ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput LXV 第II巻 第LXV章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 520A · 4 sectiones

Tractatus (libri II) 2.65.1

1

De Exodo XII. Quamdiu, Judaee, bruti cordis nec dum discutis tenebras, sacraeque legis oracula jam in Christo completa nec probando cognoscis?

PL 11, 520A

出エジプト記について(12)。――ユダヤ人よ、汝はいつまで鈍い心の闇を払いのけず、聖なる律法の託宣がすでにキリストにおいて成就していることを、証明されてもなお知らないのか。

Tractatus (libri II) 2.65.2

2

Verumtamen pro tuo sensu si vis pascha legitimum celebrare, agnus requirendus est tibi (Exod. XII, 5) , sicut praeceptum est, ex agnis et haedis discordi natura commissus, quem in gregibus pecuinis ipsi tui non invenere majores.

PL 11, 520A

だが、汝の考えに従って、定めにかなった過越を祝おうとするなら、汝は小羊を探さねばならない(出エジプト記12:5)。命じられたとおり、子羊と子山羊の、相反する本性から合わされたものを。そのような羊は、汝の祖先自身が、家畜の群れの中に見いださなかった。

Tractatus (libri II) 2.65.3

3

Atque utinam tu invenias: dignus es enim immolatione tali, qui salutem tuam in incerti pecoris sitam visceribus opinaris. Sane quod passim multos occidis, edacitatis est tuae. Quod diversis in locis, vanitatis. Quod cum amaritudine comedis, infelicitatis.

PL 11, 520A

ああ、汝が見いだしさえするならば。汝はそのような屠りにふさわしい。自らの救いが、不確かな家畜の内臓に置かれていると思っている者なのだから。確かに、あちこちで多くを殺すのは、汝の食い意地による。別々の場所でするのは、空しさによる。苦い草とともに食べるのは、不幸による。

Tractatus (libri II) 2.65.4

4

Taceo, quod commemoratio est ingrati, non remedium, sacrificium, quod ipse reprobat fieri, qui praecepit. Hoc solum dico. Imple vel in caeteris legem, sicut scriptum est: Praecinge lumbos tuos. Indue pedibus calciamenta. Arripe baculum manu (Ibid. XI) . In eremum proficiscere, si tuos vis imitari majores.

PL 11, 520B

黙っておくが、それは恩知らずの記念であって、治療ではない。命じた者自身が、行われることを退ける犠牲である。私が言うのはこれだけだ。せめてほかの点では律法を満たせ。書かれているとおりに。「汝の腰に帯をせよ。足に靴をはけ。手に杖を取れ」(同11〔ミーニュは Ibid. XI と刷る。この句は出エジプト記12章にある〕)。荒れ野へ出立せよ、汝の祖先に倣いたいなら。