultans, quae curatum venerat, curata recessit.

PL 11, 415A

信じない産婆が、産んだ女を試していると、その手が、彼女の処女性の証しとなるべく燃え上がる〔reperta は manus に係ると取った〕。その手で幼子に触れると、たちまちその貪る炎は鎮まる。こうして、その医者は、幸いにも好奇心の末に、おとめである女に驚き、神である幼子に驚き、大いなる喜びに躍り、癒すために来たのに、癒されて去った。

Tractatus (libri II) 2.8.13

13

Ita Christus in hominem se fecit nasci, quemadmodum homo non potest nasci. Totum denique sua luce resplendens corpus sine umbra gestabat: humilis carne, sed excelsus omnipotentiae majestate.

PL 11, 415A

このようにキリストは、人が生まれることのできない仕方で、人として生まれるようにした。さらに、自らの光で全身を輝かせ、影のない体を携えていた。肉においては低く、全能の威厳においては高かった。

Tractatus (libri II) 2.8.14

14

Qui sane ideo carnem est dignatus induere, ut nemo se possit per carnem, cum judicii dies venerit, excusare.

PL 11, 415A

彼がまことに肉を身にまとうことを厭わなかったのは、裁きの日が来たとき、誰も肉を口実に自らを弁解できなくするためである。