ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput LXXII 第II巻 第LXXII章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 524B · 3 sectiones

Tractatus (libri II) 2.72.1

1

De Daniele IV. Ingens supplicium aliquotiens ingentior prosequitur gloria, maxime divinis in rebus: in quibus felices obnixa devotione suam religionem custodiunt potius quam salutem.

PL 11, 524B

ダニエルについて(4)。――巨大な刑罰には、ときに、さらに巨大な栄光が伴う。とりわけ神にかかわる事柄においてそうである。そこでは幸いな者たちが、ひたむきな献身によって、身の無事よりも自らの宗教を守る。

Tractatus (libri II) 2.72.2

2

Igitur cum audio tres pueros incensos (Dan. c. III) , prius vehementer horresco; mox deinde eorum particeps optaverim fieri, cum cognosco inter flammas rorulentos hymnum Deo cecinisse securos (Ibid., c. IV) : tanta est enim fidei virtus tantaque potestas, ut cultoribus suis etiam ipsa elementa contra suam naturam famulari compellat.

PL 11, 525A

だから、三人の若者が焼かれると聞くとき(ダニエル書3章)、私はまず激しく身震いする。しかしやがて、彼らの仲間になりたいと願うであろう。炎のただ中で、露にぬれ、恐れることなく、彼らが神に賛歌を歌ったと知るからである(同書4章)。信仰の力はこれほど大きく、その権能はこれほどであって、自らに仕える者たちのために、諸元素さえも、自らの本性に逆らって仕えるように強いる。

Tractatus (libri II) 2.72.3

3

Unde, fratres, atrocissimae rei non vos terreat contemplatio : non enim ulla est metuenda jam poena, cum incensorum superstes insultet ignibus vita.

PL 11, 525A

だから、兄弟たちよ、この凄惨きわまりない出来事を思い浮かべても、諸君は恐れるな。もはや恐るべき刑罰はどこにもないからである。焼かれた者たちの生き延びた命が、炎をあざ笑っているのだから。