Tractatus (libri II) 2.16.1
De Susanna. Quotienscumque in hoc perverso saeculo contra laudabiles viros multiformes tenduntur insidiae, et diversis calumniarum generibus factiosae emerserint causae; quid homo pestilens excogitet, vel quid diabolus machinetur, non metuat justus, quia cum illo est Deus.
PL 11, 443Aスザンナについて。――この邪悪な世にあって、称賛すべき人々に対し、多様な罠が仕掛けられ、さまざまな種類の誹謗によって、徒党の企てた訴えが持ち上がるたびに、疫病のような人間が何を思いつこうと、悪魔が何を企もうと、義人は恐れてはならない。神が彼とともにいるからである。
Tractatus (libri II) 2.16.2
Inde Susanna illustris Hebraea verae decus pudicitiae docuit feminas suae castitatis exemplo.
PL 11, 443Aそこで、輝かしいヘブライの女スザンナは、真の貞淑の誉れを、自らの貞潔の模範によって、女たちに教えた。
Tractatus (libri II) 2.16.3
Stabat Susanna in judicio perditorum falsorum testium oppressa mendaciis, conscientiae tamen bonis contenta secretis, non tam rea susceptura sententiam, quam dicata Deo pro castitate fortiter moritura, et quam judicantium sententia prava dejecerat, illustris conscientiae integritas erigebat.
PL 11, 443Aスザンナは裁きの場に立っていた。邪な偽証人たちの偽りに押さえつけられながらも、良心の善き秘密に満足していた。判決を受けようとしているのは、有罪の者としてというより、貞潔のために神に捧げられ、雄々しく死のうとしている者としてである。裁く者たちの邪な判決が打ち倒したその人を、輝かしい良心の無傷さが立ち上がらせていた。
Tractatus (libri II) 2.16.4
Sufficit ergo pudicitiae conscientia, testis est Deus. Non respexit castitas, quid falsi dicerent testes, aut qualiter judices circumventi damnarent, non denique qualiter diabolus infamaret, qui non potuit pudoris fundamenta subvertere.
PL 11, 443Bそれゆえ、貞淑には良心で十分であり、神が証人である。貞潔は、偽証人たちが何を偽って言うか、欺かれた裁判官たちがどのように断罪するか、さらには悪魔がどのように汚名を着せるかを、顧みなかった。悪魔は恥じらいの土台を覆すことができなかったのである。
Tractatus (libri II) 2.16.5
Ibat ad supplicium non adulterum corpus, in quo extrema libido senilis exarserat, sed quod infamaverat diabolus, et quod protexerat virtus, et ornabat pudor illaesus.
PL 11, 444A刑場へ向かったのは、不貞の体ではなかった。老人たちの極度の情欲がその上に燃え上がった体、悪魔が汚名を着せたが、徳が守り、傷つかぬ恥じらいが飾っていた体であった。
Tractatus (libri II) 2.16.6
Tunc in puero sancto Daniele Spiritus sanctus ingressus ait, cum illa ad supplicium duceretur: Revertimini ad judicium: falsum enim isti contestati sunt de ea (Daniel. XIII, 49) . Stupet populus, quod a supplicio ad judicium repetendum revocaretur addicta.
PL 11, 444Aそのとき、彼女が刑場へ引かれていく間に、聖なる少年ダニエルの内に聖なる霊が入って言った。「汝ら、裁きに戻れ。この者たちは、彼女について偽りを証言したのだ」(ダニエル13:49)。民は驚く。刑場から、裁きをやり直すために、宣告された女が呼び戻されたからである。
Tractatus (libri II) 2.16.7
Falsos testes pavor invadit. Tremit diabolus, quod ipsius commenta nudentur. Gaudent angeli, quod oppressa veritas tandem defendatur in terris. Triumphat maritus, quod castam invenerit conjugem. Laetatur familia omnis, quod in ea nihil inveniat fama, quod feriat.
PL 11, 444A偽証人たちを恐怖が襲う。悪魔は、自らの作り事が暴かれることに震える。天使たちは、押さえつけられていた真理が、ついに地上で守られることを喜ぶ。夫は、貞潔な妻を見いだしたことに勝ち誇る。家の者はみな、噂が彼女に打つべきものを何も見いださないことを喜ぶ。
Tractatus (libri II) 2.16.8
Cruciatur diabolus, quod nulla ex parte suam perfecerit voluntatem: nec adulterium enim, quod factum diffamabat exercuit nec homicidium, quod procurabat; invenit.
PL 11, 444A悪魔は、いかなる点でも自らの意志を成し遂げなかったことに苛まれる。彼が事実として中傷していた姦淫を、彼は実行しなかった。企てていた殺人も、成就しなかったのである〔nec … nec …; invenit の句は語順が乱れている。そのように解した〕。