Tractatus (libri II) 1.14.1
De spirituali aedificatione domus Dei. I. Vellem, fratres dilectissimi, triumphali quodam modo uti sermone, novique operis arcem sacram laudibus geminare.
PL 11, 354B神の家の霊的な建築について。――I. いとも愛する兄弟たちよ、私は、いわば凱旋の語り口を用い、新しい建造物の聖なる砦を賛美によって倍加させたいところである。
Tractatus (libri II) 1.14.2
Sed quamvis sit optimum laudare quae Dei sunt, tamen praecipuum non est, quod cum Gentibus, vel Judaeis potest esse commune; nam et illis si liceat, vel si velint, fortassis cultius synagogas aedificent, cultius erigant capitolia; sed in his omnibus operibus vero judicio structores magis possunt placere, quam sacerdotes.
PL 11, 354Bしかし、神に属するものを賛美することは最善のことであるとはいえ、諸国民やユダヤ人と共通でありうるものは、卓越したことではない。彼らも、許されるなら、あるいは望むなら、おそらくいっそう立派に会堂を建て、いっそう立派にカピトリウムを築くであろう。だが、これらすべての建造物においては、正しい判断をすれば、司教よりも建築者のほうが人を喜ばせうる。
Tractatus (libri II) 1.14.3
Quid, quod aut nullum, aut perrarum est per omnem Ecclesiam Dei orationis loci membrum, quod possit quavis ruina in se mergentibus idololatriae aedibus nunc usque aliquatenus comparari?
PL 11, 355Aさらに、神の教会全体を通じて、祈りの場の部分で、これまで、自らのうちへ崩れ落ちつつある偶像崇拝の神殿の、どのような廃墟とさえ、多少なりとも比べうるものが、皆無であるか、ごく稀であるというのは、どうであろうか〔この句は意味が定かでなく、このように解した〕。
Tractatus (libri II) 1.14.4
Nam et Salomonis accepimus templum luculento opere fuisse constructum, atque ita elaboratum, ut nesciret inspector, in eo quid potissimum miraretur, magnitudinem, opus, ornatum, an ne materiam: ita enim in unum decorem universa convenerant, ut legitima domus Dei caduca illa ambitio putaretur.
PL 11, 355A実際、ソロモンの神殿も、見事な工事によって建てられ、非常に精巧に造られていたと、我々は聞いている。見る者は、その中で何をいちばん驚嘆すべきか、大きさか、工事か、装飾か、それとも材料かを知らなかったほどである。あらゆるものが一つの美へと集まっていたので、あの滅びゆく壮麗さが、神の正当な家と思われたほどであった。
Tractatus (libri II) 1.14.5
Quod si ita esset, inter memorata impar cultu semper inveniretur. II. Sed haec saecularia sine legitimo ac devoto cultore nec sufficientia, nec necessaria honori suo protestatur Deus hactenus dicens: Coelum mihi thronus, et terra suppedaneum pedum meorum.
PL 11, 355Aもしそうであったなら、前述のものの中で、装いにおいて〔神殿に〕劣るものが、常に見いだされたであろう〔この文は意味が定かでない。impar の主語が示されず、「神の家が壮麗さで定まるなら、諸国民やユダヤ人の建物と並べて、飾りで劣るものがいつも出てくる」の意と取った〕。II. だが、これらの世のものは、正当で敬虔な崇拝者を欠くなら、自らの栄誉には十分でも必要でもないと、神は次のように言って宣言している。「天は私の玉座、地は私の足台である。」
Tractatus (libri II) 1.14.6
Quam mihi aedificabitis domum? aut quis locus ad requiem mihi? Omnia enim ista fecit manus mea (Isa., LXVI, 1, 2) .
PL 11, 355B「汝らは私にどのような家を建てようというのか。私の休む場所はどこにあるのか。これらすべてを、私の手が造ったのである」(イザヤ66:1, 2)。
Tractatus (libri II) 1.14.7
In Evangelio quoque sic dicit: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis prophetas, et lapidas missos ad te, quoties volui colligere filios tuos, sicut gallina pullos suos sub alus, et noluisti? Ecce remittetur vobis domus vestra (Matth., XXIII, 37, 38) .
PL 11, 355B福音書でもこう言う。「エルサレム、エルサレムよ、預言者たちを殺し、汝に遣わされた者たちを石で打つ者よ。鶏が雛をその翼〔底本は alus。alis と読む〕の下に集めるように、私は汝の子らを何度集めようとしたことか。だが汝らは望まなかった。見よ、汝らの家は汝らに残される」(マタイ23:37, 38)。
Tractatus (libri II) 1.14.8
Et iterum: Non relinquetur in templo lapis super lapidem, qui non dissolvatur (Matth., XXIV, 2; Marc., XIII, 2; Luc., II, 5) .
PL 11, 356Aまた言う。「神殿では、石の上に石が残されて崩されないものはない」(マタイ24:2; マルコ13:2; ルカ2:5)〔ルカの引照はミーニュの刷るまま。ルカ21:6のことか〕。
Tractatus (libri II) 1.14.9
Reprobat ergo tam immensum, tam insigne, tam opulens templum, quia in eo verum non erat templum; etenim hominum conciliabulum est contextio ista parietum; fidelis autem populus Dei templum, Apostolo dicente: Vos estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (II Cor., VI, 16) .
PL 11, 356Aそれゆえ神は、これほど巨大で、これほど際立ち、これほど富んだ神殿を退ける。そこにはまことの神殿がなかったからである。実際、この壁の組み合わせは、人間の集会所である。だが、神の忠実な民こそが神殿である。使徒が言う。「汝らは神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに住んでいる」(二コリント6:16)。
Tractatus (libri II) 1.14.10
Et verum est; nam sicut idolis insen atis similia templa conveniunt, ita viventi Deo viva templa sunt necessaria; in his enim solis sacerdotum Dei structura et propria est et perennis; qua et Judaeos et Gentes vel caeteros antecedimus.
PL 11, 356Aそしてそれは真実である。実際、感覚なき〔底本は insen atis。語が崩れている。insensatis と読む〕偶像にそれに似た神殿がふさわしいように、生ける神には生ける神殿が必要である。これらにおいてのみ、神の司教たちの建築は固有のものであり、永続するからである。この建築によって、我々はユダヤ人にも諸国民にも、その他の者にも勝る。
Tractatus (libri II) 1.14.11
Incomparabilis autem gloria, ac vere Deo digna, cum uno consensu, una fide, alter alterum commendans, devotione consimili convertuntur ad Deum et sacerdos et templum.
PL 11, 356B比類なく、まことに神にふさわしい栄光は、一つの合意、一つの信仰によって、互いに相手を引き立てつつ、同じ献身をもって、司教も神殿も神へと向き直るときにある。
Tractatus (libri II) 1.14.12
Exsultate igitur, fratres, aedificationemque vestram aede ista de novella cognoscite, cujus quoque capacitatem felici numero fecistis angustam: ex eo enim ipso, quod nos non capit locus, exinde intelligitur, quia fides vestra capit Deum.
PL 11, 356Bそれゆえ、兄弟たちよ、喜べ。そして諸君の建築を、この新しい建物から知れ。その広さを、諸君は幸いな人数によって狭くしてしまった。実際、場所が我々を収めきれないというまさにそのことから、諸君の信仰が神を収めていることが分かる。
Tractatus (libri II) 1.14.13
Igitur ne quis operationem a me forte disquirat, paucis insinuabo. III. In totius fabricae fundamentis, non sicut in Judaeae templo plurimi, sed magnus, praeclarus, pretiosus, ac speciosus unus est lapis, qui quadrae turris totam solus sustinet molem (Ephes., II, 20) : cui non innumerabilis varie famulatur acies validissima columnarum, quia illi septem solae sufficiunt: non aeneum inhaeret mare, quia illi perennis fontis sui vivum inest mare: non quod naufragos faciat, sed quod naufragos ad vitam suavem perducat: non aurum, non argentum; quia in suis martyribus computat totum.
PL 11, 357Aさて、もし誰かが私に工事の次第をたずねるなら、少し説明しよう。III. 建物全体の基礎には、ユダヤの神殿のようにおびただしい石があるのではなく、ただ一つの、大きく、傑出し、貴く、美しい石があり、それが四角い塔の全重量を独りで支える(エフェソ2:20)。この建物には、数知れず、さまざまに並んだ、柱の強大な隊列が仕えるのではない〔ミーニュの脚注 (11) は、cui 以下を隅の石ではなく建物全体(教会)に係るとする〕。この建物には七本だけで足りるからである。青銅の海が付属するのでもない。この建物には、自らの永遠の泉の生ける海があるからである。それは人を難破させるためではなく、難破した者たちを快い命へ導くためである。金も、銀もない。この建物は、自らの殉教者たちのうちにすべてを数えるからである。
Tractatus (libri II) 1.14.14
Non fenestrarum lumen implorat; quia sol aeternus in eo manet. Inaestimabilia unius plenitudinis tria illi sunt membra, unum secretarium, et patentes semper duodecim portae, quas ab hostili defendit impulsu in modum. Tau litterae prominens lignum.
PL 11, 358Aこの石は窓の光を求めない。永遠の太陽がその中にとどまるからである。測り知れない、ただ一つの充満の、三つの部分がある。一つの奥の間と、常に開かれた十二の門と、〔三つ目は〕これらの門を敵の突撃から守る、タウの文字の形に突き出た木である〔底本は in modum. Tau litterae… と切る。「タウの文字の形に」と続けて読んだ〕。
Tractatus (libri II) 1.14.15
O res vere miranda! Quotidie aedificatur et quotidie dedicatur: floribus perpetuis ac diversis gemmis, lapidibus, margaritis per momenta distinguitur: et quia opus est vivum, tectum non habet, nisi coelum. IV.
PL 11, 358Aああ、まことに驚嘆すべきもの。日々建てられ、日々献堂される。絶えざる花と、さまざまな宝石、石、真珠によって、刻々と彩られる。そして生ける工事であるので、天のほかに屋根をもたない。IV.
Tractatus (libri II) 1.14.16
Dicam praeterea, quae quotidie merces, quae impendatur annona. Omnibus peraeque unus panis cum ligno datur, aqua cum vino, sal, ignis et oleum, tunica rudis et unus denarius, quem qui libens acceperit, acceptumque non spreverit, sed in labore usque ad ultimum perduraverit, turri completa, inaestimabiles divitias in ea commanens possidebit.
PL 11, 358Aさらに、日々の報酬と、支給される糧食について語ろう。すべての者に等しく、一つのパンが木とともに〔lignum は前節の「突き出た木」と同じ語で、十字架を響かせるらしい〕、水が葡萄酒とともに、また塩、火、油、粗い下着、そして一デナリウスが与えられる。それを喜んで受け取り、受け取ったものを軽んじず、労苦のうちに最後まで耐え抜く者は、塔が完成したとき、その中にとどまって、測り知れない富を所有するであろう。
Tractatus (libri II) 1.14.17
V. Memorandum quoque necessario est etiam illud, a quo quid agatur in templo. Sacerdos vocat, ostium credulitas aperit, simplicitas introducit, intellectus invitat, veritas persuadet, timor excubat, disciplina coercet, continentia se refrenat.
PL 11, 361AV. 神殿の中で誰によって何がなされるかも、必ず心に留めておかなければならない。司教が呼び、信じる心が戸を開き、率直さが導き入れ、理解が招き、真理が説得し、畏れが見張り、規律が抑え、節制が自らを制する。
Tractatus (libri II) 1.14.18
Stat in angusto fides, in secreto pudicitia, in primo innocentia, aequitas in medio, in fine patientia.
PL 11, 361A狭い所には信仰が立ち、奥には貞潔が、入口には無垢が、中ほどには公正さが、終わりには忍耐が立つ。
Tractatus (libri II) 1.14.19
Pax colligit, charitas ligat, sollicitudo custodit, justitia distribuit, pietas ministrat, puritas supplicat, spiritus postulat, spes promittit, sapientia domus domina praerogat munera. Exsultate, seniores, vos estis hujus operis firmamenta.
PL 11, 361A平和が集め、愛が結び、配慮が守り、正義が分配し、敬虔が仕え、清らかさが懇願し、霊が請い求め、希望が約束し、知恵、この家の女主人が、賜物を先立って分け与える。喜べ、年長の者たちよ、諸君こそこの建築の土台である。
Tractatus (libri II) 1.14.20
Exsultate, juvenes, vos estis lapidibus adamantinis meliores. Exsultate, pueri, sacrae turris dulces, ac sine pretio margaritae. Felicia, exsultate, conjugia: meliores ornatui gemmas sculpitis, quam vos estis.
PL 11, 361A喜べ、若者たちよ。諸君は金剛石の石よりも優れている。喜べ、子どもたちよ。諸君は聖なる塔の、甘く、値のつけられぬ真珠である。幸いな夫婦たちよ、喜べ。諸君は、飾りのために、諸君自身よりも優れた宝石を刻んでいる〔「宝石」は子らを指すものか〕。
Tractatus (libri II) 1.14.21
Exsultate, viduae: quadratura vestrae virtutis angularis lapidis conjugio cohaeretis. Exsultate, virgines: omnem istam celebritatem honore vestri floris ornatis.
PL 11, 361B喜べ、寡婦たちよ。諸君は自らの徳の四角さによって、隅の石と婚姻の絆で結ばれている。喜べ、処女たちよ。諸君は、この祝祭の群れ全体を、自らの花の誉れによって飾っている。
Tractatus (libri II) 1.14.22
Exsultate, divites, praerogationibus crebris et justis veri divites facti: promotioni etenim coelestis vestrae dignitatis debetur divini operis perennis ista laudatio.
PL 11, 361B喜べ、富める者たちよ。たびたびの、正しい、先立つ施しによって、諸君はまことに富める者となった。神のこの工事に対する永続する称賛は、諸君の天の位への昇進に負うものだからである。
Tractatus (libri II) 1.14.23
Exsultate pauperes spiritu: per vos, et in vobis Dei major est domus: nam et omnibus aequales estis et pedaturas omnes vestri corporis ambitu superatis. Denique sancti divites pauci sunt, vos plures estis. VI.
PL 11, 361B喜べ、霊において貧しい者たちよ。諸君を通して、諸君のうちに、神の家はいっそう大きい。諸君はすべての者に等しく、また諸君の体の周りの大きさによって、あらゆる測り〔pedaturas。足による測りの意〕を超えている〔この句は意味が定かでない〕。結局、聖なる富者は少なく、諸君のほうが多い。VI.
Tractatus (libri II) 1.14.24
Haec sunt, dilectissimi fratres, charismata vestra: hae virtutes, quibus Hierusalem spiritalis instruitur, quibus sacrae orationis iste locus novus et populus quotidie Christi Dei et Domini nostri providentia comparatur.
PL 11, 362Aいとも愛する兄弟たちよ、これらが諸君の賜物である。これらの徳によって、霊的なエルサレムが築かれ、これらによって、聖なる祈りのこの新しい場所と民が、我々の神にして主であるキリストの摂理により、日々整えられる。
Tractatus (libri II) 1.14.25
Hic labor noster illustris: haec gloria omnium sacerdotum: hoc mysterium Deo, hoc opus charum, hoc opus vivum carnaliter geritur, sed spiritaliter promovetur.
PL 11, 362Aこれこそ我々の輝かしい労苦、これこそすべての司教の栄光、これは神にとっての奥義、これは愛される工事、生ける工事であって、肉的に営まれるが、霊的に推し進められる。
Tractatus (libri II) 1.14.26
Praestabit autem Deus pater omnipotens, ut quomodo isto in terrestri domicilio ei gratias agimus, ita in coelestibus regnis uberiores sanctis cum omnibus referamus.
PL 11, 362A全能の父なる神は、我々がこの地上の住まいで神に感謝しているように、天の王国で、すべての聖なる者たちとともに、いっそう豊かな感謝を捧げることを与えるであろう。