Tractatus (libri II) 2.1.1
De Genesi. --Contra Arianos. I. Carnalis mentis homines, fratres dilectissimi, scandalum patiuntur, non studio noscendae, sed frustrandae, veritatis, quotiens Deus Dei filius, qui Patris maxima est gloria, aequalis Patri a Catholicis praedicatur.
PL 11, 386B創世記について。アレイオス派に反駁して。――I. 肉の思いをもつ人々は、いとも愛する兄弟たちよ、神の子である神、すなわち父の最大の栄光である者が、父と等しいと公同の者たちによって宣べ伝えられるたびに、つまずきを覚える。それは真理を知ろうとする熱意からではなく、真理を挫こうとする熱意からである。
Tractatus (libri II) 2.1.2
Denique inde est, quod legis fundamenta temnentes, versuta disputatione, praetermisso Deo de Deo exeunte, ad communia humanitatis nomina, quae possunt argumentis attingi, Patris et Filii festinant: nec intelligunt, quia in exordio carminis sacri Deus Deo sua sibi et divinitate et nomine comparatus, omnes humani sensus opinationes excludit: quippe cum dicat: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, non inquit, fac ad tuam, sed ait, faciamus ad nostram (Gen. I, 26) : ne quam Filius hominem induturus pati videretur injuriam.
PL 11, 387Aそもそもそれゆえに、彼らは律法の土台を軽んじ、神から出る神をあえて脇に置いて、巧みな論法を弄しつつ、議論によって手の届く、父と子という人間一般の名へと急ぐのだ。そして彼らは、聖なる詩の冒頭において、神が自らの神性においても名においても神と並べられて、人間の思いなしをすべて閉め出していることに気づかない。すなわち神は「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」(創世記1:26)と言い、「汝の像に造れ」とは言わず、「我々の像に造ろう」と言っている。人をまとおうとしている子が、いささかでも不当な扱いを受けるように見えてはならないからである。
Tractatus (libri II) 2.1.3
Videtisne, fratres dilectissimi, quia nullus exserte hic alteri jubet, in opere nullus otiosus est? O sancta aequalitas, ac sibi soli dignissima individuae deitatis! Unus homo ad duorum imaginem et similitudinem fingitur: nec tamen in eo, quid cujus sit, invenitur.
PL 11, 387Aいとも愛する兄弟たちよ、諸君は見ているか。ここでは誰も他方にあからさまに命じてはおらず、業において誰も手をこまねいてはいない。おお、分かたれぬ神性の、聖なる、ただ自らにのみふさわしい等しさよ。一人の人が、二者の像に、似姿に造られる。それでいて、その人の中に、何が誰のものであるかは見出されない。
Tractatus (libri II) 2.1.4
Si igitur in opere extraneo paritas sacra distingui non potest; Deus in alio se inferior esse quemadmodum potest, quidquid enim uni ex duobus indiscrete in omnibus sibimet similantibus detraxeris, cui detraxeris,, nescis.
PL 11, 388Aそれゆえ、自らの外にある業〔人の創造〕においてさえ聖なる等しさが見分けられないのであれば、神が他者〔子〕のうちで自らより劣ることがどうしてありえようか。互いに似ているすべての点において、二者のうち一方から区別なく何かを減じても、誰から減じたのか、汝には分からないのだから。