Tractatus (libri II) 2.14.1
De Juda. I. Judas tres liberos habuit, Her, Aunan, Selon (Gen. XXXVIII) . Hic mulierem, cujus nomen est Thamar, accepit uxorem majori filio suo. Qui filius cum maligne Domini ante faciem versaretur, Scriptura teste, a Deo perhibetur occisus.
PL 11, 433Bユダについて。――I. ユダには三人の子がいた。エル、アウナン〔底本は Aunan。ミーニュの脚注 (2) は、写本に拠って Onan から改めた形で、七十人訳の Αὐνάν に由来するとする。オナンのこと〕、シェラ〔底本は Selon。ミーニュの脚注 (2)(6) は、写本に拠って Sela から改めた、七十人訳に由来する形とする。シェラのこと〕である(創世記38)。彼はタマルという名の女を、長男の妻として迎えた。この子が主の面前で悪しく振る舞っていたとき、聖典の証するところでは、神に殺されたと伝えられる。
Tractatus (libri II) 2.14.2
Secundo imperat, ut intret ad fratris uxorem, ac semen excitet fratris, qui ingressus semen suum fudit in terram. Quod cum Deo malignum quoque videretur, pari eum morte damnavit.
PL 11, 434A次男には、兄の妻のもとに入り、兄の子孫を起こすよう命じた。次男は入って、自分の種を地にこぼした。神にはこれもまた悪しきことと見えたので、同じ死をもって彼を断罪した。
Tractatus (libri II) 2.14.3
Conjunctionem autem tertii filii apud nurum per aetatem excusat, deterritus, ne etiam ipse similiter moreretur, praecepitque mulieri, ut in domo patris suis vidua permanens, nuptias maturas exspectet. Cum res sic se haberet, ejus uxor moritur.
PL 11, 434Aだが三男を嫁に結びつけることは、年齢を理由に猶予した。自分も同じように死ぬのではないかと恐れたのである。そして女に、自らの父の家〔底本は patris suis。sui の誤りと見て取った〕で寡婦のまま留まり、成熟した縁組を待つよう命じた。事がこうなっているとき、彼の妻が死ぬ。
Tractatus (libri II) 2.14.4
Qui consolatus cum ad oves tondendas pergeret suas, atque hoc Thamari nuntiaretur, quae Selon viderat maturum, ei nec tamen nupserat, vestem viduitatis exponit, aestivalia induit, semet decore componit, locoque constituit, Judas qua fuerat transiturus.
PL 11, 434B彼が慰められて、自分の羊の毛を刈りに赴こうとしたとき、これがタマルに知らされた。彼女はシェラが成人したのを見ていたのに、彼に嫁がされていなかったので、寡婦の衣を脱ぎ、夏の装いをまとい、美しく身を整え、ユダが通るはずであった場所に立った。
Tractatus (libri II) 2.14.5
At ille visam mulierem fornicariam putat, quae pudoris integritatem, faciem velando, monstrabat. Interpellat eam: poscit ingressum, missurum se promittit haedum. At illa promissi expetit pignus, magis illo contenta, quam praemio.
PL 11, 435Aだが彼は、その女を見て、娼婦だと思う。彼女は顔を覆うことで、恥じらいが損なわれていないことを示していたのに。彼は声をかけ、入ることを求め、子山羊を送ると約束する。だが彼女は、約束の質を求めた。報酬よりも、むしろそれで満足したのである。
Tractatus (libri II) 2.14.6
Accepitque ab eo ejus monile, annulum, virgam. Tumque negotio confecto, conceptu signata, quem verae fornicariae habent perosum ac semper vitant, viduitatis vestem rursus accepit.
PL 11, 435Aそして彼から、彼の首飾り、印章指輪、杖を受け取った。こうして事が済み、懐胎の印を宿すと――これを本物の娼婦たちは忌み嫌い、つねに避けるのだが――寡婦の衣を再び身につけた。
Tractatus (libri II) 2.14.7
Interea secundum condictum haedus mittitur, fornicaria quaeritur, nullaque ibidem umquam fuisse ab incolis renuntiatur. At Thamaris nostrae cum processu temporis procedit et uterus. Mirum profecto videte mysterium. Quae celaverat faciem, non celat ventrem.
PL 11, 435Aそのあいだに、約束どおり子山羊が送られ、娼婦が捜されるが、そこにそのような者がいたことは一度もないと、住民は告げる。だが我々のタマルには、時が進むにつれて、胎も進む。まことに、驚くべき奥義を見よ。顔を隠した者が、腹を隠さない。
Tractatus (libri II) 2.14.8
Defertur fornicationis rea sine labore accusatoris vidua praegnans. Irascitur socer, eam produci jubet atque incendio concremari.
PL 11, 435A寡婦は妊娠したまま、姦淫の罪を負う者として、告発者の労なしに告発される。舅は怒り、彼女を引き出して火で焼き殺すよう命じる。
Tractatus (libri II) 2.14.9
At illa constanter adest, sibi quae non impudicitiae, sed futuris in se jam negotium procuraverat, dicitque ei se debere conceptum, cujus monile, anulum teneret, et virgam. Qua re cognita Judas non tantum ab ea se refrenavit; sed insuper eam et justificavit. II.
PL 11, 435Bだが彼女は毅然として立ち、自分のために、淫らさのためではなく、すでに自分のうちにあるはずのもののために、事を整えていたのであり〔sibi quae non impudicitiae, sed futuris in se jam negotium procuraverat は語の係りが定かでない。このように取った〕、自分が手にしている首飾りと指輪と杖の持ち主に、この懐胎を負っているのだ、と彼に言う。これを知ってユダは、彼女に対して自らを抑えただけでなく、さらに彼女を義とした。II.
Tractatus (libri II) 2.14.10
Judas quantum intelligi datur, ex parte prophetarum, ex parte patriarcharum patrumque typus erat, qui ob justitiam Dei omnes homines filios computabant.
PL 11, 435B理解し得る限りでは、ユダは、一方では預言者たちの、他方では族長たちと父祖たちの型であった。彼らは神の義のゆえに、すべての人間を子として数えた。
Tractatus (libri II) 2.14.11
Igitur Her primitivus filius, primitivus est populus, id est hemithei, omnes potentissimi, et reges, qui ferocitate virtutis ac libidinis rabie digladiantes, omnem orbem corruperant terrarum, insuper decernentes sibimet ipsis pro domibus templa, erigentes aras nomini suo, qui, quae essent habituri sepulchra, nescirent, coelum promittentes sibi, pro quorum actibus, si posset ipsa quoque erubesceret terra; postremo deos esse adversus Deum adserentes: qui sanae mentis hominibus ne hominum quidem vocabulo digni judicarentur.
PL 11, 435Bそれゆえ、初子エルは最初の民、すなわち半神たちであり、きわめて強大な者たち、そして王たちである。彼らは勇力の猛々しさと情欲の狂乱のゆえに斬り合い、全地の世界を堕落させた。さらに、自分たちのために家に代えて神殿を定め、自らの名に祭壇を建て、自分たちがどのような墓をもつことになるかを知らず、天を自らに約束した。その行いのゆえには、できるなら地そのものも赤面したであろう。最後には、神に逆らって自らが神々であると主張した。彼らは正気の人々からは、人間という呼び名にすら値しないと判断されたのである。
Tractatus (libri II) 2.14.12
Pro quibus caussis a Deo non tantum sunt disperditi, sed etiam perpetuo poenali supplicio destinati. III.
PL 11, 436Aこれらの理由のゆえに、神によって滅ぼされただけでなく、永遠の刑罰の苦しみに定められた。III.
Tractatus (libri II) 2.14.13
Aunan autem secundus frater, Judaicus est populus, cui praecipitur, ut semen excitet fratris, non utique illud, quod a Deo damnatum jure videbatur, sed ut reliquas nationes, quas idololatriae, de qua diximus, disseminatae venena confecerant, ad Dei cultum bonae vitae exemplis, sacraeque legis religiosis exhortationibus excitaret.
PL 11, 436A次男アウナンはユダヤの民である。彼は兄の子孫を起こすよう命じられる。それは、神から正当に断罪されたと見えるあの種ではなく、先に述べた偶像崇拝の毒がまき散らされて滅ぼしてしまったほかの諸国民を、善き生の実例と聖なる律法の敬虔な勧めとによって、神への礼拝へと呼び起こすためである。
Tractatus (libri II) 2.14.14
At ille semen suum fudit in terram. Semen significat non creaturae, sed cordis. Etenim semen cordis verbum est Dei cata Lucam Domino sic dicente (est autem haec parabola): Semen est verbum Dei . . . .
PL 11, 436Aだが彼は、自らの種を地にこぼした。ここで種が意味するのは、被造物のそれではなく、心のそれである。実際、心の種とは神の言葉であり、ルカによる福音書で主がこう言っている(これはたとえである)。「種とは神の言葉である……。」
Tractatus (libri II) 2.14.15
Qui autem juxta viam sunt, hi sunt, qui audiunt verbum, et venit diabolus, et tollit de corde verbum illorum, ne credentes salvi fiant (Luc. VIII, 11, 12) .
PL 11, 436B「道のかたわらにいる者とは、言葉を聞く者であり、悪魔が来て、彼らの心から言葉を取り去り、信じて救われることのないようにする」(ルカ8:11, 12)。
Tractatus (libri II) 2.14.16
Terra vero hominem idolumque significat, quia et hominem Deus de terra finxit, et homo idolum de terra composuit.
PL 11, 436B地は人間と偶像を意味する。神は人間を地から形づくり、人間は偶像を地から造り上げたからである。
Tractatus (libri II) 2.14.17
Semen ergo suum fudit in terram, hoc est Dei mandata neglexit, et idolis profudit: propter quod a Deo similiter etiam ipse praesentem sententiam damnationis excepit, quia sicut est detestabilis, qui cum sit homo, Deum se fingit, ita detestabilior, qui Deum colit, quem ipse disposuit.
PL 11, 436Bゆえに、自らの種を地にこぼしたとは、神の戒めを顧みず、偶像に注ぎ出したということである。そのために彼自身も、神から同じように、その場での断罪の判決を受けた。人間でありながら自らを神と偽る者が忌まわしいように、自分で据えた神を礼拝する者は、なおいっそう忌まわしいからである。
Tractatus (libri II) 2.14.18
IV. Selon autem praedictorum tertius frater minor, ex Gentibus venientis novelli populi imaginem depingebat: Thamar Ecclesiae, quae ei recte nuptae non est, quia Christo veniente baptismatis spiritali unda in gremio renatus, Ecclesiae filius ejus futurus fuerat, non maritus.
PL 11, 436BIV. さて、先に挙げた者たちのうち、末の三男シェラは、諸国民から来る新しい民の像を描いていた。タマルは教会の像であり、彼女は彼に正しく嫁いだのではない。キリストが来たとき、洗礼の霊的な水によってその懐に新たに生まれる彼は、教会の子となるはずであって、夫となるのではないからである。
Tractatus (libri II) 2.14.19
Judas amittit uxorem (Gen. XXVIII, 12) , id est synagogae fides moritur. Quod autem inquit, consolatus est, utique intelligitur spe Christi venientis, qui non tantum prophetis synagogae lapsu desolatis solatium praebuit, sed etiam nos omnes in aliqua constitutos angustia recreare consuevit.
PL 11, 437Aユダは妻を失う(創世記28:12〔ミーニュの引照は28:12。ユダの妻の死は創世記38章にある〕)、すなわち会堂の信仰が死ぬ。「慰められた」と言われているのは、キリストが来るという希望によると解される。彼は、会堂の没落に打ちひしがれた預言者たちに慰めを与えただけでなく、何らかの窮境にある我々すべてをも、力づけるのを常としてきた。
Tractatus (libri II) 2.14.20
Ad oves suas tondendas pergit, id est ab hominibus justis bonorum operum fructus exposcit.
PL 11, 437A自分の羊の毛を刈りに行くとは、義人たちから善き業の実りを求めるということである。
Tractatus (libri II) 2.14.21
Quo audito, Thamar cum esset in domo patris sui, id est in templis infamibusque spectaculorum omnium locis (pater enim omnium corrupte viventium diabolus designatur, Domino Judaeos sic increpante: Vos de diabolo patre estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis [Joan.
PL 11, 437Aこれを聞くと、タマルは、自分の父の家、すなわち神殿と、あらゆる見世物の汚名高い場所にいたが(堕落して生きる者すべての父は悪魔と名指されるからで、主はユダヤ人たちをこう叱責している。「汝らは父なる悪魔から出た者であり、汝らの父の欲望を行おうとする」)
Tractatus (libri II) 2.14.22
IX, 19], vestem viduitatis deposuit, id est sordidae religionis sordidos ritus abjecit. Aestivalia induit.
PL 11, 437B(ヨハネ9:19〔ミーニュの引照は9:19であるが、引かれた句はヨハネ8:44にあたる。またミーニュは前の節で開いた丸括弧を閉じていない〕)、寡婦の衣を脱いだ、すなわち汚れた宗教の汚れた儀礼を捨てた。夏の装いをまとった。
Tractatus (libri II) 2.14.23
Aestiva vestis, fratres, et munda est et exacta, cum qua facile et opus fieri possit, et tolerari ardor aestatis, idest tentationis, quam esse utique credulitatem non potest dubitari: quia hanc, qui habuerit, necesse est, ut expedite vivat et munde.
PL 11, 437B夏の衣は、兄弟たちよ、清く簡素であり、これをまとえば仕事も容易にでき、夏の暑さ、すなわち試練にも耐えられる。この衣が信仰にほかならないことは、疑い得ない。これをもつ者は、身軽に清く生きねばならないからである。
Tractatus (libri II) 2.14.24
Igitur ne cognoscatur, faciem velamine obscurat necessario, quia assertor pudoris ejus nondum venerat Christus. Non cognoscitur a socero: ad Judaeos enim, non ad Gentes prophetae fuerant destinati. Fornicariam putat recte, quia deorum populo serviebat.
PL 11, 437Bだから、見知られぬよう、彼女は必然的に顔をベールで隠す。その恥じらいの守り手であるキリストが、まだ来ていなかったからである。舅には見知られない。預言者たちは、諸国民にではなく、ユダヤ人たちに遣わされていたからである。彼が娼婦と思うのは正しい。彼女は神々の民に仕えていたからである。
Tractatus (libri II) 2.14.25
Cum ea convenire cupit, quia prophetiae magis Gentes, quam Judaei fuerant credituri, Domino dicente: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31) .
PL 11, 437B彼が彼女と交わりたがるのは、預言を信じるのは、ユダヤ人よりも諸国民のほうだったからである。主はこう言っている。「アーメン、我は汝らに告げる。徴税人と遊女たちは、汝らに先んじて神の国に入る」(マタイ21:31)。
Tractatus (libri II) 2.14.26
Haedum ei promittit, id est, quae sit peccatori peccati merces, ostendit. Quam accipere devitavit, quia inter agnos venturo tempore, inter haedos deputatur, qui pignus Trinitatis acceperit. Denique expetisse atque accepisse describitur monile, annulum, virgam.
PL 11, 438A子山羊を彼女に約束するとは、罪人にとって罪の報いが何であるかを示すということである。彼女がそれを受け取るのを避けたのは、来るべき時に、三位一体の質を受け取った者は、子羊の中に数えられ、子山羊の中には数えられない〔底本は inter agnos venturo tempore, inter haedos deputatur で、否定語を欠く。本文が崩れているらしく、このように解した〕からである。つまり、首飾り、指輪、杖を求め、受け取ったと記されている。
Tractatus (libri II) 2.14.27
Quibus ista significatio coaptatur? Monile, fratres dilectissimi, lex est, quae salutaribus monitis diversis virtutibus diversoque charismate omnium credentium non colla, sed corda decorare consuevit.
PL 11, 438Aこの象徴は何に当てはまるのか。いとも愛する兄弟たちよ、首飾りとは律法である。それは救いの戒めによって、さまざまな徳とさまざまな賜物をもって、信じる者すべての首ではなく心を飾るのを常としてきた。
Tractatus (libri II) 2.14.28
Virga per lignum sacramentum passionis Domini annuntiabat, sicut evidens declarat exemplum, quod psalmorum in libro sic habetur: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.
PL 11, 438A杖は木を通して、主の受難の秘義を告げていた。詩篇の書にこう記されている明白な実例が示すとおりである。「汝の杖と汝の牧杖が、我を慰めた。汝は我の目の前に、我を苦しめる者たちに対して食卓を整えた。」
Tractatus (libri II) 2.14.29
Impinguasti oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum (Ps. XXII, 4, 5) . Utique, fratres, calix sanguinem, mensa corpus, oleum donum Spiritus sancti significat, virga cum baculo crucem, in qua Deus pro homine pendere dignatus est, ut in Deum, hominem quem induerat, commutaret.
PL 11, 438B「汝は我が頭に油を注ぎ、汝の酔わせる杯は、なんとすばらしいことか」(詩篇22:4, 5)。そうだ、兄弟たちよ、杯は血を、食卓は体を、油は聖なる霊の賜物を意味し、杖と牧杖は十字架を意味する。その上に神は、人間のために、あえてかかった。身にまとった人間を神へと変えるためである。
Tractatus (libri II) 2.14.30
Annulus quoque signaculum fidei est, quod est Christus, cujus illustratione majestatis impressi atque signati, qua sincere viventes in custodiam nostrae salutis, per Spiritum sanctum imaginem referimus; quam tenemus.
PL 11, 438B指輪もまた、信仰の印である。それはキリストであり、その威光の輝きによって我々は刻印され、証印を押され、それによって、純粋に生きて、我々の救いを守るために、聖なる霊を通してその像を帯びる〔qua … imaginem referimus の係りは定かでない。このように取った〕。我々はそれを保っている。
Tractatus (libri II) 2.14.31
Quod convenit cum ea, fidelium communionis sanctae significabat sacramentum. Thamar concepit in utero, Ecclesia corde concepit: illa semine, haec verbo. Haedus ei mittitur, tentationis videlicet signum: etenim justitiam qui sequitur, necesse est ut probetur.
PL 11, 438B彼が彼女と交わったことは、信じる者たちの聖なる交わりの秘跡を表していた。タマルは胎に宿し、教会は心に宿した。前者は種により、後者は言葉による。子山羊が彼女に送られる。すなわち試練のしるしである。義を追い求める者は、必ず試されねばならないからだ。
Tractatus (libri II) 2.14.32
Denique fornicaria requisita non est inventa; quia renatus per aquam et Spiritum sanctum desinit esse, quod fuerat, et incipit esse, quod non erat.
PL 11, 439Aかくして、捜された娼婦は見つからなかった。水と聖なる霊によって新たに生まれた者は、それまでの自分であることをやめ、それまでなかったものになりはじめるからである。
Tractatus (libri II) 2.14.33
Sequitur quod viduitatis vestem rursus accepit, non utique ut quae fecerat; faceret, sed ut defleret se fecisse quod fecerat; aliter etenim quis salvus esse non poterit, quamvis sit justus, nisi exomologesin faciens et praesentia sua peccata exstinguat, et futura repellat.
PL 11, 439A続いて、寡婦の衣を再び着たのは、行ったことをまた行うためではなく、行ったことを行ったと嘆くためである。そうでなければ、たとえ義人であっても、だれも救われ得ない。エクソモロゲーシス〔罪の告白〕を行って、現在の罪を消し、来るべき罪を退けるのでなければ。
Tractatus (libri II) 2.14.34
Thamar arguitur, quod de fornicatione conceperit. Et Ecclesia quasi legis adultera, Judaeorum est a senioribus accusata, quod sabbatum ruperit, quod eorum traditiones abjecerit.
PL 11, 439Aタマルは、淫行によって身ごもったとして責められる。教会もまた、いわば律法の姦婦として、ユダヤ人たちの長老たちから、安息日を破り、彼らの伝承を捨てたとして告発された。
Tractatus (libri II) 2.14.35
Thamar protulit monile, annulum virgam, seque liberavit sacramento numeri ab imminenti supplicio. Ecclesia ipsa veritate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti non tantum diaboli praesentes ignes exstinguit, sed etiam futuri diei judicii incendia superabit.
PL 11, 439Aタマルは首飾り、指輪、杖を差し出し、数の秘義によって、差し迫った刑罰から自らを解いた。教会は、まさにその真理によって、父と子と聖なる霊の名において、悪魔の現在の火を消すだけでなく、来るべき審判の日の火災にも打ち勝つであろう。
Tractatus (libri II) 2.14.36
Illa justificata discessit, haec glorificata veri numeri incrementis, ac fidei cum Christo in aeterna saecula permanebit, per Dominum et conservatorem nostrum Jesum Christum, qui est benedictus cum Patre et Spiritu sancto ante saecula et in saeculis et in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 11, 439B彼女は義とされて去り、こちらは、真の数と信仰とが増し加わることによって栄光を受け、キリストとともに永遠の世々にとどまる。それは、我々の主にして保ち主であるイエス・キリストによる。彼は父と聖なる霊とともに、世々の前にも、世々のうちにも、世々の世々にわたって、祝福される。アーメン。