ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput LIX 第II巻 第LIX章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 514A · 5 sectiones

Tractatus (libri II) 2.59.1

1

De Exodo VI. Judaei, unde se beatos putant, infelices inde esse noscuntur: etenim commodius puto misero in statu suo manenti, quam beato in ultimas miserias devoluto.

PL 11, 514A

出エジプト記について(6)。――ユダヤ人は、自らを幸いだと思うまさにその点で、不幸であると知られる。というのも私は、不幸な状態にとどまっている者のほうが、幸いから最悪の不幸へ転げ落ちた者よりもましだと思う。

Tractatus (libri II) 2.59.2

2

Nam praedicant patres suos Aegyptium populum fugiendo delesse (Exod. cap. XIV) : Deum suis praefuisse majoribus, eorumque iter praecessisse: non intelligentes, quia exinde eos a facie sua remotos, post suum dorsum cum post futuris abjecerat: Erythraeum quoque in geminas ripas medium scissum mare, ductisque dextra laevaque aggeribus in aciem stipatis, undarum salvo liquore, arefactam profundi in semet contra se obnixam, stupidam pependisse naturam: viam inter fluctus micuisse terrenam, quae utique non coelestis populi meritum, sed terreni per orbem totum dispersionis futurae denuntiabat exitium.

PL 11, 514A

というのも彼らは、自分たちの父祖が逃げることによってエジプトの民を滅ぼしたと言い立てる(出エジプト記14章)。神が自分たちの祖先の先頭に立ち、その道に先立ったと言い、しかし悟らないのである、神が彼らを、その顔の前から遠ざけ、後の世の者たちとともに〔底本は cum post futuris。ミーニュの脚注 (4) は、post futuris を posteris(後の世の者たち)の意とし、ウィトルウィウスとゲッリウスに例があるとする〕自らの背の後ろへ投げ捨てていたことを。また紅海も二つの岸に、真ん中で裂かれ、右と左に堤が引かれて戦列のように密集し、波の水はそのまま保たれ、深みの本性は〔底が〕乾かされて、自らに向かって自らを突っ張り、呆然として宙に懸かっていたと言う。波のあいだに地の道が輝いたが、それは天の民の功績ではなく、地の民が全世界に散らされるという将来の滅びを告げるものであった。

Tractatus (libri II) 2.59.3

3

Ideo eos in eremum inde perduxit (Exod. cap. XV) , vulneraque detestabilis mentis curanda lacte cum melle providendo commonuit (cap. XVI) : nam infirmis ac languidis mannae teneritudinem irroravit; non enim erant idonei, aut digni, qui coelestis panis perpetua soliditate fruerentur.

PL 11, 514B

だから彼らをそこから荒れ野へ導いた(出エジプト記15章)。そして忌まわしい心の傷を、乳と蜜を備えることで癒やすべきものとして思い起こさせた(16章)。弱く力ない者たちにマナの柔らかさを注いだのである。天のパンの永続する堅さを享受するにふさわしくも値しもしなかったからである。

Tractatus (libri II) 2.59.4

4

Petra illis scaturivit in fontem (cap. XVII) : ut biberent detritis lacunis, ut merebantur, coenulentum postmodum laticem, Domino dicente: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquam portare (Jer. II, 13) .

PL 11, 515A

岩は彼らのために泉となって湧き出た(17章)。傷んだ水溜めから、ふさわしいことに、のちには泥まじりの水を飲むためである。主がこう言うときのように。「彼らは、生ける水の泉である我を捨て、水を運べぬ壊れた水溜めを自分たちのために掘った」(エレミヤ2:13)。

Tractatus (libri II) 2.59.5

5

Postremo infelices quid sperant de imagine, cujus nosse non sunt meriti veritatem, Dominum nostrum Jesum Christum?

PL 11, 515A

結局、不幸な者たちは、その似姿に何を望むのか。その真理、すなわち我々の主イエス・キリストを、彼らは知るに値しなかったのに。