ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber I, Caput II 第I巻 第II章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 256A · 55 sectiones

Tractatus (libri II) 1.2.1

1

Sed dicet aliquis: si ita est, nulli ergo lex prodest. Absit. Prodest, et quidem plurimum: nam per ipsam Dei voluntas populis intimatur: per ipsam disciplina coelestis colligitur ac tenetur (Rom. III, 20 et VII, 7) : per ipsam, inquam, genus omne peccati, ne quis imprudens intereat, diffamatur.

PL 11, 256A

しかし、ある者は言うだろう。そうであるなら、律法は誰にも益をもたらさないのだ、と。決してそうではない。益をもたらす。それも最大の益である。律法によって神の意志が諸民に告げられ、律法によって天の教えが集められ、保たれるからである(ローマ3:20, 7:7)。律法によって、と私は言う、あらゆる種類の罪が、誰も知らぬうちに滅びることのないよう、暴かれるからである。

Tractatus (libri II) 1.2.2

2

Semper monere non desinit, ignorantia ne quis reatum excuset: nunc severa, nunc blanda demonstrat praemium, demonstrat et gladium, unicuique, quod elegerit, tributura, ut jure possit implere, quod gerit.

PL 11, 256A

律法は、無知によって咎を言い逃れる者のないよう、つねに戒めてやまない。あるときは厳しく、あるときは優しく、報いを示し、また剣をも示して、各人に選んだものを与えようとする。自らの行うことを正しく果たせるようにするためである。

Tractatus (libri II) 1.2.3

3

Qui ad se veniunt, professionem credulitatis ab eis solam ideo, quia eorum fidem videre non potest, exigit: quam si abesse ex moribus deprehenderit, confestim ut perfidum punit irata quem docuit: nullamque aliam ob caussam promulgatam se esse testatur, nisi ut fides de infidelibus vindicetur.

PL 11, 257A

自分のもとに来る者たちから、律法は、信じる心の表明だけを求める。彼らの信仰を見ることができないからである。もしその信仰が振る舞いに欠けているのを見いだせば、教えたその者を、怒ってただちに不実な者として罰する。そして、自らが公布された理由はほかにない、信仰のために、信仰なき者たちに報復がなされるためだ、と証言する。

Tractatus (libri II) 1.2.4

4

Denique tolle peccatum; cessat legis imperium. Lex enim, sicut scriptum est, justo posita non est, sed peccatori: quia justus ex fide vivit (I Tim. I, 9; Gal. III, 11) , infidelis injuste.

PL 11, 257A

つまり、罪を取り去れ。律法の支配は終わる。書かれているとおり、「律法は、義人のために置かれたのではなく、罪人のために置かれた」。「義人は信仰によって生きる」からであり(一テモテ1:9; ガラテヤ3:11)、信仰なき者は不義に〔生きる〕。

Tractatus (libri II) 1.2.5

5

Errat igitur quisquis disputationem legis aestimat fidem: quisquis duo in unum diversa confundit. Disputatio enim sicut excolit legem, ita, si versuta sit, eradicat fidem: quia fides profecto non est, ubi quaeritur fides.

PL 11, 257A

それゆえ、律法についての論議を信仰と見なす者は誤っている。互いに異なる二つのものを一つにごちゃまぜにする者は誤っている。論議は、律法を耕すのと同じだけ、もし狡猾であれば、信仰を根こそぎにする。信仰が探し求められるところに、信仰は確かにないからである。

Tractatus (libri II) 1.2.6

6

Deinde quia lex communis est, fides vero privata: quia lex semper manat ex libro genitali, fides autem tenaciter inhaeret suo soli proposito. Lex ab alio transit in alium, fides interit, si a suo statu aliquando vel aliquo declinaverit.

PL 11, 257B

次に、律法は共通のものだが、信仰は私的なものである。律法はつねに生みの書から流れ出る〔liber genitalis は創世記を指すとも取れるが、定かでない〕が、信仰は自らのただ一つの目的に固く結びついている。律法は人から人へ移るが、信仰は、いつであれ、どの方向へであれ、自らのあり方から逸れるなら、滅びる。

Tractatus (libri II) 1.2.7

7

Lex hominis conscientiam alloqui tantum potest, videre autem non potest: fides conscientiam medullitus mundat, ne quid reatui vel intrinsecus debeat: qui enim suam conscientiam non timet, is est qui Deum non timet. Adde, quod lex partibus et discitur et docetur.

PL 11, 258A

律法は人の良心に語りかけることしかできず、見ることはできない。信仰は良心を髄まで清め、内側においてさえ咎に負うものが何も残らないようにする。自らの良心を恐れない者は、神を恐れない者だからである。さらに加えよ。律法は部分に分けて学ばれ、教えられる。

Tractatus (libri II) 1.2.8

8

Adde, quod tota nec intelligitur, nec tenetur. Adde, quod a quolibet pro ingenii qualitate argumentis asseritur. Adde, quod ab omnibus appetitur, et a nullo completur. Adde, quod index Dei voluntatis est, non Dei originis, aut naturae. III.

PL 11, 258A

さらに加えよ。律法は全体としては理解されず、保たれもしない。さらに加えよ。律法は、誰によっても、才能の質に応じて論拠で主張される。さらに加えよ。律法はすべての人に求められながら、誰にも全うされない。さらに加えよ。律法は神の意志の指標であって、神の起源や本性の指標ではない。III.

Tractatus (libri II) 1.2.9

9

Sequitur, ut scire debeamus, utrum tractatum fidei, an fidem tractatus debeamus asserere. Si tractatum fidei dixerimus; vehementer errabimus: subjici enim se loquacitatis artificio fidei natura non patitur, a qua nihil aliud laboratur, nisi ut suis sibi tantum virtutibus approbetur: non enim potest esse perfectum, quod aliunde exspectat sibi aliquid necessarium.

PL 11, 258A

次に、我々が知らねばならないのは、信仰の論述を主張すべきか、論述の信仰を主張すべきか、ということである。もし信仰の論述と言うなら、我々は大いに誤る。信仰の本性は、饒舌の技巧に服することを許さないからである。信仰が努めるのは、ただ、自らの徳によってのみ自らに認められること、それだけである。必要なものを他から待つようなものは、完全であり得ない。

Tractatus (libri II) 1.2.10

10

Si vero fidem tractatus dicere coeperimus; erit profecto nec nostra, nec sua, sed nec ejus, cujus esse dicetur: quia tractatus fidem cum adstruit, ex eo ipso eam, quo adstruit, destruit: nec ulli dabit, quod non habet; sed potius, ut non habeat, adhuc ipse disquirit.

PL 11, 259A

だが、もし論述の信仰と言い始めるなら、それは確かに、我々のものでも、自らのものでもなく、それがそのものだと言われる者のものでもなくなる。論述は、信仰を築き上げるとき、築き上げるまさにそのことによって、信仰を壊すからである。論述は、持っていないものを誰にも与えない。むしろ、なおも自ら探し求めているので、持ってはいないのである。

Tractatus (libri II) 1.2.11

11

Video praeterea, sicut assertorum indicant nomina (quae si auferas, nulla fortassis est pugna), multos fuisse tractatus, multas fides, et quidem novellas, et litis labore ac favore nutritas: quas, quia vera vix potest inveniri, credo, ne populi penuria laborarent, venales esse propositas.

PL 11, 259A

さらに私は見る。主張した者たちの名が示すとおり(その名を取り去れば、争いはおそらくない)、多くの論述があり、多くの信仰があった。しかも新しいものであり、争いの労苦と贔屓によって育てられたものである。まことの信仰はほとんど見いだせないので、民が欠乏に苦しまないよう、売りに出されたのだと私は思う。

Tractatus (libri II) 1.2.12

12

Verumtamen ex his omnibus eligendum quid sit, non potest nosci aut comprehendi: quia non erit nec proprium, nec firmum, quod habet statum semper incertum: quippe cum unius electio sit alterius reprobatio: vel si omnes omnino amplectendae sint, ut tot quis habeat fides, quot non habet verba, multo magis nihil habebit, quia tractatus, qui eas genuit, vel quotidie generat, adhuc potest generare: e diverso provocatus, rursus eas pro ingeniorum argumentorumque viribus retractando ac refellendo consumit.

PL 11, 260A

だが、これらすべての中から何を選ぶべきかは、知ることも把握することもできない。つねに定まらぬ状態にあるものは、固有のものでも、堅固なものでもあり得ないからである。一つを選ぶことは、他を退けることだからである。あるいは、すべてを受け入れるべきなら、人は、持っている言葉よりも多くの信仰を持つことになる〔quot non habet verba は字義どおりには「持たない言葉の数だけ」。名づける言葉も足りぬほど多くの信仰を持つ、の意と取った〕。そうなればなおさら、何も持たないことになる。それらを生んだ論述は、毎日生んでおり、なおも生むことができるからである。反対側から挑まれると、論述は、才能と論拠の力に応じて、それらを再び論じ直し、反駁することで使い果たす。

Tractatus (libri II) 1.2.13

13

Sin vero, sicut necesse est, una est illa nobilis et antiqua, quae non dicam tractatu, sed ipsius nativitate: porro major est legis, quae Deum Deo credendo promeruit, quaeque credere non didicit, sed praesumpsit; edicat mihi perniciosa ista adinventio tractatus sui, quo proficit pugna?

PL 11, 261A

だが、必然であるように、あの高貴で古い信仰が一つであるなら——それは、論述よりも、とは言うまい、その〔律法の〕生まれそのものよりも古く、まことに律法より年長である〔本文が崩れているらしい。quae non dicam tractatu, sed ipsius nativitate には比較の語が欠けているので、続く major(より年長の)を補って「論述より、とは言わず、律法の生まれそのものより古い」と解した。legis は属格で、比較の奪格の代わりと取った〕。その信仰は、神を信じることによって神の嘉みを得たのであり、信じることを学んだのではなく、先んじて手にしたのである——この有害な考案、論述というものは、私に言い立てるがよい。争いが何の役に立つのか、と。

Tractatus (libri II) 1.2.14

14

Ne fides, inquit, intereat, cum male aut creditur, aut docetur. Quod malum est ista ratio, mox videbimus. IV. Nunc scire cupio, fides ex doctrina constet, an ex credulitate, an ex utroque.

PL 11, 261A

「信仰が滅びないように」とそれは言う、「悪く信じられ、あるいは悪く教えられるとき」〔に〕。この理屈がどれほど悪いかは、まもなく見よう。IV. いま私が知りたいのは、信仰は教えから成るのか、信じることから成るのか、その両方から成るのか、ということである。

Tractatus (libri II) 1.2.15

15

Si ex doctrina constat; non habent ergo fidem, qui litteras nesciunt, sed nec ipsi, qui sciunt: quia legis scientiam observantiamque ad perfectionem perducere nullis rationibus possunt.

PL 11, 261A

もし教えから成るなら、文字を知らない者は信仰を持たないことになり、知っている者さえ持たないことになる。彼らは、律法の知識と遵守を、いかなる論拠によっても完成へ導くことができないからである。

Tractatus (libri II) 1.2.16

16

Si ex credulitate, non ei opus est ulla interpretatio: quia sicut semel creditur, ita semel ex eo ipso, quod creditum est, consummata fides, ulta nec minuitur, nec augetur.

PL 11, 262A

もし信じることから成るなら、いかなる解釈も要らない。一度信じられるように、信じられたそのことによって、信仰は一度で成し遂げられ、それ以上減りも増えもしないからである〔底本は ulta。ultra(それ以上)と読む〕。

Tractatus (libri II) 1.2.17

17

Sin vero ex utroque; Patriarcharum semensa fides est: ac per hoc illis constitutionis nostrae videlicet decernendi sunt libri, ut possint esse perfecti. O quam misera est fides, quam verba concinnant!

PL 11, 262A

だが、もし両方から成るなら、族長たちの信仰は半ばしか満たされていない〔底本は semensa。ミーニュの脚注 (37) は、semensus を dimensus・emensus と同じく mensura から来た語で「半分の量の」の意とし、族長たちの信仰を、アリウス派の言う信仰の二つの部分のうち一つしか持たない「半分の信仰」と呼んだ皮肉だとする〕。そうであれば、彼らが完全であり得るために、いわば我々の制度の書物が、彼らに割り当てられねばならないことになる。ああ、言葉が組み立てる信仰は、なんと惨めなことか。

Tractatus (libri II) 1.2.18

18

O quam debilis, cujus quotidie dissipantur variis argumentationibus membra! O quam indefensa, quae regum, judicum, divitum, aliquoties etiam, quod pejus est, Gentium desiderat per momenta patrocinia! O quam turpis ac lubrica, de qua ludit aliena sententia!

PL 11, 262A

ああ、その肢体が日ごとに種々の論証で散らされる信仰は、なんと弱いことか。ああ、折々に、王たち、裁判官たち、富める者たち、さらにはときに——いっそう悪いことに——異邦人たちの庇護を求める信仰は、なんと守りのないことか。ああ、他人の意見にもてあそばれる信仰は、なんと恥ずべく、足場の滑りやすいことか。

Tractatus (libri II) 1.2.19

19

O quam adultera, quae non agnoscit, quo auctore sit nata! O quam ridiculosa, quae duobus confligentibus Christianis, ab altero eorum, si non transducitur, perfidia, cum transducta fuerit, fides vocatur! O quam non vera, si factionibus pollet!

PL 11, 264A

ああ、誰を創始者として生まれたのかを認めない信仰は、なんと姦通の子であることか。ああ、二人のキリスト教徒が争うとき、一方からは、〔自分の側に〕引き込まれなければ不実と呼ばれ、引き込まれれば信仰と呼ばれる信仰は、なんと笑うべきものか。ああ、党派によって力を得るなら、信仰はなんと真実でないことか。

Tractatus (libri II) 1.2.20

20

O quam publicana, cujus fabulantur etiam profani secreta! O quam praesumpta quae mavult magis novellae traditioni suae credi, quam antiquitati, quam Deo Domino dicenti: Rejicitis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Marc. VII, 9) .

PL 11, 265A

ああ、瀆聖の者たちさえ、その秘められたことを語り散らす信仰は、なんと公のものに成り下がっていることか。ああ、自らの新しい伝承が信じられることを、古さよりも、主なる神が言うことよりも望む信仰は、なんと思い上がっていることか。主なる神はこう言う。「汝らは、神の戒めを退けて、汝らの伝承を立てる」(マルコ7:9)。

Tractatus (libri II) 1.2.21

21

Sed non eo dico, ut ingratum faciam doctrinae beneficium, sed ut sciat unusquisque, aliud esse fidem, aliud esse tractatum: nec fidem per tractatum posse vel dari, vel nosci, vel destrui. Dari non potest; quia si verbis dari potest, poterit et verbis auferri.

PL 11, 265A

だが、私がこう言うのは、教えの恩恵を恩知らずなものにするためではなく、信仰と論述は別のものであり、信仰は論述によって与えられることも、知られることも、壊されることもできない、と各人が知るためである。与えられることはできない。言葉で与えられ得るなら、言葉で奪われ得ることにもなるからである。

Tractatus (libri II) 1.2.22

22

Nosci adaeque non potest; quia fieri potest, ut quis aliud gestet in labiis, aliud in penetralibus cordis. Similiter ne destrui quidem; quia si vera fides est, aliud esse non potest, quam quod est.

PL 11, 265A

同じく、知られることもできない。ある人が、唇には一つのことを持ち、心の奥にはもう一つのことを持つことがあり得るからである。同様に、壊されることもできない。もしそれがまことの信仰であるなら、それ以外のものではあり得ないからである。

Tractatus (libri II) 1.2.23

23

Igitur cum possibilitatis humanae non sit, fidei videre secreta, nusquam, frater, tua curiositas, nusquam tua proficit pugna: quia quem putas vel de tuis ipsis studiosis fidelissimum, hic infidelis; et quem putaveris infidelem, hic fidelis est.

PL 11, 265B

それゆえ、信仰の秘められたことを見るのは人間の可能性に属さない以上、兄弟よ、汝の詮索はどこにも益をもたらさず、汝の争いもどこにも益をもたらさない。汝が、汝自身の熱心な者たちの中でさえ最も忠実だと思う者が、不信の者であり、汝が不信の者だと思う者が、忠実な者なのだから。

Tractatus (libri II) 1.2.24

24

Forte in eo se quis aestimet fideliorem, si loquatur argute; cum magis verus sit ille fidelis, qui sacra in praedicatione non ultra, quam licitum est, aciem suae tetenderit mentis: eo enim res deducta est, ut fides nostra per Dei requiratur injuriam.

PL 11, 266A

もしかすると、鋭く語るなら自らをいっそう信仰深いと思う者もいよう。だが、聖なる宣教において、許されている以上に自らの心の鋭さを伸ばさない者のほうが、いっそうまことの信仰者である。事はここまで来て、我々の信仰が神への侮辱を通して探し求められるに至ったのである。

Tractatus (libri II) 1.2.25

25

Quod futurum Salomon enuntiavit, et cavendum quid sit, his verbis edocuit: Melior, qui deficit sensu in timore, quam qui abundat astutia, et transgreditur legem (Eccli. XIX, 21) .

PL 11, 266A

このことをソロモンは来るべきこととして告げ、何を避けるべきかを、次の言葉で教え示した。「恐れのうちに分別を欠く者は、巧みさに富み、律法を踏み越える者よりも優れている」(集会の書19:21)。

Tractatus (libri II) 1.2.26

26

Et iterum: Noli esse sapiens multum; et noli argumentari plus, quam oporteat (Eccles. VII, 17) . Similiter Paulus: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20) . V. Cum haec ita sint, cur legem lege distringis? Cur sub imagine fidei fidem deponis?

PL 11, 266A

また、「賢くなりすぎるな。必要以上に論じるな」(コヘレトの言葉7:17)。同様にパウロも言う。「高ぶって考えず、むしろ恐れよ」(ローマ11:20)。V. こうである以上、なぜ汝は律法を律法で引き裂くのか。なぜ信仰の像のもとで信仰を脇に置くのか。

Tractatus (libri II) 1.2.27

27

Cur ipsum fontem divinitatis philosophicis argumentis exhaurire conaris? Si peritiam legis ostendere cupis, lectionum nubila disserena. Doce eam sibi non esse contrariam: doce omnia, quae canit, esse credenda.

PL 11, 266B

なぜ汝は、神性の泉そのものを、哲学の論拠で汲み尽くそうとするのか。律法に通じていることを示したいなら、朗読の雲を晴らせ。律法は自らと矛盾しないことを教えよ。律法が歌うことはすべて信じられるべきだと教えよ。

Tractatus (libri II) 1.2.28

28

Caeterum si ejus partem probes, reprobes partem; quomodo per hanc fidem quaeris, quam etiam ipsam infidelitatis ream constituis, cum universa non credis? Sin vero fidem spiritus calles, aliquam demonstra virtutem. Impera montibus, ut transferant sese.

PL 11, 267A

さもなければ、もし汝が律法の一部を是認し、一部を退けるなら、すべてを信じない以上、汝はこの律法そのものをも不信の罪に問うているのに、どうしてこの律法を通して信仰を探し求めるのか。だが、もし汝が霊の信仰に通じているなら、何か力を示せ。山々に命じて、自ら移らせよ。

Tractatus (libri II) 1.2.29

29

In admirationem tui rictu blandiente leonum rabies evanescat. Sub gressibus tuis maris unda pinguescens, marmoreo stupore solidetur. Cetina cymba inter aestuantis pelagi sollicitos sinus fidem tuam fideliter portet.

PL 11, 267A

汝への驚嘆のうちに、獅子の猛りは、媚びる口つきとなって消えうせよ。汝の足の下で、海の波は濃く固くなり、大理石のような硬直となって固まれ。鯨の小舟〔ヨナを運んだ鯨を小舟に見立てるらしい〕は、波立つ大海の不安なうねりのあいだで、汝の信仰を忠実に運べ。

Tractatus (libri II) 1.2.30

30

Solis cursus ac Lunae ab occidui carceris receptaculo orationis freno refrena. Anhelantis camini ignis exaestuans, victa natura, sentiat per te tecum et ipse refrigerium. Mortuorum in postliminium vitae animas reductas inspira.

PL 11, 267A

太陽と月の運行を、西の牢獄の収め場から、祈りの手綱で引き戻せ。喘ぐ炉の燃え上がる火は、本性を打ち負かされ、汝によって、汝とともに、それ自身も涼しさを感じよ。死者たちの魂を、生への復帰として連れ戻し、息を吹き込め。

Tractatus (libri II) 1.2.31

31

Discute laborantibus morbos, cura languores, in tentationibus gaude et in tormentis pro nomine Domini. Si obvenerint dura, fidem, tamquam granum sinapis, te habere demonstra.

PL 11, 267B

苦しむ者たちから病を追い払い、衰弱を癒せ。試みの中で、また主の名のために受ける拷問の中で、喜べ。厳しいことが降りかかったなら、汝が信仰を、からし種のようにもっていることを示せ。

Tractatus (libri II) 1.2.32

32

Sin vero, quod magis est, sub sono legis ac fidei, saecularis amore jactantiae accensus, nascentis Dei de Deo Spiritusque sancti inaestimabilem incomprehensibilemque divinitatis perpetuitatem, jure ipso, quo ex sese est, argumentis te cogere, examinare, metiri, ac discernere posse praesumis; hic tibi ego respondere non audeo: sit quippe cum tutius imperitum videri, quam esse sacrilegum.

PL 11, 267B

だが、もし汝が、さらに重大なことに、律法と信仰の響きのもとで、この世の誇りへの愛に燃え、神から生まれる神〔Dei de Deo〕と聖なる霊の、測り知れず捉え難い神性の永続を、その存在が自らに由来するというまさにその権利において、論拠によって迫り、吟味し、測り、識別できると思い上がるなら、この点で、私は汝にあえて答えない。冒瀆者であるより、無知と見られるほうがより安全だからである。

Tractatus (libri II) 1.2.33

33

Et tamen habeo, qui pro me tibi obsistat: nam lex, per quam me forte minus peritum peccare compellis, ipsa te magnopere retundens ac redarguens confutabit, Salomone dicente: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus sis.

PL 11, 268A

それでも、私のために汝に立ち向かう者が、私にはいる。汝がそれによって、おそらくさほど熟達していない私に罪を犯させようと迫るその律法そのものが、汝を大いにはね返し、論駁して打ち負かすであろう。ソロモンが言う。「汝より高いものを求めるな。汝より強いものを探るな。」

Tractatus (libri II) 1.2.34

34

Quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper; et in plurimis operibus illorum non eris curiosus: multos enim seduxit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum (Eccli. III, 22, etc.).

PL 11, 268A

「神が汝に命じたことを、汝は常に思え。そして、それらの多くの業において、汝は詮索好きになってはならない。多くの者を、それらについての憶測が惑わし、その思いを空しさの中に引き止めたからである」(集会の書3:22 等)。

Tractatus (libri II) 1.2.35

35

Similiter Paulus curioso rescribit dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae, Dei! quam inexquisita sunt judicia illius, et quam investigabiles viae illius! Quis enim cognovit cogitationem Dei (Rom. XI, 33, 34) ? Et tu ejus naturam quaeris?

PL 11, 268A

同様にパウロも、詮索好きな者に答えて言う。「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ。その裁きは何と究めがたく、その道は何と探りがたいことか。誰が神の思いを知ったのか」(ローマ11:33, 34)。それなのに汝は、神の本性を探求するのか。

Tractatus (libri II) 1.2.36

36

Sed et alio loco hoc, quod agitur, evidenter expressit, cum ad Timotheum loquitur instruendum his verbis: Hortatus sum, ut denuntiares quibusdam, ne perversa doctrina uterentur, neque attenderent fabulis et genealogiis, quae sine fine sunt, quae magis quaestiones praestant, quam veram rationem Dei, quae est in fide.

PL 11, 268B

だが別の箇所でも、パウロは、ここで論じられていることをはっきりと言い表した。テモテを教え導くにあたって、こう語っている。「私は勧めた。ある者たちに、誤った教えを用いず、果てしない作り話や系図に心を向けないよう命じることを。それらは、信仰のうちにある神についての真の理よりも、むしろ論争をもたらす。」

Tractatus (libri II) 1.2.37

37

Definitio autem jussionis est charitas ex corde puro et conscientia bona, ex fide simplici (I Tim. I, 3, 4) . VI. Igitur si Dei servus es, stultas et ineruditas quaestiones evita, sciens, quia lites generant.

PL 11, 269A

「命令の要は、清い心と良い良心と偽りのない信仰から出る愛である」(一テモテ1:3, 4)。VI. それゆえ、もし汝が神の僕であるなら、愚かで無教養な論争を避けよ。それが争いを生むと知って。

Tractatus (libri II) 1.2.38

38

Servum autem Dei non oportet litigare; quia lis et charitatis est hostis, et fidei: quas si quis amiserit, nec divina ille profecto, nec humana cognoscit.

PL 11, 269A

神の僕は争ってはならない。争いは愛の敵であり、信仰の敵でもあるからである。これらを失った者は、神的なことも人間的なことも、まことに知ることがない。

Tractatus (libri II) 1.2.39

39

Haec, si religiosus es, serva: si vere timoratus, custodi: de eo, quod modum humani sensus excedit, disputare devita.

PL 11, 269A

これらを、汝が信心深いなら、守れ。まことに神を畏れ敬うなら、保て。人間の感覚の限度を超えることについては、論じるのを避けよ。

Tractatus (libri II) 1.2.40

40

Negat quodammodo Deum, quisquis asserit Deum: defensio enim non nisi imbecilli praestatur; nec potest eum revereri, qui ingenii sui putat esse, quod ille fuerit aestimatus.

PL 11, 269A

神を擁護する者は、ある意味で神を否定している。弁護は弱い者にしか与えられないからである。神が尊ばれてきたのは自分の才知のおかげだと考える者は、神を畏れ敬うことができない。

Tractatus (libri II) 1.2.41

41

Caeterum illa est fidei generositas vera, ut Deo fideliter serviat (Prov. X, 10) ; in solo ipso fiduciam gerat; a fidelitate et fiducia fidelem se vocari cognoscat; inculpatis moribus vivat; conscientia eum bona, non loquacitate, quae mater profecto peccati est, nosse praesumat; Trinitatisque unam potentiae plenitudinem, quae una mente, una credulitate concipitur, non violet, sed honoret .

PL 11, 269B

さて、真の信仰の高貴さとはこうである。神に忠実に仕えること(箴言10:10)、ただ神のみに確信を置くこと、忠実さと確信によって自らが忠実な者と呼ばれると知ること、咎なき行いで生きること、饒舌によってではなく——饒舌はまことに罪の母である——良い良心によって神を知るとあえて言うこと、そして、三位一体の力の一つの充満を——それは一つの心、一つの信じる思いによって把握される——冒さず、むしろ敬うことである。

Tractatus (libri II) 1.2.42

42

II. De Spe, Fide et Charitate. I. Tribus in rebus Christiani culminis fundamenta consistunt, id est in spe, in fide, et in charitate; quae ita invicem sibi videntur esse connexa, ut sint alii alia necessaria.

PL 11, 269B

II. 希望、信仰、愛について。――I. キリスト教徒の頂の土台は三つのもの、すなわち希望、信仰、愛にある。これらは互いに結び合わされていて、互いにとって他が必要であると見える。

Tractatus (libri II) 1.2.43

43

Spes enim nisi praecedat, cui laborat fides? fides si non sit, quomodo spes ipsa nascetur? quibus si deneges charitatem, utraeque cessabunt: quia neque fides sine charitate, neque spes poterit operari sine fide.

PL 11, 269C

実際、希望が先立たなければ、信仰は何のために骨折るのか。信仰がなければ、希望自体はどうして生まれるのか。これらから愛を取り去れば、どちらも働かなくなる。愛なしには信仰も、信仰なしには希望も、働くことができないからである。

Tractatus (libri II) 1.2.44

44

Itaque Christianus tribus in rebus, si cupit esse perfectus, debet esse constructus; si quid enim ei ex his defuerit, perfectionem sui operis non habebit.

PL 11, 269C

それゆえキリスト教徒は、完全でありたいなら、三つのものの上に築かれていなければならない。これらのうち何かが欠けるなら、自らの業の完全さをもたないからである。

Tractatus (libri II) 1.2.45

45

Unde primo omnium spes nobis proponenda est futurorum, sine qua nec praesentia quidem ipsa stare posse perspicimus. Adeo tolle spem, torpet humanitas tota. Tolle spem, artes virtutesque universae cessabunt. Tolle spem, et interempta sunt omnia.

PL 11, 270A

ゆえに何よりもまず、我々は来るべきものへの希望を掲げなければならない。これなしには、現在のものすら成り立ちえないと、我々は見て取る。それゆえ、希望を取り去れば、人間性のすべてが麻痺する。希望を取り去れば、技芸も徳もすべて止む。希望を取り去れば、すべては滅んでいる。

Tractatus (libri II) 1.2.46

46

Quid facit ad litteratorem puer, si litterarum non sperat fructum? Quid ratem profundo gurgiti nauta committit, si ei numquam lucrum, numquam portus desideratus occurrit?

PL 11, 270A

子どもは、学びの成果を望まないなら、読み書きの教師のもとで何をするのか。船乗りは、利得も、望んだ港も決して現れないなら、なぜ船を深い渦に委ねるのか。

Tractatus (libri II) 1.2.47

47

Quid miles, non dicam horridae hyemis, aut torridae aestatis injurias, sed seipsum contemnit, si gloriae spem futurae non gerit? Quid agricola semina spargit, si sudoris sui praemium non colligit messem?

PL 11, 270A

兵士は、将来の栄光への望みをもたないなら、恐ろしい冬や焼けつく夏の害は言うまでもなく、自分自身までなぜ軽んじるのか。農夫は、自らの汗の報いである刈り入れを集められないのなら、なぜ種を蒔くのか。

Tractatus (libri II) 1.2.48

48

Quid Christianus credit in Christum, si promissum sibi ab eo perpetuae felicitatis tempus non credit esse venturum? II.

PL 11, 270A

キリスト教徒は、キリストが約束した永遠の幸福の時が来るとは信じないなら、なぜキリストを信じるのか。II.

Tractatus (libri II) 1.2.49

49

Sed spes ex fide est, quae quamvis in futuro sit posita, fidei tamen est jure subjecta; ubi enim fides non est, nec spes est; fides enim spei substantia est, et spes fidei gloria; quoniam praemium, quod spes habet, fides meretur; quae quidem pro spe pugnat, sed sibi vincit.

PL 11, 270B

しかし希望は信仰から生じる。希望は未来に置かれているとはいえ、権利上、信仰に従属している。実際、信仰のないところに希望はない。信仰は希望の実体であり、希望は信仰の栄光である。希望がもつ報いを、信仰が得るからである。信仰は希望のために戦うが、勝つのは自らのためである。

Tractatus (libri II) 1.2.50

50

Amplectenda est igitur, fratres, tenaciter nobis, et omni genere custodienda virtutum; in hanc fortiter incumbendum; ipsa est enim vitae nostrae immobile fundamentum, invictum adversus diaboli impetus propugnaculum pariter, ac telum, animae nostrae impenetrabilis lorica, legis compendiosa ac vera scientia, daemonum terror, martyrum virtus, Ecclesiae pulchritudo, vel murus, Dei ministra, Christi amica, spiritus sancti conviva.

PL 11, 270B

それゆえ、兄弟たちよ、我々はこれ〔信仰を指すと取った〕をしっかりと抱きしめ、あらゆる種類の徳をもって守らなければならない。これに力強く身を傾けなければならない。これこそ我々の命の動かぬ土台、悪魔の突撃に対する不敗の防塁であり、同時に投げ槍、我々の魂の貫かれえぬ胸当て、律法の簡潔で真実な知、悪霊どもの恐怖、殉教者たちの力、教会の美、また城壁、神の仕え女、キリストの友、聖なる霊の食卓の客である。

Tractatus (libri II) 1.2.51

51

Huic et praesentia subjacent et futura; ista, quia contemnit; illa, quia sua esse praesumit. Nec spes timet, ne non veniant; quia ea semper secum suis in virtutibus portat.

PL 11, 270C

これに、現在のものも将来のものも従う。現在のものは、これがそれを軽んじるがゆえに、将来のものは、これがそれを自らのものと確信するがゆえに。希望は、それらが来ないのではないかと恐れない。それらを常に、自らの徳のうちに、自らとともに携えているからである。

Tractatus (libri II) 1.2.52

52

Hoc est, quod Abraham contra spem in spem credidit Deo, ut fieret pater multarum gentium (Rom. IV, 18) .

PL 11, 270C

アブラハムが、希望に逆らって希望をもって神を信じ、多くの民の父となったのは、このことである(ローマ4:18)。

Tractatus (libri II) 1.2.53

53

Contra spem autem est, quod impossibile est, ac non videtur: sed possibile hac spe fit, cum Dei dicto indubitanter ac fortiter creditur; dicit enim Dominus: Omnia possibilia credenti (Marc. IX, 22) .

PL 11, 270C

希望に逆らうとは、不可能であって、見えないことである。だが、神の言葉が疑いなく強く信じられるとき、この希望によって、それは可能となる。主が言うからである。「信じる者には、すべてが可能である」(マルコ9:22)。

Tractatus (libri II) 1.2.54

54

Unde Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Gen. XV, 6) ; qui ideo justus, quia fidelis; justus enim ex fide vivit (Gal. III, 6) ; ideo fidelis, quia credidit Deo; quia nisi credidisset, neque justus, neque pater gentium esse potuisset.

PL 11, 271A

ゆえにアブラハムは神を信じ、それが彼に義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕(創世記15:6)。彼は信仰ある者であるがゆえに義人である。義人は信仰によって生きるからである(ガラテヤ3:6)〔引照はミーニュの刷るまま。この句はガラテヤ3:11にあたる〕。神を信じたがゆえに信仰ある者である。もし信じなかったなら、義人にも諸国民の父にもなりえなかったからである。

Tractatus (libri II) 1.2.55

55

Quapropter manifestum est, spei ac fidei unam inseparabilemque esse naturam: quia in homine ex his quaecumque defecerit, ambae moriuntur.

PL 11, 271A

それゆえ明らかなのは、希望と信仰の本性は一つであり、分かつことができないということである。人間において、これらのうちどちらが失われても、両方が死ぬからである。